Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 14, 1, 1 
hide dictionary links

I De aduentu domini


(6) De aduentu domini I

Aduentus domini per quatuor septimanas agitur ad significandum quod quatuor sunt aduentus, scilicet in carnem, in mentem, in mortem et ad iudicium. Vltima autem septimana uix finitur quia sanctorum gloria, que dabitur in ultimo aduentu, numquam terminabitur. Hinc est etiam quod primum responsorium prime dominice aduentus, computato Gloria patri, quatuor uersus continet ut predictos quatuor aduentus designet. Quis autem aut cui magis conueniat, prudens lector attendat. Licet autem sit quadruplex aduentus, tamen ecclesia specialiter de duplici, scilicet in carnem et ad iudicium, uidetur memoriam facere, sicut in officio ipsius temporis patet. Hinc est etiam quod ieiunium aduentus partim est exultationis et partim meroris; nam ratione aduentus in carnem dicitur ieiunium exultationis, ratione aduentus ad iudicium dicitur ieiunium meroris. Et ad hoc innuendum ecclesia cantat tunc quedam cantica letitie et hoc propter aduentum misericordie et exultationis; quedam uero deponit et hoc propter aduentum seuere iusticie et meroris. Circa aduentum igitur in carnem tria uideri possunt, scilicet adueniendi opportunitas et aduentus necessitas et utilitas. Opportunitas ueniendi attenditur primo ex parte hominis qui primo in lege nature conuictus fuit de defectu cognitionis diuine; unde et tunc in pessimos errores ydolatrie cecidit et ideo coactus est clamare ac dicere ‘Illumina oculos meos etc. ’. Deinde aduenit lex iubens in qua conuictus est de impotentia, cum prius clamaret ‘Non deest qui impleat, sed qui iubeat’. Ibi enim solummodo est eruditus, sed non a peccato liberatus nec per aliquam gratiam ad bonum adiutus et ideo coactus est nutare ac dicere ‘Non deest qui iubeat, sed qui impleat’. Opportune igitur filius dei uenit quando homo de ignorantia et impotentia conuictus fuit ne si forte ante uenisset homo suis meritis salutem ascriberet et ideo medicine gratus non esset. Secundo ex parte temporis quoniam uenit in plenitudinem temporis etc. Galat. IV ‘At ubi uenit plenitudo temporis’; Augustinus: ‘Multi dicunt: “Quare non ante uenit Christus? quia nondum uenerat plenitudo temporis moderante illo per quem facta sunt tempora. Denique ubi uenit plenitudo temporis uenit ille qui nos liberauit a tempore. Liberati autem a tempore uenturi sumus ad illam eternitatem ubi nullum est tempus’. Tertio ex parte uulneris et morbi uniuersalis. Quando enim morbus erat uniuersalis opportunum fuit uniuersalem exhiberi me (16) dicinam, unde dicit Augustinus quod tunc magnus de celo uenit medicus, quando per totum mundum magnus iacebat egrotus. Vnde ecclesia in septem antiphonis que cantantur ante natiuitatem domini ostendit multiplicitatem sui morbi et ad quemlibet petit remedium medici. Ante siquidem aduentum filii dei in carnem eramus ignorantes siue ceci, penis eternis obligati, serui dyaboli, mala peccati consuetudine uincti, tenebris obuoluti, exules a patria et expulsi ideoque indigebamus doctore, redemptore, liberatore, eductore, illuminatore et saluatore. Quia igitur ignorantes eramus, ideo ab ipso doceri indigebamus et ideo statim in prima antiphona clamamus:‘O sapientia que ex ore altissimi prodisti etc. , ueni ad docendum nos uiam prudentie’. Sed parum prodesset si doceremur et non redimeremur, et ideo ab ipso redimi postulamus cum in secunda clamamus: ‘O adonay et dux domus Israel etc. , ueni ad redimendum nos in brachio extento’. Sed quid prodesset si essemus docti et redempti, si adhuc post redemptionem detineremur captiui? Et ideo liberari petimus cum in tertia clamamus: ‘O radix Iesse etc. , ueni ad liberandum nos, iam noli tardare’. Sed quid prodesset