Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 14, 56, 4 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 14, 56, De nomine <<<    hide dictionary links

IV De sancta Lucia


(54) De sancta Lucia IV

Lucia uirgo Syracusana nobilis genere audiens famam sancte Agathe per totam Siciliam diuulgari sepulcrum eius adiit cum matre sua Euthicia annis quatuor incurabiliter fluxum sanguinis patiente. Inter ipsa igitur missarum sollempnia contigit ut illud euangelium legeretur in quo dominum mulierem ab hac passione sanasse narratur. Tunc Lucia matri dixit: «Si credis hiis que leguntur, crede Agatham illum semper habere presentem pro cuius nomine sustinuit passionem; si ergo eius sepulcrum credens contigeris, perfecta continuo sanitate gaudebis». Igitur recedentibus cunctis et matre et filia iuxta sepulcrum in oratione existentibus, Lucia sompnum arripuit uiditque Agatham in medio angelorum gemmis ornatam stantem et dicentem sibi: «Soror mea Lucia, uirgo deo deuota, quid a me petis quod ipsa poteris prestare continuo matri tue? Nam ecce per fidem tuam sanata est». Euigilans Lucia matri dixit: «Mater mea, ecce sanata es; per ipsam ergo te deprecor que suis orationibus te sanauit ne mihi de cetero nomines sponsum, sed quidquid mihi datura eras pro dote pauperibus elargire». Cui mater: «Tege prius oculos meos et quidquid uolueris de facultatibus facito». Ad quam Lucia: «Quod moriens das, ideo das, quod ferre tecum non potes. Da igitur dum uiuis et mercedem habebis». Cum ergo redissent, fit cotidie distractio rerum et dantur in necessitatibus pauperum. Interea dum patrimonium distribuitur, ad sponsi notitiam peruenitur; requirit sponsus a nutrice de hiis. Respondit illa caute quod utiliorem possessionem sponsa sua inuenisset quam suo uolebat nomine comparare et ideo uidebatur aliquanta distrahere. Credidit stultus carnale commercium et cepit auctor esse uendentium. Venditis omnibus et pauperibus erogatis, sponsus trahit eam coram Pascasio consulari, dicens eam christianam esse et contra leges agere augustorum. Inuitante eam Pascasio ad sacrificia ydolorum respondit: «Sacrificium placens deo est uisitare pauperes, in necessitatibus subuenire; et quia iam amplius non habeo quid offeram, me ipsam sibi tribuo offerendam». Cui Pascasius: «Ista uerba tibi simili christiano stulto narrare poteris. Mihi autem qui prin (58) cipum decreta custodio ista frustra prosequeris». Ad quem Lucia: «Tu principum tuorum decreta custodis et ego dei mei legem custodiam; tu principes times, ego deum timeo; tu illos offendere non uis, ego deum offendere caueo; tu illis placere desideras, ego ut Christo placeam concupisco; tu ergo fac quod tibi utile esse cognoscis, ego faciam quod utile mihi esse perspexero». Cui Pascasius: «Patrimonium tuum cum corruptoribus expendisti et ideo quasi meretrix loqueris». Cui Lucia: «Patrimonium in tuto constitui, corruptores autem mentis et corporis nunquam sciui». Respondit Pascasius: «Qui sunt corruptores mentis et corporis? ». Lucia dixit: «Corruptores mentis uos estis qui suadetis ut anime suum deserant creatorem. Corruptores uero corporis sunt qui temporalem delectationem preponunt epulis sempiternis». Pascasius dixit: «Cessabunt uerba cum peruentum fuerit ad uerbera». Cui Lucia dixit: «Dei uerba cessare non possunt». Cui Pascasius: «Tu ergo deus es? ». Lucia respondit: «Ancilla dei sum, qui dixit: “Cum steteritis ante reges et presides etc. , non enim uos estis etc. ”». Pascasius dixit: «In te ergo spiritus sanctus est? ». Cui Lucia: «Qui caste uiuunt, templum spiritus sancti sunt». Cui Pascasius: «Ego faciam te duci ad lupanar ut ibi uiolationem accipias et spiritum sanctum perdas». Cui Lucia: «Non inquinatur corpus nisi de consensu mentis. Nam si me inuitam uiolari feceris, castitas mihi duplicabitur ad coronam; nunquam autem uoluntatem meam ad consensum poteris prouocare. Ecce, corpus meum ad omne supplicium est paratum. Quid moraris? Incipe fili dyaboli desideria tuarum penarum exercere! ». Tunc Pascasius lenones uenire fecit dicens eis: «Inuitate ad eam omnem populum et tamdiu illudatur donec mortua nuntietur». Volentes autem eam trahere, tanto pondere spiritus sanctus eam fixit ut omnino ipsam mouere nequirent. Fecitque Pascasius mille uiros accedere et manus et pedes eius ligare, sed eam nullatenus poterant mouere. Tunc et cum uiris multa paria boum adhibuit, sed tamen uirgo domini immobilis permansit. Vocatis autem magis ut suis incantationibus moueretur, omnino moueri non potuit. Tunc dixit Pascasius: «Que sunt ista maleficia quod una puella a mille hominibus non mouetur? ». Lucia dixit: «Non sunt ista maleficia, sed beneficia Christi. Porro si adhuc decem milia adhibueris, eque ut prius immobilem me uidebis». Putans uero Pascasius secundum quorundam figmenta quod lotio fugarentur maleficia, iussit eam lotio perfundi; cumque nec sic moueri posset, angustiatus nimis iussit copiosum ignem circa eam accendi picemque resinam et feruens oleum super eam fundi. Dixitque Lucia: «Indutias impetraui martyrii mei ut credentibus timorem auferam passionis et non credentibus uocem insultationis». Videntes autem amici Pascasii eum angustiari in gutture eius gladium immerserunt. que nequaquam loquelam amittens dixit: «Annuntio uobis pacem ecclesie redditam Maximiano hodie mortuo et de regno suo Diocletiano expulso; et sicut ciuitati Catanensi soror mea Agatha est data protectrix, sic et ego ciuitati Syracusane concessa sum interuentrix». Dum hec uirgo loquitur, ecce ministri Romanorum ueniunt, Pascasium apprehendunt uinctumque ad cesarem secum ducunt; audierat igitur cesar quod uniuersam prouinciam fuerat de (60) predatus. Veniens ergo Romam et senatui accusatus pariter et conuictus capitali sententia est punitus. Virgo uero Lucia de loco in quo percussa est non est mota nec spiritum tradidit quoadusque sacerdotes uenirent et corpus domini ei traderent et omnes astantes ‘Amen’ domino responderent. In eodem autem loco est sepulta et ecclesia fabricata. Passa autem est tempore Constantini et Maxentii circa annos domini CCC.


Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 14, 56, De nomine <<<    
841w 0.81688809394836 s