Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 74, 142, 13 
show dictionary links

(140) De cricumcisione Domini XIII

Circumcisionis diem quatuor celebrem faciunt et sollempnem; primum est octaua natiuitatis, secundum impositio noui et salutiferi nominis, tertium effusio sanguinis, quartum signaculum circumcisionis. Primum est ergo octaua natiuitatis. Si enim aliorum sanctorum octaue sollempnes sunt, quanto magis octaua dies sancti sanctorum sollempnis erit. Sed non uidetur quod natiuitas domini debeat habere octauam quia eius natiuitas tendebat ad mortem; obitus autem sanctorum ideo octauas habent, quia ipsi tunc nascuntur ea natiuitate que est ad uitam eternam ut postea resurgant in corporibus gloriosis. Eadem ratione uidetur quod non debeant habere octauam natiuitas beate uirginis nec Iohannis baptiste, similiter nec resurrectio domini, quia iam facta erat ipsa resurrectio in re. Sed notandum quod, sicut dicit Prepositinus, sunt octaue suppletionis, uenerationis, deuotionis et figurationis. Suppletionis ut est octaua natiuitatis domini, in qua supplemus quod minus in festo factum fuerat, scilicet officium de parturiente; unde etiam in missa olim consueuerat cantari ad honorem beate uirginis: ‘Vultum tuum domine etc’. Venerationis ut pasche, pentecostes, natiuitatis uirginis et Iohannis baptiste. Deuotionis ut cuiuslibet sancti possunt fieri octaue. Figurationis ut octaue institute de sanctis que significant octauam resurrectionis. Secundum est impositio noui et salutiferi nominis. Hodie enim impositum est ei nomen nouum quod os domini nominauit; nomen preter quod non est aliud sub celo in quo oporteat nos saluos fieri; nomen quod secundum Bernardum est in ore mel, in aure melos et in corde iubilus; nomen quod, sicut dicit idem Bernardus, instar olei lucet predicatum, pascit recogitatum, lenit et ungit inuocatum. Habuit autem triplex nomen, sicut ex euangelio manifestatur, scilicet filius dei, Christus et Ihesus. Vocatur autem filius dei in quantum est de deo deus, Christus in quantum est homo a persona diuina quantum ad humanam naturam assumptus, Ihesus in quantum est deus humanitati unitus. De hoc triplici nomine dicit Bernardus: ‘Vos qui in puluere estis, expergiscimini et laudate. Ecce dominus uenit cum salute, uenit cum unguentis, uenit cum gloria. Neque enim sine salute Ihesus neque Christus sine unctione est neque sine gloria uenit filius dei, siquidem ipse salus, ipse unctio, ipse gloria’. Quantum autem ad hoc triplex nomen, ante passionem perfecte notus non erat. Nam quantum ad primum ab aliquibus cognoscebatur coniecturaliter, sicut a demonibus qui dicebant ipsum filium dei esse. Quantum ad secun (144) dum particulariter, ab aliquibus enim paucis cognoscebatur esse Christus. Quantum ad tertium uocaliter, quia quo ad hanc uocem Ihesus, sed non quo ad rationem nominis, quod est saluare. Post resurrectionem autem hoc triplex nomen clarificatum est. Primum nomen quo ad certitudinem, secundum quo ad diffusionem, tertium quo ad nominis rationem. Primum igitur nomen est filius dei; et quod hoc nomen sibi recte conueniat, sic dicit Hylarius in libro de trinitate: ‘Vere dei filium unigenitum dominum nostrum Ihesum Christum esse multis modis cognitum est dum de eo testatur pater, dum de se ipse profitetur, dum apostoli predicant, dum religiosi credunt, dum demones confitentur, dum Iudei negant, dum gentiles in passione cognoscunt’. Idem: ‘Deum dominum nostrum Ihesum Christum hiis modis cognoscimus, nomine, natiuitate, natura, potestate, professione’. Secundum