captiuis, si essent redempti et liberati, sed tandem nondum essent ab omni uinculo absoluti ut scilicet sue potestatis essent et libere quo uellent ire possent? Parum igitur prodesset si nos redemisset et liberasset, si tamen adhuc uinctos teneret et ideo ab omnibus peccati uinculis educi petimus cum in quarta clamamus: ‘O clauis Dauid etc. , ueni et educ uinctum de domo carceris, sedentem in tenebris et umbra mortis’. Sed quia illi qui fuerunt diu in carcere habent oculos obtenebratos nec clare uidere possunt, ideo post absolutionem a carcere restat nos esse illuminandos ut uideamus quo ire debeamus et ideo in quinta clamamus ‘O oriens splendor lucis eterne, ueni et illumina sedentes in tenebris et umbra mortis’. Sed si essemus docti et ab inimicis penitus liberati et illuminati, quid ualeret nisi deberemus saluari? Et ideo in duabus sequentibus saluari petimus cum dicimus: ‘O rex gentium etc. , ueni, salua hominem quem de limo formasti’. Item ‘O Emanuel etc. , ueni ad saluandum nos domine deus noster’. In prima autem petimus salutem gentium, unde dicitur: ‘O rex gentium etc. ’. In secunda salutem Iudeorum quibus deus dederat legem unde dicitur:‘O Emanuel dux et legifer noster etc’. Vtilitas autem ipsius aduentus a diuersis sanctis diuersimode assignatur. Ipse namque dominus, sicut patet Luc. iv, propter septem utilitates se uenisse et missum esse testatur dicens ‘Spiritus domini super me etc. ’. Vbi per ordinem dicit se missum esse ad pauperum consolationem, ad contritorum sanationem, ad captiuorum liberationem, ad indoctorum illuminationem, ad peccatorum remissionem, ad totius humani generis redemptionem et ad meritorum retributionem. Augustinus autem ponit tres utilitates sui aduentus dicens: ‘In seculo isto maligno quid abundat nisi nasci, laborare et mori? Hec sunt mercimonia regionis nostre et ad tales merces mercator ille descendit; et quia omnis mercator dat et accipit, dat quod habet et accipit quod non habet, Christus in ista mercatura dedit et accepit. Accepit quod hic abundat, scilicet nasci, laborare et mori, dedit renasci, resurgere et in eternum regnare. ‘Idem uenit ad nos celestis negotiator accipere contumeliam et dare honorem, subire mortem et (18) dare uitam, haurire ignominiam et dare gloriam’. Gregorius autem ponit IV utilitates siue causas sui aduentus dicens: ‘Studebant omnes superbi de Adam stirpe progeniti prospera uite presentis appetere, aduersa deuitare, obprobria fugere, gloriam sequi. Venit inter eos incarnatus dominus aduersa appetens, prospera spernens, obprobria amplectens, gloriam fugiens. ‘Idem:‘Christus expectatus uenit, ueniens noua docuit, docens mira exercuit, mira faciens praua tolerauit’. Bernardus quoque alias ponit dicens: ‘Triplici morbo miserabiliter laboramus. Nam et faciles sumus ad seducendum et debiles ad operandum et fragiles ad resistendum. Si discernere uolumus inter bonum et malum, decipimur; si temptamus facere bonum, deficimus; si conamur resistere malo, superamur. Necessarius proinde saluatoris aduentus ut in nobis per fidem habitans illuminet cecitatem nostram et nobiscum manens adiuuet infirmitatem nostram et pro nobis stans fragilitatem nostram protegat et propugnet’. Hec Bernardus. Circa secundum aduentum, scilicet ad iudicium, duo uidenda sunt, scilicet antecedentia iudicium et concomitantia. Antecedentia sunt tria scilicet signa terribilia, antichristi fallacia et ignis uehementia. Signa autem terribilia precedentia iudicium ponuntur quinque Luc. XXI ‘Erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium pre confusione sonitus maris et fluctuum’. Tria signa prima determinantur Apoc. VI ‘Sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna facta est sicut sanguis et stelle celi ceciderunt super terram’. Sol