Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 14, 62, 5 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 14, 62, De nomine <<<    hide dictionary links

V De sancto Thoma apostolo


(60) De sancto Thoma apostolo V

Thomas apostolus cum esset apud Cesaream apparuit ei dominus dicens: «Rex Indie Gundoforus misit prepositum Abanem querere hominem architectoria arte eruditum. Veni igitur et mittam te ad eum». Cui Thomas: «Domine, quo uis mitte me preter ad Indos». Cui dominus: «Vade secure quia ero custos tui. Cumque Indos conuerteris, ad me cum palma martyrii uenies». Cui Thomas: «Dominus meus es et ego seruus tuus, fiat uoluntas tua». Cumque prepositus forum perambularet, ait ei dominus: «Quid comparare uis, iuuenis? ». Cui ille: «Dominus meus misit me ut conducam seruos in arte architectoria eruditos ut Romano opere sibi palatium construatur». Tunc dominus tradidit ei Thomam asserens eum plurimum in tali arte peritum. Nauigantes autem ad quandam ciuitatem ueniunt in qua rex filie sue nuptias celebrabat. Hic cum preconizari fecisset ut omnes nuptiis interessent alias regem offenderent, contigit illuc Abanem et apostolum introire. Puella autem Hebrea fistulam in manu gerens unumquemque laude aliqua commendabat uidensque apostolum intellexit hunc esse Hebreum eo quod non manducaret, sed oculos ad celum fixos haberet. Cumque puella coram eo Hebraice caneret dicens «Vnus est deus Hebreorum qui creauit omnia et fundauit maria», apostolus ipsam hec eadem (64) uerba repetere satagebat. Videns pincerna quod non manducaret nec biberet, sed tantum oculos ad celum fixos haberet, apostolum dei in maxilla percussit. Cui apostolus: «Melius est ut in futuro indulgentia tibi detur et hic transitoria plaga reddatur. Non hinc surgam donec manus que me percussit huc a canibus afferatur». Hic igitur ad hauriendam aquam abiit et leo ipsum occidens sanguinem eius bibit. Lacerantibus autem canibus eius corpus, unus niger manum eius dextram in medium conuiuium apportauit. Quo uiso omnis turba obstupuit et puella eius uerba referens proiecta fistula ad pedes apostoli se proiecit. Huiusmodi autem ultionem factam reprobrat Augustinus in libro contra Faustum et asserit a pseudo hoc fuisse insertum, unde et legenda hec quo ad plura suspecta habetur. Posset tamen dici quod hoc non animo impetrandi, sed modo predicendi dictum sit. Si tamen Augustini uerba diligenter inspiciantur, non penitus ista reprobare uidetur; ait enim sic in eodem libro: ‘Legunt scripturas apocryphas Manichei a nescio quibus sutoribus fabularum sub apostolorum nomine scriptas que suorum scriptorum temporibus in auctoritate sancte ecclesie recipi mererentur, si sancti et docti homines qui tunc in hac uita erant et examinare illa poterant, eos uera locutos esse cognoscerent. Ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum conuiuio peregrinus et prorsus incognitus a quodam ministro palma percussum imprecatum fuisse homini continuam seuamque uindictam. Nam cum egressus esset ad fontem unde aquam conuiuantibus ministraret, in eum leo irruens interemit manumque eius, qua caput apostoli leui ictu percusserat, a corpore auulsam secundum uerbum eius apostoli id optantis atque imprecantis canis intulit mensis in quibus ipse discumbebat apostolus. Quid hoc uideri crudelius potest? Verum quia ibi, nisi fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei ueniam in seculo futuro petierit, facta est compensatio beneficii maioris ut et apostolus quam carus deo esset per hunc timorem commendaretur ignotis et illi, post hanc uitam quandoque finiendam, in eternum consuleretur. Vtrum illa uera sit an conficta narratio, nihil mea nunc interest. Certe enim Manichei a quibus ille scripture quas canon ecclesiasticus respuit tamquam uere ac sincere acceptantur saltem hic coguntur fateri, uirtutem illam patientie quam docet dominus dicens ‘Si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, prebe illi et sinistram’ posse esse in preparatione cordis etiamsi non exhibeatur gestu corporis et expressione