Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 14, 30, 2 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 14, 30, De nomine <<<    hide dictionary links

II De sancto Andrea apostolo


(28) De sancto Andrea apostolo II

Andreas et quidam alii discipuli tribus uicibus a domino sunt uocati. Primo enim uocauit eos ad sui notitiam, sicut quando stante Andrea die quadam cum Iohanne magistro suo et alio cum discipulo audiuit a Iohanne: «Ecce agnus dei etc. ». Et statim cum alio discipulo uenit et uidit ubi manebat Ihesus et manserunt apud illum die illo; inueniensque Andreas fratrem suum Symonem, adduxit eum ad Ihesum; sequenti autem die ad piscationis opera redierunt. Postmodum secundo uocauit eos ad sui familiaritatem, sicut cum die quadam turbis irruentibus ad Ihesum iuxta stagnum Genesareth, quod dicitur mare Galilee, nauim intrauit Symonis et Andree et capta multitudine magna piscium uocatisque Iacobo et Iohanne qui erant in alia naui, secuti sunt eum et iterum ad propria redierunt. Sed postea tertio et ultimo uocauit eos ad sui discipulatum, sicut quando ambulante Ihesu iuxta idem litus uocauit eos de piscatione dicens: «Venite post me, faciam etc. ». Qui relictis omnibus secuti sunt eum eique semper postmodum adheserunt nec ultra ad propria redierunt. Nihilominus tamen uocauit Andream et quosdam de suis discipulis ad apostolatum, de qua uocatione dicitur Mc. III ‘Vocauit ad se quos uoluit ipse etc’. Post ascensionem domini diuisis apostolis Andreas apud Scythiam, Matheus uero apud Margundiam predicauit. Viri autem illi predicationem Mathei penitus respuentes ei oculos eruerunt et uinctum incarcerauerunt post paucos dies eum occidere disponentes. Interea angelus domini sancto Andree apparuit et Margundiam ad sanctum Matheum ire precepit; quo respondente se uiam nescire iussit ut ad ripam maris iret et ad primam nauem quam inueniret intraret. Qui uelocius iussa complens ad urbem predictam peruenit angelo duce et prospero uento flante et inuento aperto carcere sancti Mathei eoque uiso fleuit plurimum et orauit. Tunc dominus Matheo reddidit beneficium duorum luminum quibus eum priuauerat nequitia pecca (32) torum. Matheus igitur ab inde secessit et Antiochiam peruenit; Andrea uero Margundia remanente, irati illi de euasione Mathei Andream apprehendunt et per plateas ligatis manibus pertrahunt. Cumque eius sanguis efflueret, pro eis orauit et ad Christum sua oratione eos conuertit inde in Antiochiam proficiscens. Hoc autem quod dicitur de huiusmodi orbatione Mathei et restitutione duorum luminum per Andream non puto dignum fide ne in tanto euangelista minoratio infima denotetur, quasi sibi non potuerit obtinere quod Andreas ei tam facile impetrauit.

Quidam iuuenis nobilis dum inuitis parentibus apostolo adhesisset, parentes eius domum in qua morabatur cum apostolo succenderunt. Cumque iam in altum flamma succresceret, puer accepta ampulla super ignem aquam sparsit et statim ignem extinxit, illis autem dicentibus: «Filius noster magus effectus est». Dum per scalas uellent ascendere, a deo sunt excecati ut ipsas scalas penitus non uiderent. Tunc quidam exclamans ait: «Vt quid uos stulto labore consumitis? Deus pugnat pro eis et uos non uidetis; cessate iam ne in uos ira dei descendat». Multi ergo hoc uidentes domino crediderunt, parentes uero post quinquaginta dies mortui in uno monumento sunt positi.

Quedam mulier cuidam homicide coniuncta cum parere non posset sorori sue dixit: «Vade et pro me Dyanam dominam nostram inuoca». Cui inuocanti ait dyabolus: «Cur me inuocas, cum tibi prodesse non possim? Sed uade ad Andream apostolum qui sororem tuam poterit adiuuare». Ad quem cum iuisset et apostolum ad sororem periclitantem duxisset, dixit ei apostolus: «Recte hoc pateris, quia male nupsisti, dolose concepisti et demones consuluisti; sed tamen penitere et in Christum crede et puerperium proice». Qua credente abortiuum protulit et dolor cessauit.