igitur dicitur obscurari, uel quantum ad sui luminis priuationem, ut patre familias, id est homine, moriente quasi lugere uideatur; uel quantum ad maioris lucis, id est claritatis Christi, superuentionem; uel quantum ad metaphoricam locutionem, quia secundum Augustinum tam seuera erit diuina uindicta quod etiam sol ipsam respicere non audebit; uel quantum ad misticam significationem, quia sol iustitie, Christus, tunc obscurus erit quia nullus ipsum confiteri audebit. Celum autem dicitur hic aereum et stelle uocantur asub que habent similitudinem stellarum et dicuntur stelle cadere de celo secundum uulgi opinionem quando asub descendit, unde et scriptura conformat se communi modo loquendi; tunc autem maxime fiet talis impressio quia ignea qualitas abundabit et hoc faciet dominus ad terrorem peccatorum. Vel stelle dicuntur cadere quia igneas comas emittent uel multi qui uidebantur stelle de ecclesia cadent uel quia retrahent lumen suum ut minime uideantur. De quarto signo, quod erit pressura in terris, legitur Mt. XXIV ‘Erit tunc tribulatio qualis nunquam fuit ab initio mundi etc. ’. Quintum signum scilicet confusionem maris quidam existimant esse quod mare cum magno fragore peribit a pristina qualitate secundum illud Apoc. XXI:‘et mare iam non est’; uel secundum alios ille sonitus erit quoniam non sine magno murmure XL cubitis super montes eleuabitur et postea deprimetur; uel ad litteram secundum Gregorium:‘Tunc fiet noua et inaudita maris et fluctuum perturbatio’. Ieronimus autem in annalibus Hebreorum inuenit XV signa precedentia iudicium, sed utrum continue futura sint an interpolatim non expressit. Prima die eriget se mare XL (20) cubitis super altitudinem montium stans in loco suo quasi murus. Secunda die tantum descendet ut uix possit uideri. Tertia marine belue apparentes super mare dabunt mugitus usque ad celum et earum mugitus solus deus intelliget. Quarta ardebit mare et aqua. Quinta arbores et herbe dabunt rorem sanguineum; in hac etiam quinta die, ut alii asserunt, omnia uolatilia celi congregabuntur in campis, unumquodque genus in ordine suo, non gustantia nec bibentia, sed uicinum aduentum iudicis formidantia. Sexta ruent edificia; in hac etiam sexta die, ut dicitur, flumina ignea surgent ab occasu solis contra faciem firmamenti usque ad ortum concurrentia. Septima petre ad inuicem collidentur et in quatuor partes scindentur et unaqueque pars, ut dicitur, collidet alteram nescietque homo sonum illum, sed tantum deus. Octaua fiet generalis terre motus, qui adeo erit magnus, ut dicitur, quod nullus homo, nullum animal stare poterit, sed ad solum omnia prosternentur. Nona equabitur terra et omnes montes et colles in puluere redigentur. Decima exibunt homines de cauernis et ibunt uelut amentes nec mutuo sibi loqui poterunt. Vndecima surgent ossa mortuorum et stabunt super sepulchra; omnia enim sepulchra ab ortu solis usque ad occasum aperientur, ut inde mortui exire ualeant. Duodecima cadent stelle; omnia enim sidera errantia et stationaria spargent ex se igneas comas et iterum tunc ualde generabuntur asub; in hac etiam duodecima die dicitur quod omnia animalia uenient ad campos mugientia non gustantia nec bibentia. Tertia decima morientur uiuentes ut cum mortuis resurgant. Quarta decima ardebit celum et terra. Quinta decima fiet celum nouum et terra noua et resurgent omnes. Secundum quod precedet iudicium erit antichristi fallacia. Ipse enim omnes decipere conabitur quatuor modis. Primo per callidam suasionem siue scripturarum falsarum expositionem. Nitetur enim persuadere et ex scriptura firmare se esse messiam in lege promissum unde et legem Christi destruet et suam statuet. Ps. : ‘Constitue domine legislatorem super eos etc. ’, Glossa: ‘Id est antichristum latorem