uerborum, quando quidem apostolus palma percussus potius deum rogauit ut iniurioso homini in futuro seculo parceretur, in presenti autem illa iniuria non inulta relinqueretur quam uel prebuit ferienti alteram partem aut ut iterum feriret admonuit. Tenebat certe interius dilectionis affectum et exterius requirebat correctionis exemplum. Siue hoc uerum sit siue confictum, cur nolunt credere tali animo famulum dei Moysen ydoli fabricatores et adoratores gladio prostrauisse? Si autem penas illas comparamus, quid simile ferro interimi et a feris trucidari atque laniari, quando quidem iudices publicis legibus seruientes maioris criminis reos bestiis subrigi quam gladio percuti iubent? ’. Hec Augustinus. Tunc apostolus ad petitionem regis sponsum et sponsam benedixit: «Da, inquiens, domine adolescentulis hiis benedictionem tue dextre et in eorum mentibus semina semen uite». Abeunte autem apostolo in manu (66) iuuenis est repertus plenus dactylis palme ramus; comedentibus sponso et sponsa de fructibus eius ambo obdormiunt et sompnium simile ambo cernunt. Videbatur etenim eis quod rex gemmatus eos amplecteretur et diceret: «Apostolus meus benedixit uos ut eterne uite partecipes sitis». Euigilantibus et mutuo sibi sompnia reuelantibus, apostolus ad eos ingreditur dicens eis: «Rex meus uobis modo apparuit et me clausis ianuis huc adduxit ut super uos benedictio mea fructificet; habeatis carnis integritatem que est omnium regina uirtutum et fructus salutis perpetue. Virginitas soror est angelorum, possessio omnium bonorum, uictoria libidinum, fidei tropheum, expugnatio demonum et eternorum securitas gaudiorum. De libidine autem corruptio gignitur, de corruptione pollutio nascitur, de pollutione reatus oritur, de reatu confusio generatur». Hec illo referente duo angeli apparuerunt dicentes eis: «Nos sumus angeli uobis ad custodiam deputati qui, si apostoli bene seruaueritis monita, offeremus deo omnia uota uestra». Eos igitur apostolus baptizauit et de fide diligenter edocuit. Post multum uero tempus sponsa nomine Pelagia sacro uelamine consecrata martyrium patitur et sponsus nomine Dionysius illi ciuitati in episcopum ordinatur. Post hec autem apostolus et Abanes ad regem Indie peruenerunt. Designato uero ab apostolo mirabili palatio et copioso thesauro accepto, rex in aliam prouinciam proficiscitur et apostolus uniuersum thesaurum pauperibus elargitur. Per totum autem biennium quo abfuit rex, apostolus predicationi institit et innumerabilem populum ad fidem conuertit. Rediens rex et que Thomas fecerat discens, ipsum cum Abane in ima retrusit carceris ut postmodo uiuos excoriatos ultricibus daret flammis. Interea Gad frater regis moritur et ei sepulcrum cum ambitione nimia preparatur. Quarta autem die qui mortuus fuerat resurrexit et stupefactis omnibus cunctisque fugientibus dixit fratri suo: «Hic homo, frater, quem excoriare et incendere disponebas, amicus dei est et omnes ei angeli famulantur. Qui me in paradisum ducentes quoddam mihi ostenderunt palatium ex auro et argento et lapidibus pretiosis mirabiliter fabricatum et cum eius pulchritudinem admirarer dixerunt mihi: “Hoc est palatium quod fratri tuo Thomas extruxerat”. Cumque dicerem: “Vtinam ianitor eius essem”, dixerunt mihi: “Frater tuus illo se fecit indignum. Si uis in illo manere, rogabimus dominum ut te suscitare dignetur ut illud a fratre tuo possis emere, reddens ei pecuniam quam se existimat perdidisse”». Et hec dicens cucurrit ad carcerem apostoli fratri suo postulans indulgeri; abiectisque uinculis rogare apostolum cepit ut uestem acciperet pretiosam. Cui apostolus: «Ignoras quod nihil carnale, nihil terrenum gestiunt qui cupiunt habere in celestibus potestatem? ». Egredienti autem apostolo de carcere rex occurrit et aduolutus pedibus ueniam postulabat. Tunc apostolus ait: «Multum uobis prestitit deus ut secreta sua uobis ostenderet. Credite in Christum et baptizemini ut eterni regni participes sitis». Dixit ei frater regis: «Vidi palatium quod fratri meo fecisti et illud comparare