Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 14, 56, p3 
>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 14, 56, De sancta Lucia IVhide dictionary links

IV De sancta Lucia


(54) De nomine

Lucia dicitur a luce. Lux enim habet pulchritudinem in aspectione, quia, ut dicit Ambrosius, lucis natura hec est, ut omnis eius in aspectu gratia sit, diffusionem sine coinquinatione, quia per quecumque immunda diffusa non coinquinatur, rectum incessum sine curuitate, longissimam lineam pertransit sine morosa dilatione. Per hoc ostenditur quod beata Lucia habuit decorem uirginitatis sine aliqua corruptione, diffusionem caritatis sine aliquo immundo amore, rectum incessum intentionis in deum sine aliqua obliquitate, longissimam lineam diuturne operationis sine negligentie tarditate. Vel dicitur Lucia quasi lucis uia.


86w 0.44006180763245 s