praue legis’. Dan. XI: ‘Et dabunt abominationem et desolationem templi’, Glossa: ‘Antichristus in templo dei sedebit quasi deus ut legem dei auferat’. Secundo per miraculorum operationem. II Thes. XX : ‘Cuius aduentus erit secundum operationem Sathane in omnibus uerbis et signis et prodigiis mendacibus’; Apoc. XIII: ‘Fecit signa ut etiam ignem faceret de celo in terram descendere’, Glossa: ‘Vt apostolis datus est spiritus in specie ignis et illi dabunt spiritum malignum in specie ignis’. Tertio per donorum largitionem. Dan. XIII: ‘Dabit eis potestatem in multis et terram diuidet gratuito’, Glossa: ‘Antichristus deceptis dona multa donabit et terram suo exercitui diuidet. Quos enim suo terrore subiugare non poterit, auaritia subiugabit’. Quarto per tormentorum illationem. Dan. VIII: ‘Supra quam credi potest, uniuersa uastabit’; item Gregorius loquens de antichristo: ‘Robustos quippe interficit, cum eos qui mente inuicti sunt corporaliter uincit’. n="22"/>Tertium quod precedet iudicium erit ignis uehementia, qui quidem precedet faciem iudicis. Illum enim ignem dominus emittet primo propter mundi innouationem; purgabit enim et renouabit omnia elementa unde et instar aque diluuii XV cubitis montibus altior erit, sicut dicitur in hystoria scholastica, quia opera hominum tantum ascendere potuerunt. Secundo propter hominum purgationem quia illis qui tunc uiui reperientur erit loco purgatorii. Tertio propter maiorem dampnatorum cruciationem. Quarto propter maiorem sanctorum illuminationem; nam secundum Basilium deus facta mundi purgatione diuidet calorem a splendore et totum calorem mittet ad regiones dampnatorum ut amplius crucientur et totum splendorem ad regionem beatorum ut amplius iucundentur. Concomitantia autem iudicium erunt plura. Primum est disceptatio iudicis; iudex enim in uallem Iosaphat descendet et bonos a dextris et malos a sinistris statuet. Et credendum est in loco eminenti eum futurum unde ceteri poterunt eum uidere. Nec intelligendum est quod omnes intra illam ualliculam concludantur, quia hoc est puerile, ut dicit Ieronimus, sed quod erunt ibi et in locis circumadiacentibus; in parua autem terra innumerabilia milia hominum esse possunt, maxime quando constringuntur, et si necesse fuerit electi erunt in aere corporum agilitate, dampnati etiam esse poterunt diuina suspendente uirtute. Et tunc iudex cum malis disceptabit et eos pro operibus misericordie qui non habuerunt obiurgabit et tunc omnes super se plangent, secundum quod ostendit Chrysostomus super Matheum dicens: ‘Plangent se Iudei uidentes uiuentem et uiuificantem quem quasi hominem mortuum existimabant et conuincentes se corpore uulnerato scelus suum denegare non poterunt. Plangent se et gentiles quia uariis disputationibus philosophorum decepti irrationabilem stultitiam putauerunt esse deum colere crucifixum. Plangent se christiani peccatores qui magis dilexerunt mundum quam Christum. Plangent se heretici qui purum hominem crucifixum dixerunt, cum uideant ipsum esse iudicem in quem compunxerunt Iudei. Plangent se omnes tribus terre quia nec resistendi uirtus est contra eum nec fugiendi facultas ante faciem eius nec penitentie locus nec satisfactionis tempus ex angustia enim omnium rerum nihilque eis remanet preter luctum’. Secundum est differentia ordinis; nam sicut dicit Gregorius: ‘In iudicio quatuor erunt ordines, duo ex parte reproborum et duo ex parte electorum. Alii enim iudicantur et pereunt, quibus dicetur “Esuriui et non dedistis mihi manducare etc. ”. Alii non iudicantur et pereunt sicut hii de quibus dicitur “Qui non crediderit iam iudicatus est” quia nec iudicis uerba percipiunt, quia eius fidem nec uerbotenus seruare uoluerunt. Alii iudicantur et regnant sicut hii quibus dicetur “Esuriui