Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 14, 44, 3 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 14, 44, De nomine <<<    hide dictionary links

III De sancto Nicholao


(42) De sancto Nicholao III

Nicholaus ciuis Patere urbis ex diuitibus et sanctis parentibus originem duxit; Pater eius Epiphanus, mater uero Iohanna dicta est. Quem cum in primeuo iuuentutis sue flore parentes genuissent, deinceps continenter uiuentes celibem uitam duxerunt. Hic prima die dum balnearetur erectus, ut dicitur, stetit in pelui; insuper quarta et sexta feria tantum semel ubera sugebat. Factus autem iuuenis aliorum iuuenum deuitans lasciuias ecclesiarum potius terebat limina et quicquid ibi de sacra scriptura intelligere poterat memoriter retinebat. Parentibus uero suis defunctis cogitare cepit qualiter tantam diuitiarum copiam non ad laudem humanam sed ad dei gloriam dispensaret. Tunc quidam conuicaneus suus satis nobilis tres filias suas uirgines ob inopiam prostituere cogitur, ut sic infami earum commercio aleretur. Quod uir sanctus comperit, scelus abhorruit et massam auri panno inuolutam in domum eius per fenestram nocte clam iecit clamque recessit. Mane surgens homo massam auri reperit et deo gratias agens primogenite nuptias celebrauit. Non multo post tempore dei famulus simile peregit opus. Quod rursus ille reperiens et in laudes immensas prorumpens de cetero uigilare proposuit ut sciret quis esset qui sue inopie subuenisset. Post paucos etiam dies duplicatam auri massam in domum proiecit ad cuius sonitum ille excitatur et Nicholaum fugientem insequitur talique uoce alloquitur: «Siste gradum teque aspectui ne subtrahas nostro! »; sicque accurrens uelocius Nicholaum hunc esse cognouit. Mox humi prostratus osculari uolebat pedes eius; quod ille refugiens ab eo exegit ne eum quamdiu uiueret publicaret. Post hoc Mire ciuitatis defuncto episcopo conuenerunt episcopi illi ecclesie de episcopo prouisuri. Aderat inter eos quidam (46) magne auctoritatis episcopus ad cuius electionem omnium sententia dependebat. Cum igitur cunctos ieiuniis et orationibus insistere monuisset, nocte illa uocem audiuit dicentem sibi ut hora matutinali fores ecclesie obseruaret et quem primum ad ecclesiam cuius etiam nomen esset Nicholaus uenire conspiceret ipsum in episcopum consecraret. Hoc ergo aliis reuelans episcopis admonuit ut omnes orationi insisterent et ipse pre foribus excubaret. Mirum in modum hora matutinali quasi a deo missus ante omnes se agebat Nicholaus; quem apprehendens episcopus dixit ei: «Quod tibi nomen est? ». Ille, ut erat columbina simplicitate plenus, inclinato capite «Nicholaus, inquit, uestre sanctitatis seruus». Quem in ecclesiam ducentes licet plurimum renitentem in cathedra collocauerunt. Ipse autem eandem quam prius humilitatem et morum grauitatem in omnibus sectabatur, in oratione peruigilabat, corpus macerabat, mulierum consortia fugiebat, humilis erat in omnes suscipiendo, efficax in loquendo, alacer in exhortando, seuerus in corripiendo. Fertur quoque, sicut legitur in quadam chronica, beatum Nicholaum Niceno interfuisse concilio.

Quadam die, dum quidam naute periclitarentur, ita cum lacrimis orauerunt: «Nicholae famule dei, si uera sunt que de te audiuimus, nunc ea experiamur». Mox quidam in eius similitudinem apparuit dicens: «Ecce adsum! Vocastis enim me». Et cepit eos in antempnis et rudentibus aliisque adiuuare nauis armamentis statimque cessauit tempestas. Cum autem ad eius ecclesiam uenissent, quem nunquam uiderant sine indice cognouerunt. Tunc deo et sibi de sua liberatione gratias egerunt quod ille diuine misericordie et eorum fidei, non suis meritis attribuere docuit.

Quodam tempore totam prouinciam sancti Nicholai fames ualida perculit, ita ut omnibus deficerent alimenta. Audiens autem uir dei naues onustas tritico portui applicasse, illuc statim proficiscitur rogans nautas ut saltem in centum modiis per quamlibet nauem fame periclitantibus subuenirent. Cui illi: «Non audemus, pater, quia mensuratum Alexandrie oportet in horrea imperatoris nos reddere». Quibus sanctus inquit: «Facite nunc quod dico et uobis in dei uirtute promitto quod nullam minorationem habebitis apud regium exactorem». Quod cum fecissent et eandem mensuram quam Alexandrie acceperant reddidissent ministris imperatoris, miraculum referunt et deum in suo famulo magnifica laude attollunt. Frumentum autem secundum uniuscuiusque indigentiam uir dei distribuit ita ut miraculose duobus annis non tantum ad uictum sufficeret, sed etiam ad usum seminis abundaret.

