Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 14, 44, p2 
>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 14, 44, De sancto Nicholao IIIhide dictionary links

III De sancto Nicholao


(42) De nomine

Nicholaus dicitur a nichos quod est uictoria et leos quod est populus; inde Nicholaus quasi uictoria populi, id est uitiorum que popularia sunt et uilia; uel dicitur uictoria populi quia multos populos uita et doctrina docuit uitia et peccata uincere. Vel Nicholaus a nichos, quod est uictoria, et laus, quasi uictoriosa laus. Vel a nitor et leos quasi nitor populi; habuit enim in se ea que nitorem et munditiam faciunt. Nam secundum Ambrosium mundat sermo diuinus, mundat uera confessio, mundat sancta cogitatio, mundat bona operatio. Eius legendam doctores Argolici conscripserunt; est autem Argos secundum Ysidorum ciuitas Grecie unde et Argolici Greci uocantur. Alibi quoque legitur quod Methodius patriarcha eam Grece scripsit quam Iohannes diaconus in Latinum transtulit et plura addidit.


122w 0.18495607376099 s