Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 74, 178, 18 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 74, 178, De nomine <<<    hide dictionary links

XVIII De sancto Machario


(176) De sancto Machario XVIII

Macharius abbas descendit de Syti et intrauit dormire in monumento ubi sepulta erant corpora paganorum et extraxit unum corpus sub caput suum tamquam plumacium. Demones autem eum uolentes terrere uocabant quasi unam mulierem dicentes: «Surge, ueni nobiscum ad balneum». Et alter demon sub ipso tamquam ex mortuo illo dicebat: «Peregrinum quendam habeo super me, non possum uenire». Ille autem non expauit, sed tundebat corpus illud dicens: «Surge et uade, si potes». Et audientes demones fugerunt uoce magna clamantes: «Vicisti nos! ». Dum aliquando Macharius abbas a palude ad cellam suam preteriret, occurrit ei dyabolus cum falce messoria et uolens eum de falce percutere non potuit. Et dixit ei: «Multam uiolentiam patior a te Machari, quia non possum preualere aduersum te. Ecce enim quidquid tu facis et ego facio, ieiunas tu et ego penitus non comedo, uigilas tu et ego omnino non dormio. Vnum est solummodo in quo me superas». Et dixit abbas: «Quid est illud? ». Cui ille: «Humilitas tua per quam non preualeo aduersum te». Dum temptationes ipsum nimium molestarent, surgens et magnum saccum arene humeris suis imponens diebus multis sic per desertum ibat. Quem Theosebius inueniens dixit: «Abba, cur tantum onus portas? ». Et ille: «Vexo uexantem me». Abbas Macharius uidit Sathanam transeuntem in habitu hominis et habentem uestimentum lineum laceratum et per omnia foramina pendebant ampulle et dixit ei: «Quo uadis? ». Et ille: «Vado potionare fratres». Cui Macharius: «Quare tot ampullas portas? ». Respondit: «Gustum fratribus porto, et si unum alicui non placebit, offeram aliud uel tertium, et sic per ordinem ut aliquid placeat». Et cum rediret, dixit ei Macharius: «Quid fecisti? ». Respondit: «Omnes sanctificati sunt et nemo mihi acquieuit, nisi unus qui uocatur Theotistus». Surgens autem Macharius illuc iuit et fratrem temptatum inueniens sua cum exhortatione conuertit. Post hec iterum eum Macharius inueniens dixit: «Quo uadis? ». Cui ille: «Ad fratres uado». Reuertenti occurrit senex et dixit: «Quid faciunt fratres illi? ». Cui dyabolus: «Male». Et dixit: «Quare? ». «Quia omnes sancti sunt et, quod est maius malum, unum quem habebam amisi et omnibus sanctior factus est». Audiens hoc senex gratias egit deo.

(180) Quadam die sanctus Macharius caput defuncti reperit et, dum orasset, interrogauit illud cuius caput fuerit. Et respondit se fuisse paganum. Et dixit ei Macharius: «Vbi est anima tua? ». Respondit: «In inferno». Cumque requireret si multum erat in profundo, respondit quod tantum in profundo esset quantum distaret terra a celo. Cui Macharius: «Suntne aliqui te profundiores? ». Respondit: «Etiam Iudei». Et ille: «Et ultra Iudeos sunt aliqui profundiores? ». Cui ille: «Profundiores omnibus sunt falsi christiani qui Christi sanguine redempti tantum pretium paruipendunt». Dum per quandam solitudinem profundissimam pergeret, ad quodlibet miliare arundinem figebat ut postmodum redire sciret. Sed dum iam nouem dietas fecisset et in quodam loco quiesceret, dyabolus omnes arundines collegit et ad caput eius posuit unde ad redeundum plurimum laborauit.

Frater quidam plurimum cogitationibus suis molestabatur quod scilicet in cella inutiliter esset, sed si inter homines habitaret, multis prodesse posset. Qui cum cogitationes suas Machario retulisset, ille ait: «Fili, sic eis responde: “Hoc saltem facio quia propter Christum parietes istius celle custodio”». Dum quendam culicem se pungentem manu occidisset et multum ex illo sanguinis emanasset, reprehendens se quod propriam uindicasset iniuriam, nudus sex mensibus in deserto mansit et inde a scrabronibus totus laceratus exiuit. Post hoc multis clarus uirtutibus in pace quieuit.


546w 1.0794529914856 s