Cum autem regio illa ydolis deseruisset, pre ceteris nefande Dyane simulacrum populus coluerat, adeo ut usque ad tempus uiri dei nonnulli rustici predicte religioni execrabili deseruirent ac sub quadam arbore consecrata Dyane quosdam ritus gentilium exercerent. At uir dei predictum ritum de omnibus finibus expulit et ipsam arborem precidi mandauit. Iratus ex hoc contra eum hostis antiquus oleum mydiacon, quod contra naturam in aqua et lapidibus ardet, confecit seque in formam cuiusdam religiose femine transfigurans quibusdam ad uirum dei nauigantibus in quadam sagenula obuiauit sicque affata est eos: «Mallem ad sanctum dei uobiscum uenire, sed nequeo. Rogo ergo ut hoc oleum ad eius ecclesiam deferatis et ob mei memoriam exinde aule eius parietes liniatis»; et statim euanuit. Et ecce aliam cernunt nauiculam cum ho (48) nestis personis, inter quos unus erat simillimus sancto Nicholao. Qui sic ait illis: «Heu quid mulier illa uobis locuta est uel quid attulit? ». Illi autem cuncta per ordinem narrauerunt. Quibus ille: «Hec est impudica Dyana et ut me uerum dicere comprobetis, oleum illud in mare proicite». Quibus proicientibus ingens ignis in mari succenditur et contra naturam diutius in mari ardere conspicitur. Venientes igitur ad seruum dei aiebant: «Vere tu es ille qui nobis in mari apparuisti et a dyaboli insidiis liberasti».

Per idem tempus cum quedam gens Romano impero rebellasset, contra eam imperator tres principes Nepotianum, Vrsum et Apollinem misit, quos portui Adriatico ob uentum contrarium applicatos beatus Nicholaus ut secum comederent inuitauit, uolens ut gentem suam a rapinis compescerent quas in nundinis exercebant. Interim dum sanctus abesset, consul corruptus pecunia tres innocentes milites iussit decollari; quod ut uir sanctus audiuit, rogauit principes illos ut secum illuc usque gradu concito properarent. Veniensque ad locum ubi decollandi erant inuenit eos poplite flexo et facie iam uelata et spiculatorem ensem super eorum capita iam uibrasse. At Nicholaus zelo accensus in lictorem se audacter ingessit et gladium de manu eius eminus propulit innocentesque soluens eos incolumes secum duxit. Illico ad pretorium consulis properat et fores clausas ui reserat. Mox illi consul accurrens salutauit eum; aspernens hoc sanctus dixit: «Inimice dei, legis preuaricator, qua temeritate presumpsisti tanti conscius sceleris uultum conspicere nostrum? ». Quem postquam plurimum obiurgauit, ad preces postmodum illorum ducum eum penitentem benigne recepit. Recepta igitur benedictione imperiales nuntii iter peragunt et imperio sine sanguine hostes subdunt redientesque ab imperatore magnifice sunt recepti. Quidam autem eorum felicitatibus inuidentes prefecto imperatoris prece et pretio suggesserunt ut eos apud imperatorem de lese maiestatis crimine accusaret. Quod cum imperatori suggessisset, ille nimio furore repletus eos incarcerari precepit ac sine aliqua interrogatione illa eos nocte occidi mandauit; quod cum a custode didicissent, sciderunt uestimenta sua et gemere amare ceperunt. Tunc unus eorum, scilicet Nepotianus, recolens qualiter sanctus Nicholaus tres innocentes liberauerat, exhortatus est alios ut eius patrocinia flagitarent. Quibus orantibus sanctus Nicholaus nocte illa Constantino imperatori apparuit dicens: «Cur illos principes tam iniuste comprehendisti et morti sine crimine abdicasti? Surge uelox eosque quam citius dimitti iubeto. Sin autem oro deum ut tibi suscitet bellum in quo tu corruas et bestiis cibus fias». Cui imperator: «Quis es tu qui hac nocte palatium meum ingressus talia audes loqui? ». Cui ille: «Ego sum Nicholaus Miree ciuitatis episcopus». Sed et prefectum similiter per uisum terruit dicens: «Mente et sensu perdite, cur in necem innocentium consensisti? Perge cito et eos liberare stude. Sin autem corpus tuum uermibus scaturiet et domus tua citius destruetur». Cui ille: «Quis es tu qui nobis tanta minaris? ». «Scito, inquit, me esse Nicholaum Miree ciuitatis episcopum». Vtrisque igitur euigilantibus statim mutuo sua sompnia pandunt et pro illis incarceratis continuo mittunt. Quibus ait imperator: «Quas magicas nostis artes ut tantis nos illudatis sompniis? ». Cui responderunt se magos non esse nec mortis sententiam meruisse. Tunc imperator: «Nostis, (50) inquit, hominem cui nomen est Nicholaus? ». At illi audito hoc nomine manus extenderunt ad celum rogantes deum ut eos sancti Nicholai meritis a presenti periculo liberaret. Et cum imperator totam uitam eius et miracula ab eis didicisset, dixit eis: «Ite et deo gratias agite, qui uos eius precibus liberauit; sed et de nostris eidem afferte gaudiolis rogantes eum ut ulterius mihi minas non inferat, sed pro me et regno meo ad dominum preces fundat». Post paucos dies predicti uiri ad dei famulum ueniunt moxque ad eius pedes humiliter se prosternunt dicentes: «Vere famulus dei es, uere cultor et amator Christi». Cumque sibi omnia per ordinem retulissent, ille eleuatis in celum manibus immensas deo laudes retulit ac bene instructos principes ad propria remisit.