nomen est Christus, quod interpretatur unctus; ipse enim fuit unctus oleo letitie pre participibus suis. Per hoc autem quod dicitur unctus insinuatur quod ipse fuit propheta, pugil, sacerdos et rex; iste enim quatuor persone olim consueuerant inungi. Fuit propheta in doctrine eruditione, pugil in dyaboli debellatione, sacerdos in patris reconciliatione, rex in premiorum distributione. Ab hoc secundo nomine denominamur, quia a Christo dicimur christiani. De quo nomine sic dicit Augustinus: ‘Christianus iustitie, bonitatis, integritatis, patientie, castitatis, pudicitie, humanitatis, innocentie, pietatis est nomen. Et tu illud quomodo tibi defendis et uindicas, cui de tam plurimis rebus nec pauca subsistunt? Christianus ille est qui non nomine tantum, sed opere est’. Hec Augustinus. Tertium nomen est Ihesus. Hoc autem nomen secundum Bernardum dicitur cibus, fons, medicina et lux. Hic autem cibus multiplicem habet effectum; est enim cibus confortatiuus, inpinguatiuus, roboratiuus et uegetatiuus. De hiis sic dicit Bernardus: ‘Est cibus hoc nomen Ihesus. An non totiens confortaris quotiens recordaris? Quid eque mentem cogitantis impinguat? Quid ita exercitatos reparat sensus, uirtutes roborat, uegetat bonos mores atque honestos, castas fouet affectiones? ’ Secundo dicitur fons, unde dicit idem Bernardus: ‘Ihesus est fons uite signatus, qui in quatuor se riuos diffundit in plateas unde qui factus est nobis sapientia, iustitia, sanctificatio et redemptio; sapientia in predicatione, iustitia in peccatorum ablutione, sanctificatio in conuersatione, redemptio in passione’. Hec Bernardus. Alibi quoque sic dicit: ‘Tres riui fluxerunt a Ihesu, uerbum doloris, in quo confessio, sanguis aspersionis, in quo afflictio, aqua emundationis, in qua compunctio’. Tertio est medicina, unde sic ait: ‘Est etiam hoc nomen Ihesus medicina. Nihil enim ita ire impetum cohibet, superbie tumorem sedat, sanat liuoris uulnus, restringit luxurie fluxum, extinguit libidinis flammam, sitim temperat auaritie ac totius indecoris fugat pruriginem’. Quarto est lux, unde ait: ‘Vnde putas in toto orbe tanta et tam subita fidei lux, nisi de predicato Ihesu? Hoc est nomen quod Paulus portabat coram gentibus et regibus tamquam lucernam super candelabrum’. Hoc iterum nomen Ihesus est multe suauitatis, unde Bernardus: ‘Si scribas, non sapit mihi nisi legero ibi Ihesum, si disputes ac conferas, non sapit mihi nisi sonuerit ibi Ihesus’. Item Richardus de Sancto Victore: (146) ‘Ihesus nomen dulce, nomen delectabile, nomen confortans peccatorem et beate spei. Ergo Ihesu esto mihi Ihesus’. Secundo est multe uirtuositatis unde Petrus Rauennas: ‘Vocabis nomen eius Ihesum. Hoc est nomen quod dedit cecis uisum, surdis auditum, claudis cursum, sermonem mutis, uitam mortuis totamque dyaboli potestatem de obsessis corporibus uirtus huius nominis effugauit’. Tertio est multe excellentie et sublimitatis, unde Bernardus: ‘Nomen saluatoris mei, fratris mei, carnis mee, sanguinis mei, nomen a seculis absconditum, sed in fine seculorum reuelatum, nomen mirabile, nomen ineffabile, nomen inestimabile, immo eo mirabilius quo inestimabilius, eo magis gratum quo gratuitum’. Hoc autem nomen Ihesus impositum est ei ab eterno, ab angelo et a patre putatiuo, id est a Ioseph. Ihesus enim saluator interpretatur; dicitur autem saluator tripliciter: uel a potentia saluandi, uel ab habitu, uel ab actu. Secundum quod dicitur a potentia saluandi, conuenit ei hoc nomen ab eterno et sic dicitur prepositum ab eterno; secundum quod dicitur