et dedisti mihi manducare etc. ”. Alii non iudicantur et regnant sicut uiri perfecti qui alios iudicabunt, non quod sententiam ferant, quia hoc solius iudicis erit, sed dicuntur iudicare id est iudicanti assistere’. Et illa assistentia erit primo ad sanctorum honorem; magnus enim honor erit cum iudice sessionem habere iuxta quod repromisit dicens:‘Sedebitis super sedes etc. ’. Secundo ad sententie confirmationem; sententiam enim iudicis approbabunt sicut aliquando illi qui iudici assistunt eius sententiam approbant et ad (24) ipsam approbandam subscribunt. Ps. : ‘Vt faciant in eis iudicium conscriptum etc. ’. Tertio ad malorum condempnationem, quos quidem condempnabunt ex uite sue comparatione. Tertium est insignia passionis, scilicet crux, claui et cicatrices in corpore. Hec enim erunt primo in ostensionem sue gloriose uictorie et ideo in excellentia glorie apparebunt, unde dicit Chrysostomus super Matheum quod crux et cicatrices radiis solis erunt lucidiores. Item: ‘Considera quanta sit uirtus crucis: “Sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum” ut discas quantum crux et luna lucidior et sole preclarior est’. Secundo in ostensionem sue misericordie ut ex hoc ostendatur quam misericorditer boni sint saluati. Tertio in ostensionem sue iustitie ut ex hoc ostendatur quam iustissime reprobi sint dampnati quia scilicet tantum pretium sui sanguinis contempserunt; unde in hec uerba eis exprobrabit, ut dicit Chrysostomus super Matheum, dicens: ‘Ego propter uos homo factus sum, propter uos alligatus et delusus et cesus et crucifixus, ubi est tantarum iniuriarum mearum fructus? Ecce pretium sanguinis mei quem dedi redemptionem animarum uestrarum. Vbi est seruitus uestra quam mihi pro pretio sanguinis mei dedistis? Ego super gloriam meam uos habui cum essem deus apparens homo et uiliorem me omnibus rebus uestris fecistis. Nam omnem rem uilissimam terre amplius dilexistis quam iustitiam meam et fidem’. Hec Chrysostomus. Quartum est seueritas iudicantis. Non enim flectetur timore, quia omnipotens est; Chrysostomus: ‘Nec resistendi uirtus est contra eum’. Nec munere, quia ditissimus est; Bernardus: ‘Veniet, ueniet dies illa in qua plus ualebunt pura corda quam astuta uerba et conscientia bona quam marsupia plena. Ille enim est qui non falletur uerbis nec flectetur donis’; item Augustinus: ‘Expectatur dies iudicii et aderit ille equissimus iudex qui nullius potentis personam accipit, cuius palatium auro argentoque nullus episcopus uel abbas uel comes corrumpere poterit’. Nec odio, quia optimus est; in eo enim quia optimus est odium cadere non potest; Sap. XI: ‘Nihil odisti eorum que fecisti’. Nec amore, quia iustissimus est; unde etiam fratres suos, id est falsos christianos, non liberabit; Ps. : ‘Frater non redimet’. Iterum nec errore, quia sapientissimus est; Leo papa: ‘Ista est scientia summi iudicis, iste tremendus aspectus, cui peruium est omne solidum et apertum omne secretum, cui obscura clarent, muta respondent, silentium confitetur et sine uoce mens loquitur. Et ideo cum eius sapientia sit talis et tanta, contra ipsius sapientiam nihil ualebunt allegationes aduocatorum, nec sophismata philosophorum, nec preclarissima eloquia oratorum, nec astutie uersutorum’. De hiis quatuor sic dicit Ieronimus: ‘Quanti illic elingues et muti feliciores loquacibus erunt, quo ad primum, quanti pastores philosophis, quo ad secundum, quanti rustici oratoribus, quo ad tertium, quanti hebetes argutiis preferendi sunt Ciceronis, quo ad quartum’. Quintum est accusator horribilis; tres enim accusatores tunc contra peccatorem stabunt. Primus est dyabolus. Augustinus: ‘Presto (26) tunc erit dyabolus recitans uerba professionis nostre et obiciens nobis quecumque fecimus et in quo loco et in