Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 14, 30, p1 
>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 14, 30, De sancto Andrea apostolo IIhide dictionary links

II De sancto Andrea apostolo


(28) De nomine

Andreas interpretatur decorus uel respondens uel uirilis ab andor, quod est uir; et dicitur Andreas quasi anthropos, id est homo, ab ana quod est sursum et tropos quod est conuersio, quasi sursum ad celestia conuersus et ad suum creatorem erectus. Fuit ergo decorus in uita, respondens in sapienti doctrina, uirilis in pena et anthropos in gloria. Eius passionem presbiteri et diacones Asie, sicut oculis suis uiderant, conscripserunt.


69w 0.385910987854 s