ab habitu saluandi, sic fuit impositum ab angelo et conuenit ei a principio conceptionis; secundum quod dicitur ab actu saluandi, dicitur impositum a Ioseph ratione future passionis, unde Glossa super illud ‘Vocabis nomen eius Ihesum’ dicit: ‘Nomen impones quod ab angelo uel ab eterno impositum est’ et tangit hic Glossa hanc predictam triplicem denominationem; cum enim dicitur ‘Nomen impones’ tangitur denominatio facta a Ioseph; cum dicitur ‘quod ab angelo uel ab eterno impositum est’ tanguntur alie due. Recte igitur in die capitis anni, constituta a Roma capite mundi et insignita capitali littera alphabeti, Christus caput ecclesie circumciditur, nomen ei imponitur et eius natiuitatis octauus dies colitur. Tertium est effusio sanguinis Christi; hodie enim sanguinem suum primo pro nobis effundere incepit qui ipsum postmodum pluries effundere uoluit. Quinque enim uicibus sanguinem suum pro nobis effudit. Primo in circumcisione, et hec effusio fuit nostre redemptionis initium. Secundo in oratione, et hec ostendit nostre redemptionis desiderium. Tertio in flagellatione, et hec fuit nostre redemptionis meritum quia liuore eius sanati sumus. Quarto in crucifixione, et hec fuit nostre redemptionis pretium; tunc enim que non rapuit exsoluit. Quinto in lateris apertione, et hec fuit nostre redemptionis sacramentum; inde enim exiuit sanguis et aqua, quod figurauit nos per aquam baptismi debere mundari; qui quidem baptismus habiturus erat efficaciam a sanguine Christi. Quartum et ultimum est signaculum circumcisionis, quod quidem Christus hodie accipere dignatus est. Voluit autem circumcidi dominus propter multas rationes. Primo ratione sui, ut scilicet ueram carnem humanam se assumpsisse ostenderet. Sciebat enim non defuturos qui dicerent ipsum non corpus uerum, sed fantasticum assumpsisse; et ideo ut eorum errorem confutaret, uoluit circumcidi et sanguinem ibi emittere; corpus enim fantasticum sanguinem non emittit. Secundo ratione nostri, ut nos spiritualiter debere circumcidi monstraret. Duplex enim est circumcisio secundum Bernardum que debet fieri a nobis, scilicet exterior in carne et interior in mente. Circumcisio exterior consistit in tribus, scilicet in habitu, ne sit notabilis, in actione, ne sit reprehensibilis et in sermone, ne sit contemptibilis. Interior autem similiter in tribus consistit, scilicet in cogitatione, ut sit sancta, in affectione, ut sit pura, in intentione, ut sit recta. Hec Bernardus. Iterum ratione nostri, ut nos saluaret. Quemadmodum enim fit cauterium in uno membro (148) ut totum corpus sanetur, sic Christus uoluit portare cauterium circumcisionis ut sic totum corpus misticum saluaretur. Colos. II:‘Circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione carnis, sed circumcisione Christi’. Tertio ratione Iudeorum ut inexcusabiles essent. Si enim circumcisus non fuisset, potuissent se Iudei excusare et dicere: ‘Ideo te non recipimus, quia dissimilis es patribus’. Quarto ratione demonum, ne scilicet incarnationis misterium cognoscerent. Cum enim circumcisio fieret contra originale peccatum, credidit dyabolus et hunc qui circumcidebatur similiter peccatorem esse qui circumcisionis remedio indigeret. Propter eandem causam uoluit ut mater sua uirgo perpetua esset desponsata. Quinto ratione perfecte iustitie adimplende. Sicut enim baptizari uoluit ut perfectam iustitiam, id est perfectam humilitatem que est subdere se minori, impleret, sic et uoluit circumcidi, ut eandem nobis humilitatem ostenderet, dum auctor et dominus legis uoluit se subdere