merui». Cui apostolus: «Hoc in potestate fratris tui est». Cui rex: «Illud erit meum et apostolus tibi fabricet alterum quod si forte nequiuerit mihi et tibi hoc unum commune erit». Respondit apostolus: «Innumerabilia sunt in celo palatia ab initio seculi preparata que fidei pretio et elemosinis comparantur. Diuitie autem uestre ad illa uos antecedere possunt, sequi uero omnino non possunt». Post unum mensem fecit apostolus omnes illius prouincie congregari. Quibus congregatis debiles et infirmos seorsum stare iussit et super eos orauit; cumque qui docti fuerant (68) respondissent «Amen» coruscatio de celo ueniens tam apostolum quam ceteros fere per horam mediam sic prostrauit ut omnes se putarent ictu fulguris interisse. Erigens autem se apostolus dixit: «Surgite, quia dominus meus sicut fulgur uenit uosque sanauit». Exurgentes autem omnes sani deum et apostolum glorificauerunt. Tunc apostolus cepit eos docere et duodecim gradus uirtutum assignare. Primus est ut in deum crederent qui est unus in essentia et trinus in personis. Deditque eis triplex exemplum sensibile quomodo sint in una essentia tres persone. Primum est quia una est in homine sapientia et de illa una procedit intellectus, memoria et ingenium. «Nam ingenium est, inquit, ut quod non didicisti inuenias; memoria ut non obliuiscaris que didiceris; intellectus ut intelligas que ostendi possunt uel doceri». Secundum est quod in una uinea tria sunt, scilicet lignum, folium et fructus et hec omnia tria sunt et una uinea sunt. Tertium est quia caput unum quatuor sensibus constat; in uno enim capite sunt uisus, auditus, odoratus et gustus, et hec plura sunt et unum caput sunt. Secundus gradus ut baptismum susciperent. Tertius est ut se a fornicatione continerent. Quartus ut se ab auaritia temperarent. Quintus ut gulam restringerent. Sextus ut penitentiam tenerent. Septimus ut in hiis perseuerarent. Octauus ut hospitalitatem amarent. Nonus ut uoluntatem dei in faciendis quererent et ea opere complerent. Decimus est ut eam in non faciendis quererent et ea uitarent. Vndecimus ut caritatem amicis et inimicis impenderent. Duodecimus ut in custodiendis hiis uigilem curam haberent. Post predicationem uero baptizati sunt nouem milia uirorum exceptis paruulis et mulieribus. Post hoc autem in superiorem Indiam abiit in qua innumeris miraculorum insignis coruscauit. Sinticem etiam amicam Migdonie uxoris Carisii, cognati regis, apostolus illuminauit; dixitque Migdonia ad Sinticem: «Putas si potero eum uidere? ». Tunc Migdonia de consilio eius habitum mutauit et inter pauperes mulieres ubi apostolus predicabat aduenit. Apostolus autem cepit de uite huius miseria predicare dicens inter cetera quoniam uita hec est uita misera, casibus subiecta et adeo fugitiua ut cum teneri creditur effugiat labefacta. Deinde cepit quatuor rationibus exhortari ut uerbum dei libenter audirent, ipsum uerbum dei quatuor rerum generibus comparando, scilicet collyrio, ex eo quod oculum nostri intellectus illuminat, potioni, ex eo quod nostrum affectum ab omni carnali amore purgat et mundat, emplastro, ex eo quod peccatorum nostrorum uulnera sanat, cibo, ex eo quod nos celestium amore delectat. «Et sicut, inquit, hec egroto non ualent, nisi ea in se receperit, sic nec anime languenti uerbum dei prodest, nisi illud deuote audierit». Predicante apostolo Migdonia credidit et deinceps uiri torum abhorruit. Tunc Carisius a rege impetrauit et apostolum in carcere posuit. Ad quem ueniens Migdonia rogauit ut sibi ignosceret quod propter eam in carcerem missus esset; quam ille benigne consolans hec omnia se libenter pati asseruit. Carisius autem regem rogauit ut reginam sororem sue uxoris ad ipsam mitteret si forte eam reuocare posset. Missa regina conuertitur ab ea quam uolebat peruertere. Visisque tot miraculis que apostolus faciebat dixit: «Maledicti sunt a deo qui non credunt hiis operibus». Tunc apostolus omnes qui aderant de tribus breuiter instruxit, scilicet ut ecclesiam diligerent, sacerdotes honorarent et assidue ad