Cum autem dominus eum uellet assumere, rogauit dominum ut angelos suos sibi mitteret; et inclinato capite angelos ad se uenientes uidit statimque in terra se proiciens et signo crucis se muniens et dicto psalmo ‘In te domine speraui’ usque ‘in manus tuas’ tradidit spiritum anno domini CCCXLIII, ubi celestium melodia audita est. Qui cum sepultus fuisset in tumba marmorea, a capite fons olei et a pedibus fons aque profluxit et usque hodie ex eius membris sacrum resudat oleum ualens in salutem multorum. Successit autem ei quidam uir bonus qui tamen de sede sua ab inuidis est depulsus; quo eiecto oleum fluere desiit, sed eo reuocato protinus emanauit. Post multum temporis Turci Miream destruxerunt, XLII uero milites Barenses illuc profecti quatuor monachis sibi ostendentibus tumbam sancti Nicholai aperuerunt ossaque eius in oleo natantia in urbem Baream reuerenter detulerunt, anno domini MLXXXVII.

Vir quidam ab uno Iudeo quandam summam pecunie mutuo accepit iurans super altare sancti Nicholai, cum alium fideiussorem habere nequiret, quod quam citius posset sibi redderet. Tenente illo diu pecuniam Iudeus eam expostulat, sed eam sibi reddidisse affirmat. Trahit eum ad iudicium et iuramentum indicitur debitori. Ille baculum cauatum quem auro minuto impleuerat secum detulerat ac si eius adminiculo indigeret. Volens igitur facere sacramentum Iudeo baculum tradidit reseruandum; iurauit ille quod plus sibi reddiderit etiam quam deberet. Facto iuramento baculum suum repetiit et Iudeus ignarus astutie eum sibi reddidit. Rediens autem qui fraudem fecerat in quodam biuio oppressus corruit sompno currusque cum impetu ueniens eum necauit et plenum baculum auro fregit et aurum effudit. Audiens hoc Iudeus concitus illuc uenit cumque dolum uidisset et a multis ei suggereretur ut aurum reciperet, omnino renuit nisi qui defunctus fuerat ad uitam beati Nicholai meritis redderetur, asserens se si hoc fieret baptisma suscepturum et christianum futurum. Continuo igitur qui defunctus fuerat resuscitatur et Iudeus in Christi nomine baptizatur.

Quidam Iudeus uidens beati Nicholai uirtuosam potentiam in miraculis faciendis ymaginem eius sibi fieri fecit eamque in sua domo collocauit. Cui res suas, cum aliquo longius iret, cum minis commendabat hec uel similia uerba dicens: «Ecce Nicholae, omnia bona mea uobis custodienda committo et nisi bene omnia custodieritis, ul (52) tionem expetam de uobis uerberibus et flagellis». Quadam igitur uice, dum ille abesset, fures adueniunt, cuncta rapiunt, solam ymaginem derelinquunt. Iudeus autem rediens et se spoliatum uidens ymaginem alloquitur talibus uel similibus usus uerbis: «Domine Nicholae, nonne in domo mea uos posueram ut res meas a latronibus seruaretis? Cur hoc facere noluisti et latrones quare non prohibuisti? Igitur dira tormenta recipies et pro latronibus penam lues sicque dampnum meum in tuis recompensabo tormentis et furorem meum in tuis refrigerabo uerberibus et flagellis». Arripiens ergo Iudeus ymaginem dire eam uerberat direque flagellat. Mira res prorsus et stupenda. Diuidentibus furibus que rapuerant, sanctus dei tamquam in se uerbera excepisset apparuit hec uel similia uerba dicens: «Cur tam dire pro uobis flagellatus sum? Cur tam crudeliter uerberatus? Cur tormenta tot passus? Ecce quomodo corpus meum liuet, ecce qualiter effusione sanguinis rubet! Pergite citius et cuncta reddite que tulistis, alioquin dei omnipotentis in uos ira deseuiet ita ut scelus uestrum in medium publicetur et quilibet uestrum suspendium patiatur». Ad quem illi: «Quis es tu qui talia nobis loqueris? ». Et ille: «Ego sum Nicholaus, seruus Ihesu Christi, quem Iudeus ille pro rebus suis quas tulistis, tam crudeliter flagellauit. Territi illi ad Iudeum ueniunt, miraculum referunt, ab eo quid ymagini fecerit audiunt, cuncta reddunt sicque et latrones ad uiam redeunt rectitudinis et Iudeus fidem amplectitur saluatoris.