legi. Sexto ratione legis Mosayce approbande, que erat bona et sancta, et complende, quia non uenerat legem soluere, sed adimplere. Rom. XV: ‘Dico enim Ihesum ministrum fuisse circumcisionis, propter ueritatem dei etc. ’ Quare autem circumcisio octaua die fiebat, multiplex potest ratio assignari. Prima sumitur penes intellectum hystoricum siue litteralem. Nam, sicut dicit Rabbi Moyses, maximus philosophus et theologus, licet Iudeus, puer in septem diebus tante adhuc teneritudinis est quante est adhuc in utero matris existens, in octaua autem fortificatur et solidatur et ideo, ut dicit, noluit dominus paruulos ante octauum diem circumcidi ne ob nimiam teneritudinem nimium lederentur. Vltra octauum uero ipsam circumcisionem noluit prolongari propter tres causas quas philosophus idem assignat. Prima ut periculum euitetur ne scilicet, si nimium differretur, sine circumcisione eos mori contingeret. Secunda ut dolori paruulorum prouideatur. Cum enim in circumcisione maximus dolor sit, uoluit eos dominus circumcidi, dum paruam adhuc ymaginationem haberent, ut minorem ibi dolorem sentirent. Tertia, ut parentum tristitie consulatur. Nam cum ex circumcisione plerique paruuli morerentur, si circumcisi fuissent iam magni et ex hoc mortui, maior dolor fuisset parentibus quam si morerentur octo tantum dies habentes. Secunda ratio sumitur penes intellectum anagogicum siue celestem. Ideo enim octaua die fiebat ut daretur intelligi quod in octaua resurrectionis ab omni pena et miseria circumcideremur. Et secundum hoc octo dies erunt octo etates, prima ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Moysen, quarta a Moyse usque ad Dauid, quinta a Dauid usque ad Christum, sexta a Christo usque ad finem mundi, septima morientium, octaua resurgentium. Vel per octo dies intelliguntur octo que in eterna uita possidebimus, que enumerat Augustinus dicens: ‘Quid aliud est. “Ego ero illorum deus”, nisi ero eis unde satientur? Ero quecumque honeste desiderantur, scilicet uita, salus, uictus, copia, gloria, honor et pax et omne bonum’. Vel aliter per septem dies intelligitur homo constans ex corpore et anima; quatuor enim dies sunt quatuor elementa ex quibus corpus constitit et tres sunt tres potentie que sunt in anima, scilicet concupiscibilis, irascibilis, et rationalis. Homo igitur qui nunc habet septem dies, quando unitati eterne incommunicabili (150) tatis coniungetur tunc octo dies habebit et in illo octauo die ab omni pena et culpa circumcidetur. Tertia ratio sumitur penes intellectum tropologicum siue moralem et secundum hoc octo dies diuersimode possunt accipi. Primus potest esse peccati cognitio; Ps. : ‘Quoniam iniquitatem meam ego cognosco etc. ’ Secundus propositum deserendi malum et faciendi bonum; quod notatur in filio prodigo qui dixit ‘Surgam et ibo ad patrem meum etc. ’ Tertius pudor de peccato; unde apostolus: ‘Quem enim fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis? ’ Quartus timor de futuro iudicio; Iob: ‘Quasi tumentes super me fluctus timui deum etc’; Ieronimus: ‘Siue comedam siue bibam siue aliquid aliud faciam, semper mihi uidetur illa uox in auribus meis insonare: «Surgite mortui et uenite ad iudicium»’. Quintus contritio; unde Ieremias: ‘Luctum unigeniti fac tibi etc. ’ Sextus confessio; Ps. :‘Dixi confitebor aduersum etc. ’ Septimus spes uenie; nam etsi Iudas peccatum suum confessus fuerit, tamen non in spe uenie et ideo non est misericordiam consecutus. Octauus satisfactio et in hac die spiritualiter homo circumciditur, non solum a culpa, sed