Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 14, 62, p4 
>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 14, 62, De sancto Thoma apostolo Vhide dictionary links

V De sancto Thoma apostolo


(60) De nomine

Thomas interpretatur abyssus uel geminus, quod et Grece Didimus dicitur; uel dicitur Thomas a thomos quod est diuisio siue sectio. Dicitur ergo abyssus eo quod profunditatem diuinitatis penetrare meruit quando ad sui interrogationem Christus sibi respondit: ‘Ego sum uia, ueritas et uita’. Dicitur geminus eo quod resurrectionem Christi quasi geminate et in duplum quam alii cognouit; nam illi cognouerunt uidendo, iste uidendo et palpando. Diuisio autem siue sectio dicitur quia mentem suam ab amore mundi diuisit uel quia ab aliis in fide resurrectionis diuisus et sectus fuit. Vel Thomas quasi totus means in dei, scilicet amore et contemplatione; habuit enim tria que indicauerunt in ipso fuisse amorem dei; de quibus dicit Prosper in libro de uita contemplatiua: ‘Quid est deum diligere, nisi animo concipere feruidum uisionis affectum, peccati odium et mundi fastidium? ’. Vel dicitur Thomas a theos, quod est deus, et meus, quasi deus meus,et hoc propter illud quod dixit cum certificatus credidit:‘Deus meus et dominus meus’.


159w 0.49925303459167 s