Senex quidam nomine Nicholaus adiit apostolum dicens: «Domine, ecce septuaginta anni uite mee in quibus semper luxurie deseruiui. Accepi autem aliquando euangelium orans dominum ut mihi amodo continentiam largiretur, sed in ipso peccato inueteratus et a mala concupiscentia illectus statim ad opus solitum reuertebar. Quadam igitur uice concupiscentia inflammatus oblitus euangelium quod super me posueram ad lupanar iui statimque meretrix dixit mihi: ‘Egredere senex, egredere, quia angelus dei es tu! Ne me contingas neque huc accedere presumas; uideo enim super te mirabilia’. Stupefactus ad uerba meretricis recolui quod mecum euangelium detulissem. Nunc igitur, sancte dei, pro salute mea tua pia oratio intercedat». Audiens hoc beatus Andreas flere cepit et a tertia usque ad nonam orauit et surgens noluit comedere, sed ait: «Non comedam donec sciam si dominus miserebitur huius senis». Cumque diebus quinque ieiunasset, uenit uox ad Andream dicens: «Obtines Andrea pro sene; sed sicut ieiuniis tu macerasti te, sic et ipse se affligat ieiuniis ut saluetur». Sicque fecit et sex mensibus in pane et aqua ieiunauit et postmodum plenus bonis operibus in pace quieuit. Venit igitur uox ad Andream dicens: «Per orationem tuam Nicholaum, quem perdideram, acquisiui».

Quidam iuuenis christianus secretius sancto Andree dixit: «Mater mea pulchrum me uidens de opere illicito attemptauit. Cui dum nullatenus assentirem, iudicem adiit uolens in me crimen tante nequitie retorquere. Sed ora pro me ne moriar tam iniuste; nam et accusatus penitus reticebo malens uitam perdere quam (34) matrem meam tam turpiter infamare». Iuuenis igitur ad iudicium uocatur et illuc eum Andreas prosequitur. Accusat constanter mater filium quod se uoluerit uiolare. Interrogatus pluries iuuenis an res taliter se haberet, nihil penitus respondebat. Tunc Andreas matri dixit: «Crudelissima feminarum, que per tuam libidinem unicum filium uis perire! ». Tunc preposito dixit: «Domine, huic homini filius meus adhesit postquam hoc agere uoluit sed nequiuit». Iratus itaque iudex iussit puerum in saccum linitum pice et bitumine mitti et in flumine proici,Andream uero in carcere reseruari donec excogitaret supplicium quo periret. Sed orante Andrea tonitruum horribile omnes terruit et terre motus ingens cunctos prostrauit et mulier a fulmine percussa et arefacta corruit. Orantibus autem ceteris apostolum ne perirent, orauit pro eis et omnia cessauerunt. Tunc prepositus credidit et domus eius tota.

Cum autem esset apostolus in ciuitate Nicea, dixerunt ei ciues quod extra ciuitatem secus uiam septem demones erant qui pretereuntes homines occidebant. Quibus ad iussum apostoli ante populum in specie canum uenientibus precepit ut illuc irent ubi nulli hominum nocere possent. Qui statim euanuerunt. Illi autem hoc uiso fidem Christi receperunt. Et cum uenisset ad portam alterius ciuitatis, ecce quidam iuuenis mortuus ferebatur. Querente apostolo quid ei accidisset, dictum est ei quod septem canes uenerunt et eum in cubiculo necauerunt. Et lacrimans apostolus ait: «Scio domine quod fuerunt demones quos a Nicea urbe repuli». Dixitque patri: «Quid dabis mihi si suscitauero filium tuum? ». Cui ille: «Nihil carius eo possideo, ipsum igitur tibi dabo». Et facta oratione surrexit et apostolo adhesit.