qua hora peccauimus et quid boni tunc temporis facere debuimus. Dicturus est enim ille aduersarius: “Equissime iudex iudica istum meum esse ob culpam qui tuus esse noluit per gratiam, tuus est per naturam, meus per miseriam, tuus ob passionem, meus ob suasionem, tibi inobediens, mihi obediens, a te accepit immortalitatis stolam, a me accepit hanc pannosam qua indutus est tunicam, tuam uestem dimisit cum mea huc uenit. Equissime iudex iudica illum meum esse et mecum dampnandum esse”. Heu heu poteritne talis aperire os qui talis inuenietur, ut iuste cum dyabolo deputetur? ’. Hec Augustinus. Secundus accusator erit proprium scelus. Peccata enim propria unumquemque accusabunt; Sap. IV: ‘Venient in cogitationem peccatorum suorum timidi et transducent illos ex aduerso iniquitates eorum’; Bernardus: ‘Tunc loquentia simul eius opera dicent: “Tu nos egisti, opera tua sumus, non te deseremus, sed semper tecum erimus et tecum ad iudicium pergemus” ’. Multisque et multiplicibus criminibus eum accusabunt. Tertius accusator erit totus mundus; Gregorius: ‘Si queris quis te accusabit dico totus mundus; offenso enim creatore offenditur totus mundus’; Chrysostomus super Matheum: ‘In illo die nihil est quod respondeamus, ubi celum et terra, aqua, sol et luna, dies et noctes et totus mundus stabunt aduersum nos in testimonium peccatorum nostrorum. Et si omnia tacerent, ipse tamen cogitationes nostre et opera specialiter stabunt aduersum nos ante deum nos fortiter accusantes’. Sextum est testis infallibilis. Tres enim testes contra se tunc habebit peccator. Vnum supra se, scilicet deum qui erit iudex et testis; Ier. XXIX: ‘Ego sum iudex et testis dicit dominus’. Alium intra se scilicet conscientiam; Augustinus: ‘Quisquis futurum iudicem times, presentem conscientiam corrige. Sermo enim cause tue testimonium conscientie tue’. Tertium iuxta se, scilicet proprium angelum ad custodiam deputatam, qui tamquam conscius omnium que fecit, contra eum testimonium perhibebit; Iob XX: ‘Reuelabunt celi’, id est angeli, ‘iniquitatem eius’. Septimum est artatio peccatoris de hoc, sicut dicit Gregorius: ‘O quam anguste erunt tunc uie reprobris! Superius erit iudex iratus, inferius horrendum chaos, a dextris peccata accusantia, a sinistris infinita demonia ad supplicium trahentia, intus conscientia uirens, foris mundus ardens. Miser peccator sic deprehensus quo fugiet? Latere erit impossibile, apparere intolerabile’. Octauum est sententia irreuocabilis; illa enim sententia nunquam poterit reuocari nec ab illa poterit appellari. Triplici enim de causa appellatio in causis iudicialibus non recipitur. Primo propter iudicis ex (28) cellentiam, unde a rege ferente sententiam appellari in regno suo non potest, quia in regno suo nullum supra se habet. Similiter nec ab imperatore uel papa potest appellari. Secundo propter criminis euidentiam, quia quando crimen notorium est appellari non potest. Tertio propter rem non differendam, quia si res non recipit dilationem, quia forsitan ex dilatione detrimentum pateretur, similiter non appellatur. Propter hanc triplicem rationem ab illa sententia non poterit appellari. Primo propter iudicis excellentiam, quia iudex ille nullum supra se habet, sed ipse omnes excedit eternitate, dignitate et potestate, unde ab imperatore uel papa posset aliquo modo appellari ad deum; a deo autem ad nullum licet, quia supra se nullum habet. Secundo propter criminis euidentiam, omnia enim scelera et crimina reproborum ibidem nota erunt et manifesta; Ieronimus: ‘Aderit dies illa in qua facta nostra quasi in quadam tabula picta demonstabuntur’. Tertio propter rem non differendam. Nihil enim quod ibi agitur dilationem patitur, sed omnia in momento, in ictu oculi peraguntur.



3230w 3.2725958824158 s