etiam ab omni pena. Vel duo primi dies sunt dolor de perpetratione peccati et desiderium emendandi, alii duo confiteri mala que fecimus et bona que omisimus, alii quatuor sunt oratio, lacrimarum effusio, corporis afflictio, elemosinarum elargitio. Vel octo dies possunt esse octo quorum diligens consideratio omnem uoluntatem peccandi a nobis circumcidit ita quod qui unum diligenter considerauerit unam magnam dietam faciet. Quorum septem Bernardus enumerat dicens: ‘Septem sunt de essentia hominis que si homo consideraret in eternum non peccaret, scilicet materia uilis, operatio turpis, exitus flebilis, status instabilis, mors tristabilis, dissolutio miserabilis et dampnatio detestabilis’; et octauum potest esse consideratio glorie ineffabilis. Quarta ratio sumitur penes intellectum allegoricum siue spiritualem et secundum hoc quinque dies erunt quinque libri Moysi in quibus continetur lex, duo erunt prophete et psalmi, octauus dies erit doctrina euangelica. Sed in septem primis diebus non fiebat perfecta circumcisio, in octaua autem perfecta circumcisio fit ab omni culpa et ab omni pena, nunc in spe, sed tandem in re. Quare autem data fuerit circumcisio, sex sunt cause, que notantur in hiis uersibus:
Cauterium, signum, meritum, medicina, figura,
Exemplum fuit olim circumcisio dura.

De carne autem circumcisionis domini dicitur quod angelus eam Karolo Magno attulit et ipse eam Aquisgrani in ecclesiam Sancte Marie honorifice collocauit. Karolus uero illam postea fertur Carosium transtulisse, nunc autem dicitur esse Rome in ecclesia que dicitur Sancta Sanctorum. Vnde et ibidem scriptum legitur:
Circumcisa caro Christi sandalia clara
Ac umbilici uiget hic precisio cara.

Vnde et ea die fit statio in Sancta Sanctorum. Sed si hoc uerum est, ualde utique mirabile est; cum enim caro ipsa sit de ueritate humane nature, credimus (152) quod resurgente Christo rediit ad locum suum glorificatum. Aliqui dixerunt quod hoc uerum sit iuxta opinionem illorum qui dicunt id solum esse de ueritate humane nature quod ab Adam traductum est et id solum resurgere.

Notandum quod olim a paganis et gentilibus in hiis kalendis multe superstitiones obseruabantur quas sancti etiam a christianis uix extirpare potuerunt; quas Augustinus in quodam sermone commemorat: ‘Credentes enim, ut dicit, Ianum ducem quendam deum esse, eum in hiis kalendis plurimum uenerabantur et ei duas facies figurabant, unam post se et aliam ante, quia erat terminus anni preteriti et principium sequentis. Rursus in hiis kalendis formas mostruosas assumebant, alii uestientes se pellibus pecudum, alii assumentes capita bestiarum, ex quo indicabant non tam habitum se belluinum habere quam sensum. Alii tunicis muliebribus uestiebantur, non erubescentes inserere tunicis muliebribus militares lacertos. Alii ita auguria obseruant ut focum de domo sua uel aliud quodcumque beneficium cuilibet petenti non tribuant; dyabolicas etiam strenas et ab aliis accipiunt et aliis tradunt. Alii in nocte mensas laute preparant et sic tota nocte manere sinunt credentes quod per totum annum conuiuia in tali sibi abundantia perseuerent’. Et subdit: ‘Qui de paganorum consuetudine aliquid obseruare uoluerint timendum est ne nomen christianum eis prodesse non possit. Qui etiam stultis hominibus ludentibus aliquam humanitatem impenderit, peccati eorum participem se esse non dubitet; uobis autem, fratres, non sufficiat quod hoc malum non faciatis, sed ubicumque fieri uideritis, arguite, corripite et castigate’. Hec Augustinus.



2518w 0.90593504905701 s