Cum quidam uiri numero quadraginta ad apostolum nauigio uenirent ut ab eo fidei doctrinam reciperent, ecce a dyabolo mare concitatur et omnes pariter submerguntur. Cum autem ad litus eorum corpora delata fuissent, ante apostolum deportantur et ab eo continuo suscitantur; qui omnia que sibi acciderant narrauerunt. Vnde in quodam hymno ipsius legitur:‘Quaterdenos iuuenes submersos maris fluctibus uite reddidit usibus’.

Beatus igitur Andreas in Achaya consistens totam eam ecclesiis impleuit ac populos ad fidem Christi conuertit. Vxorem quoque Egee proconsulis fidem Christi docuit et sacro baptismatis fonte regenerauit. Audiens hoc Egeas Patras ciuitatem ingreditur compellens christianos ad sacrificia ydolorum. Cui occurrens Andreas dixit: «Oportebat ut tu, qui iudex hominum esse meruisti, iudicem tuum qui est in celis cognosceres et agnitum coleres et colendo animum a falsis diis penitus reuocares». Cui Egeas: «Tu es Andreas qui superstitiosam predicas sectam quam Romani principes exterminari iusserunt». Ad quem Andreas: «Romani principes nondum cognouerunt quomodo dei filius ueniens docuerit ydola esse demonia, que hoc docent unde offendatur deus ut offensus ab eis auertatur et auersus non exaudiat et non exaudiendo ipsi a dyabolo captiuentur et captiuati tamdiu deludantur donec nudi de corpore exeant, nihil secum preter peccata portantes». Cui Egeas: «Ista uana Ihesus uester predicans crucis patibulo est affixus». Cui Andreas: «Pro restauratione nostra non pro culpa sua crucis patibulum sponte suscepit». Ad quem Egeas dixit: «Cum a suo discipulo fuerit traditus et a (36) Iudeis tentus et a militibus crucifixus, quomodo tu dicis eum sponte crucis subisse patibulum? ». Tunc Andreas quinque rationibus cepit ostendere Christum uoluntarie passum fuisse, scilicet ex eo quod passionem suam preuidit et discipulis futuram predixit «Ecce, inquiens, ascendimus Iherosolima etc. »; et ex eo quod Petro eum ab hoc auertere cupienti dure indignatus fuit dicens «Vade post me Sathana etc. »; et ex eo quod utriusque scilicet patiendi et resurgendi se potestatem habere manifestauit dicens «Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam»; et ex eo quod proditorem precognouit, cum panem intinctum ei dedit, nec tamen uitauit; et ex eo quod locum in quo sciebat uenturum proditorem elegit et hiis omnibus se interfuisse asseruit. Addiditque Andreas quod misterium crucis magnum esset. Cui Egeas: «Misterium dici non potest, sed supplicium. Verumptamen nisi dictis meis obtemperaueris, ipsum misterium in te faciam experiri». Cui Andreas: «Si crucis patibulum expauescerem,crucis gloriam non predicarem. Audire autem te uolo misterium crucis, si forte credas agnitum ut salueris». Tunc cepit ei misterium redemptionis pandere et quam congruum et necessarium fuerit quinque rationibus persuadere. Prima ratio est quod quia primus homo per lignum mortem intulerat preuaricando, congruum fuit ut secundus homo per lignum mortem pelleret patiendo. Secunda quod quia de immaculata terra factus fuerat preuaricator, congruum fuit ut de immaculata nasceretur uirgine reconciliator. Tertia quod quia Adam ad cibum uetitum incontinenter manus extenderat, congruum fuit ut secundus Adam in cruce immaculatas manus extenderet. Quarta quod quia Adam cibum suauem uetitum gustauerat, congruum fuit ad hoc quod contrarium pelleretur contrario ut Christus esca fellea cibaretur. Quinta quod ad hoc quod Christus nobis suam immortalitatem conferret congruum fuit ut nostram sibi mortalitatem assumeret; nisi enim deus factus fuisset mortalis, homo non fieret immortalis. Tunc Egeas dixit: «Hec uana tuis narra et mihi obtempera et diis omnipotentibus sacrifica». Cui Andreas: «Omnipotenti deo agnum immaculatum cotidie offero, qui postquam a toto populo comestus fuerit, uiuus et integer perseuerat». Egea quomodo hoc fieret requirente dixit ut formam discipuli assumeret. Cui Egeas: «Ego cum tormentis a te exigam huius rei notitiam». Iratusque iussit eum in carcere recludi. Mane facto tribunali sistitur et ad sacrificium ydolorum Egeas eum iterum inuitare cepit dicens: «Nisi mihi obtemperaueris in ipsam quam laudasti crucem faciam te suspendi». Cumque ei multa supplicia minaretur, respondit: «Quidquid tibi uidetur magis in suppliciis excogita; tanto enim regi meo ero acceptior quanto fuero pro eius nomine in tormentis constantior». Tunc iussit eum a uiginti uno hominibus cedi et cesum manibus et pedibus cruci alligari ut sic longiorem reciperet cruciatum. Cumque duceretur ad crucem, factus est concursus populorum dicentium: «Innocens sanguis eius sine causa dampnatur». Quos tamen rogauit apostolus ne suum martyrium impedirent. Videns autem Andreas a longe crucem salutauit eam dicens: «Salue crux que in corpore Christi dedicata es et ex membris eius tamquam ex margaritis ornata. Antequam te ascenderet dominus, timorem terrenum habuisti, modo uero amorem celes (38) tem obtinens pro uoto susciperis. Securus ergo et gaudens uenio ad te ita ut et tu exultans suscipias me discipulum eius qui pependit in te quia amator tuus semper fui et desideraui amplecti te. O bona crux, que decorem et pulchritudinem de membris domini suscepististi, diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quesita et aliquando concupiscenti animo preparata. Accipe me ab hominibus et redde me magistro meo ut per te me recipiat qui per te me redemit». Et hec dicens se exuit et uestimenta carnificibus tradidit sicque eum in crucem, ut iussum fuerat, suspenderunt. In qua biduo uiuens uiginti milibus hominum astantium predicauit. Tunc minante turba Egee mortem et dicente uirum sanctum, mansuetum et pium non debere ista pati, uenit ut ipsum deponeret. Quem uidens Andreas dixit: «Quid tu ad nos uenisti, Egea? Si pro penitentia, ipsam consequeris, si autem ut me deponas, scias quia ego de cruce uiuus non descendam. Iam enim uideo regem meum qui me expectat». Et cum uellent eum soluere, nullo modo ad eum poterant pertingere quia statim eorum brachia stupida reddebantur. Videns autem Andreas quod plebs eum uolebat deponere, hanc orationem in cruce fecit, ut dicit Augustinus in libro de penitentia: ‘Ne me permittas domine descendere uiuum, sed tempus est ut commendes terre corpus meum; tamdiu enim iam portaui, tamdiu super commendatum uigilaui et laboraui quod uellem iam ab ipsa obedientia liberari, ipso grauissimo indumento expoliari. Recordor quantum in portando onerosum, in domando superbum, in fouendo infirmum, in coercendo letum laboraui. Scis, domine, quotiens a puritate contemplationis retrahere me tendebat, quotiens a dulcissime quietis sompno me excitare obtendebat, quantum et quotiens dolorem ingerebat. Qui igitur tamdiu pater benignissime pugnanti restiti et tua ope superaui et uici. A te iusto remuneratore et pio posco ne mihi id ultra commendes; sed depositum reddo, commenda alii quam illo ultra non impedias et resurrecturum seruet et reddat ut et ipsum quoque meritum sui laboris recipiat; terre illud commenda ut me amplius uigilare non oporteat et libere ad te fontem indeficientis gaudii tendere anxiantem non iam retrahat nec impediat’. Hec Augustinus. Hiis dictis splendor nimius de celo ueniens dimidia hora eum circumdedit, ita ut nullus eum uidere posset et abscedente lumine simul cum ipso lumine spiritum tradidit. Maximilla uero uxor Egee tulit corpus apostoli et honorifice sepeliuit; Egeas uero antequam domum redisset arreptus a demone in uia coram omnibus expirauit. Aiunt quoque de sepulcro sancti Andree mannam in modum farine et oleum cum odore suauissimo emanare, a quo que sit anni futuri fertilitas incolis regionis ostenditur. Nam si exigue profluit, exiguum terra exhibet fructum, si copiose, copiosum. Hoc forte antiquitus uerum fuit, sed modo eius corpus apud Constantinopolim translatum esse perhibetur.

