Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 74, 88, 7 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 74, 88, De nomine <<<    hide dictionary links

VII De sancta Anastasia


(86) De sancta Anastasia VII

Anastasia nobilissima Romanorum filia Pretextati illustris sed pagani a matre sua Fausta christiana et a beato Grisogono fidem Christi edocta est. Tradita autem Publio in uxorem languorem simulans semper se ab eius consortio abstinebat. Qui audiens eam cum una tantum ancilla in uili habitu christianorum carceres circumire et eis necessaria ministrare, fecit eam artissime custodiri ita ut etiam alimoniam denegaret. Volebat enim eam sic perimere ut posset in eius latissimis possessionibus lasciuire. Putans igitur se mori dolorosas litteras Grisogono mittebat et ille consolatorias remittebat. Interea uir eius moritur et illa a carceribus liberatur. Hec habebat tres ancillas pulcherrimas que sorores erant quarum una dicebatur Agapen, altera Chionia et alia Yrenen. Que cum christiane essent et prefecti monitis nullatenus obedirent, in cubiculum eas reclusit ubi coquine utensilia seruabantur. Prefectus autem in earum ardens amorem ad eas iuit ut suam libidinem exerceret. Qui in amentia uersus, putans se tractare uirgines, cacabos, patellas, caldaria et similia amplexans osculabatur. Et cum ex hoc satiatus fuisset, foras exiit nigerrimus et deformis et uestimentis conscissis. Quem serui qui eum pre foribus expectabant sic aptatum uidentes, cogitantes quod in demonium uersus esset eum uerberibus affecerunt et fugientes solum reliquerunt. Cumque imperatorem adiret ut de hoc conqueretur, alii uirgis eum percutiebant, alii in eius faciem expuebant, alii lutum et puluerem in eum proiciebant, alii pugnis eum percutiebant suspicantes quod in furiam uersus esset. Oculi autem eius tenebantur ne sic se deformem uideret, quapropter mirabatur plurimum cur sic eum omnes deridebant, quem in tanto honore habere consueuerant. Videbatur enim ei quod ipse et omnes albis uestibus essent induti. Putans uero, cum sic se deformem ab aliis didicisset, quod puelle sibi per artem magicam hoc fecissent, iussit eas coram se expoliari ut eas saltem nudas aspiceret. Sed statim uestimenta sic earum corporibus adheserunt ut nullo modo exui ualerent. Prefectus autem pre admiratione ita obdormiuit stertens quod etiam a pulsantibus non poterat excitari. Tandem uirgines martyrio coronantur et Anastasia ab imperatore cuidam prefecto traditur ut si eam sacrificare faceret postmodum in uxorem eam haberet. Cumque eam in thalamum induxisset et eam amplexari uellet, statim cecus effectus deos adiit querens si euadere posset. Responderunt dicentes: «Quia sanctam Anastasiam (90) contristasti, nobis traditus es et a modo semper nobiscum in inferno torqueberis». Cumque domum reduceretur inter manus puerorum uitam finiuit. Tunc Anastasia alii prefecto traditur ut eam in custodiam detineret. Audiens uero quod infinitas possessiones haberet, priuatim dixit: «Anastasia, si uis esse christiana fac quod precepit deus tuus. Ille enim precepit ‘Qui non renuntiauerit omnibus que possidet non potest etc. ’: omnia igitur que habes mihi da et uade quo uolueris et uera christiana eris». Cui illa respondit: «Deus meus precepit ‘Vende omnia et da pauperibus’ et non diuitibus. Cum ergo diues sis, contra dei preceptum facerem si aliquid tibi darem». Tunc Anastasia diro carceri fame crucianda traditur, sed a sancta Theodote que iam per martyrium coronata fuerat per duos menses esca celesti pascitur. Tandem cum ducentis uirginibus ad insulas Palmarias ducta est, ubi multi propter nomen Christi fuerant relegati. Post aliquos dies prefectus omnes ad se uocauit et Anastasiam ad palos ligatam ignibus concremauit, alios uero diuersis suppliciis interemit. Inter quos unus erat qui pluries propter Christum multis diuitiis spoliatus semper dicebat: «Christus saltem mihi non auferetis». Apollonia autem corpus sancte Anastasie in uiridario, facta ibi ecclesia, honorifice sepeliuit. Passa est autem sub Diocletiano, qui cepit circa annos domini CCLXXXVII.


560w 0.77840399742126 s