audiendum uerbum dei conuenirent. Reuertente autem regina dixit ei rex: (70) «Vt quid tamdiu morata es? ». Que respondit: «Putabam Migdoniam stultam esse, sed sapientissima est et me ad apostolum dei ducens uiam ueritatis me cognoscere fecit et nimis stulti sunt qui in Christum non credunt». Noluitque regina regi deinceps copulari. Stupefactus rex dixit cognato suo: «Dum tuam uxorem recuperare uellem, meam perdidi et peior mihi mea effecta est quam tua tibi». Tunc rex iussit apostolum ligatis manibus ad se adduci precipiens ei ut ad suos uiros coniuges reuocaret. Apostolus autem triplici exemplo ei ostendit quod quamdiu in errore persisterent hoc facere non deberent, uidelicet exemplo regis, exemplo turris et exemplo fontis. «Vnde, dixit, tu cum sis rex non uis habere inquinata seruitia, sed mundos seruos pariter et ancillas. Quanto magis credere debes deum amare castissima et munda seruitia? Quid ergo culpor, si deum amare predico in seruis suis, quod diligis et in tuis? Fabricaui turrim excelsam et dicis mihi ut ego qui fabricaui eam destruam? Fodi terram profundam et eduxi fontem de abysso, et dicis mihi ut obruam illum? ». Tunc iratus rex iussit afferri ardentes laminas ferreas et apostolum stare nudis pedibus super eas; protinus nutu dei fons ibi erupit et eas extinxit. Tunc rex de consilio cognati sui eum in fornacem ardentem misit que tamen sic refrigerata est ut die altera sanus inde exierit et illesus. Dixitque regi Carisius: «Fac illum offerre sacrificium deo solis ut sic dei sui iram incurrat qui ab hiis eum liberat». Cumque ad hoc urgeretur, dixit regi: «Prestantior tu quam factura tua et quoniam tu uerum deum negligis et picturam colis, tu putas quod sicut dicit Carisius deus meus mihi irascetur postquam adorauero deum tuum; magis autem irascetur deo tuo eumque comminuet. Adoro igitur eum; si ergo me adorante deum tuum deus meus non euertet illum, sacrificabo illi. Si autem sic, tu credes deo meo». Cui rex: «Adhuc mecum de pari loqueris? ». Tunc precepit apostolus Hebraice demoni qui in eo erat ut quam cito coram ydolo genua flecteret et statim ydolum comminueret. Flectens igitur apostolus genua dixit: «Ecce adoro, sed non ydolum. Ecce adoro, sed non metallum. Ecce adoro, sed non simulacrum. Adoro autem dominum meum Ihesum Christum in cuius nomine precipio tibi, demon qui in eo latitas, ut simulacrum ipsum comminuas». Statimque quasi cera liquefactum est. Tunc omnes sacerdotes mugitum dederunt, pontifex autem templi eleuans gladium apostolum transuerberauit dicens: «Ego uindicabo iniurias dei mei». Rex autem et Carisius aufugerunt uidentes quod populus uellet apostolum uindicare et pontificem uiuum incendere; christiani autem corpus apostoli tulerunt et honorifice sepelierunt.

Post longum tempus, circa annos domini CCXXX, corpus apostoli in Edessam ciuitatem suam, que olim dicebatur Rages Medorum, translatum est Alexandro imperatore ad Syrorum preces hoc faciente. In illa autem ciuitate nullus hereticus, nullus Iudeus, nullus paganus potest uiuere, nec tyrannus aliquis ibi nocere, postquam Abagarus rex illius ciuitatis epistulam manu saluatoris scriptam accipere meruit. Nam si quando gens aliqua contra ciuitatem illam insurrexerit, infans baptizatus super portam stans epistulam illam legit et ea die tam saluatoris scriptis quam apostoli Thome meritis hostes aut fugiunt aut pacantur.

Ysidorus in libro de uita et obitu sanctorum:‘Thomas discipulus Christi ac similis saluatori, audiendo incredulus, uidendo fidelis fuit. Hic euangelium predicauit Parthis, Medis et Persis Hircanisque et Brachianis; intrans orientalem plagam et in (72) terna gentium penetrans ibi predicationem suam usque ad titulum sue passionis perduxit. Hic lanceis transfixus occubuit’. Hec Ysidorus. Chrysostomus quoque ait quod dum Thomas ad regionem magorum, qui ad Christum adorandum uenerant, deuenisset, eos baptizauit et facti sunt adiutores fidei christiane.


Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 14, 62, De nomine <<<    
2302w 2.3351111412048 s