Episcopus quidam religiosam agens uitam beatum Andream inter ceteros et supra ceteros sanctos in ueneratione habebat, ita quod in cunctis suis operibus hunc semper titulum preponebat: ‘ad honorem dei et beati Andree’. Inuidens igitur uiro sancto hostis antiquus ad eum decipiendum tota calliditate se contulit seque in formam mulieris pulcherrime transformauit. Venit ergo ad palatium episcopi asserens se uelle (40) confiteri eidem. Mandat episcopus ut suo penitentiali confiteatur, cui plenitudinem tradiderat potestatis; renuntiat illa quod nulli hominum nisi sibi secreta sue conscientie reuelabit sicque uictus episcopus eam ad se uenire precepit. Cui illa: «Obsecro domine, miserere mei. Ego enim in annis puellaribus, ut cernitis, constituta et a pueritia delicate nutrita necnon et regia stirpe progenita huc in peregrino habitu sola ueni. Nam pater meus rex utique ualde potens cuidam magno principi me uolebat in coniugium sociare. Cui respondi quod omnem torum abominarem maritalem quia uirginitatem meam Christo in perpetuum dedicaui et ideo nunquam possem in carnalem copulam consentire. Denique sic artata quod oportebat me aut eius uoluntati obedire aut certe diuersa subire supplicia latenter fugam inii, magis eligens exulare quam sponso meo fidem infringere. Audiens uero uestre sanctitatis preconium sub alas uestre protectionis confugi, sperans me apud uos locum reperire quietis ubi possim contemplationis carpere secreta silentia presentisque uite uitare naufragia et perturbationes mundi fugere perstrepentis». Admirans in ea episcopus nobilitatem generis, pulchritudinem corporis, tam immensum feruorem et tante eloquentie uenustatem, placida et benigna uoce respondit: «Esto sicura, filia, nec formides, quia ille ob cuius amorem te et tuos et tua tam uiriliter contempsisti tibi ob hoc et in presenti cumulum gratie et in futuro plenitudinem glorie largietur. Sed et ego seruus eius me et mea tibi offero, eligasque ubi tibi placuerit mansionem; uolo autem ut hodie mecum prandere debeas». Cui illa: «Noli, inquit, pater, noli de hac re me rogare, ne forte ex hoc aliqua mali suspicio perueniret et nitor uestre fame denigrationem aliquam pateretur». Ad quam episcopus dixit: «Plures erimus et non soli; et ideo nullum male suspicionis scrupulum in aliquo poterit generari». Venientes itaque ad mensam episcopus et illa ex opposito consederunt ceteris residentibus hinc et inde. Intendit in eam crebro episcopus eiusque faciem non desinit intueri et pulchritudinem admirari. Sicque dum oculus figitur, animus sauciatur, et dum eius faciem non desinit intueri, antiquus hostis cor eius graui iaculo uulnerauit. Perpendit de hoc ipse dyabolus et pulchritudinem suam cepit magis ac magis augere iamque episcopus proximus erat consensui ut eam de illicito opere attentaret, quando possibilitas se offerret. Tunc subito quidam peregrinus uenit ad ostium crebris ictibus et magnis clamoribus sibi postulans aperiri. Cumque sibi aperire nollent et ille magnis clamoribus et ictibus nimis eis fieret importunus, interrogat episcopus mulierem, si ingressum illius peregrini hominis acceptaret. Cui illa dixit: «Proponatur sibi aliqua questio satis grauis quam si enodare sciuerit admittatur; si autem nescierit, tamquam inscius et indignus episcopi presentia repellatur». Fauent omnes eius sententie et quis sufficiens esset hanc questionem proponere sciscitantur. Cumque nullus sufficiens inueniretur, episcopus dixit: «Quis enim nostrum ad hoc tam sufficiens est quam uos, o domina, que ceteros nos et eloquentia preceditis et sapientia nobis omnibus amplius rutilatis? Vos igitur hanc proponite questionem». Tunc illa dixit: «Interrogetur quod est maius miraculum quod deus umquam in parua re fecerit». Interrogatus de hoc peregrinus per nuntium dixit: «Diuersitas et excellentia facierum. Inter tot enim homines qui fuerunt ab initio mundi et usque in finem futuri sunt, duo reperiri non possent quorum facies per (42) omnia similes essent; in ipsa quoque tam minima facie deus omnes sensus corporis collocauit». Audientes omnes eius responsionem admirantes dixerunt: «Vera et optima est solutio questionis». Tunc mulier ait: «Proponatur sibi secunda questio grauior in qua melius possimus eius sapientiam experiri: queratur ab eo ubi terra sit altior omni celo». Percunctatus de hoc peregrinus respondit: «In celo empyreo ubi residet corpus Christi. Corpus enim Christi, quod est altius omni celo, est de nostra carne formatum; porro caro nostra quedam terrea substantia est; cum igitur corpus Christi super omnes celos sit et de nostra carne originem duxerit, caro autem nostra de terra sit condita, constat quod ubi corpus Christi residet, ibi procul dubio terra altior celo manet». Refert nuntius que responderat peregrinus et ecce omnes responsionem eius mirabiliter approbant et magnifice sapientiam eius laudant. Tunc iterum illa dixit: «Fiat ei tertia questio grauissima et occulta et ad soluendum difficilis et obscura ut sic eius sapientia tertio comprobetur et dignus sit ut ad mensam episcopi merito admittatur. Queratur igitur ab eo quantum spatii sit a terra usque ad celum». Requisitus de hoc peregrinus nuntio dixit: «Vade ad eum qui te misit ad me et de hoc eum diligentius percunctare; ipse enim melius me hoc nouit et ideo tibi de hoc melius respondebit. Nam ipse illud spatium mensurauit quando de celo in abyssum cecidit. Ego autem de celo numquam cecidi et ideo illud spatium numquam taliter mensuraui. Non est enim mulier, sed dyabolus qui se posuit in similitudinem mulieris». Audiens hoc nuntius uehementer expauit et ea que audierat coram omnibus recitauit. Mirantibus itaque omnibus et stupentibus, antiquus hostis de medio eorum euanuit. Episcopus autem rediens ad se amare redarguit semet ipsum et de perpetrata culpa ueniam lamentabiliter precabatur; misitque nuntium ut peregrinus induceretur, sed nequaquam amplius inuenitur. Tunc episcopus populum conuocauit et eis euidenter exposuit ordinem geste rei precepitque ut omnes ieiuniis et orationibus insisterent si forte dominus alicui reuelare dignaretur quisnam ille peregrinus fuerit, qui eum a tanto periculo liberauit. Reuelatum est illa nocte episcopo quod beatus Andreas fuerit qui pro liberatione ipsius episcopi se posuerit in habitu peregrini. Cepit igitur episcopus in deuotionem beati Andree magnifice crescere ac eum exinde in reuerentia plus habere.

Cum prepositus cuiusdam ciuitatis agrum sancti Andree abstulisset et ob hoc grauissimis febribus orante episcopo fuisset correptus, ille episcopum rogauit ut pro se oraret et agrum sibi redderet, sed cum orante episcopo sanitatem recepisset, agrum iterum usurpauit. Tunc episcopus orationi se dedit et omnes lampades ecclesie fregit dicens: «Hoc lumen non accendetur donec dominus se de suo inimico uindicet et ecclesia quod amisit recuperet». Et ecce prepositus grauissimis iterum febribus laborauit misitque per nuntios episcopo ut pro se oraret et agrum suum et alium sibi similem redderet». Cui cum episcopus semper responderet: «Iam oraui et exaudiuit me deus», ipse ad ipsum se portari fecit et ut ecclesiam intraret ad orandum coegit. Episcopus dum ecclesiam ingreditur, ille subito moritur et ager ecclesie restituitur.


Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 14, 30, De nomine <<<    
3230w 2.8484411239624 s