Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 74, 178, p14 
>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 74, 178, De sancto Machario XVIIIhide dictionary links

XVIII De sancto Machario


(176) De nomine

Macharius dicitur a macha quod est ingenium et ares uirtus; uel a macha quod est percussio et rio magister: fuit enim ingeniosus contra demonis fallaciam, uirtuosus quantum ad uitam, percussio in domatione corporis, magister in regimine prelationis; uel Macharius id est beatus.


44w 0.41886401176453 s