Vir quidam pro amore filii sui litteras addiscentis festum sancti Nicholai annuatim solempniter celebrabat. Quadam igitur uice pater pueri conuiuium preparauit et multos clericos inuitauit. Venit dyabolus ad ianuam in habitu peregrini petens elemosinam sibi dari; iubet quam citius pater filio ut det elemosinam peregrino. Properat puer, sed peregrinum non inueniens insequitur abeuntem. Cumque ad quoddam compitum peruenisset, apprehendens dyabolus puerum strangulauit. Quod audiens pater uehementer ingemuit, corpus tulit, in thalamo collocauit cepitque pre dolore clamare et dicere: «Fili dulcissime, quomodo est uobis? Sancte Nicholae heccine est merces honoris quem uobis tamdiu exhibui? ». Et cum hec et similia diceret, statim puer quasi de sompno euigilans oculos aperuit et surrexit.

Vir quidam nobilis rogauit beatum Nicholaum ut sibi filium a domino impetraret promittens se filium ad ecclesiam eius ducturum et scyphum aureum oblaturum. Filius ergo nascitur et ad etatem perducitur et scyphus fieri iubetur. Qui dum ei ualde placeret,suis eum adaptauit usibus et alium eque ualentem fieri precepit. Nauigantibus itaque ad ecclesiam sancti Nicholai iubet pater filio ut in illo scypho quem primo fieri fecerat aquam sibi afferret; puer autem cum uellet haurire cum scypho in mare cecidit et statim disparuit. Pater autem eum amare flens nihilominus uotum suum perfecit. Veniens igitur ad altare sancti Nicholai cum obtulisset secundum scyphum tamquam proiectus cecidit de altari. Cum autem eum eleuasset et super altare iterum posuisset, rursus de altari longius est proiectus. Eleuans autem super altare iterum eum tertio posuit et adhuc tertio longius est proiectus. Mirantibus omnibus ad tam grande spectaculum, ecce puer sanus et incolumis aduenit primum scyphum suis gestans in manibus, narrauitque coram omnibus quod quando in mari cecidit sta (54) tim beatus Nicholaus affuit et eum illesum seruauit. Sicque pater eius letus effectus utrumque scyphum beato Nicholao obtulit.

Quidam uir diues meritis sancti Nicholai filium habuit quem Adeodatum uocauit. Hic igitur sancto dei capellam in domo sua construens omni anno festum eius solempniter celebrabat. Erat autem locus ille situs iuxta terram Agarenorum. Adeodatus ergo quadam uice ab Agarenis capitur et in seruitutem regis eorum deputatur. Sequenti anno dum festum sancti Nicholai pater eius deuote celebraret et puer scyphum pretiosum tenens regi assisteret, recolit suam captionem, parentum dolorem et gaudium quod ea die in domo sua fiebat cepitque altius suspirare. Quorum suspiriorum causam dum rex minis extorsisset, ait rex: «Quidquid tuus Nicholaus agat, tu hic nobiscum manebis». Et subito uento uehementi domum concutiente puer cum scypho rapitur et ante fores ecclesie ubi parentes agebant sollempnia collocatur et magnum gaudium omnibus generatur. Alibi tamen legitur quod predictus iuuenis fuit de Normandia, qui ultra mare pergens et a Soldano captus ante eum sepe uerberatur. Qui dum in festo sancti Nicholai uerberaretur et in carcere reclusus fleret et pro sua uerberatione et pro letitia quam tunc habere consueuerat, subito obdormiuit et euigilans in capella patris se inuenit.


Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 14, 44, De nomine <<<    
2373w 2.3230180740356 s