Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 254, 31, 31 
hide dictionary links

XXXI De septuagesima


(252) De septuagesima XXXI

Septuagesima significat tempus deuiationis, sexagesima tempus uiduationis, quinquagesima tempus remissionis, quadragesima tempus penitentie spiritualis. Inchoatur autem septuagesima a dominica qua cantatur ‘Circumdederunt me’ et terminatur in sabbato post pascha. Instituta est autem septuagesima propter tres rationes, sicut inuenitur in Summa de officio magistri Iohannis Beleth, scilicet propter redemptionem, quoniam sancti patres statuerunt ut, propter uenerationem diei ascensionis in qua nostra natura celos ascendit et super choros angelorum sublimata est, semper ipsa quinta die sollempnis et celebris haberetur et in ea ieiunium non obseruaretur, quia in primitiua ecclesia eque sollempnis erat sicut prima feria; unde et tunc sollempnis processio fiebat ad representandum processionem discipulorum uel ipsorum angelorum. Ideo in uulgare prouerbium uersum est ut diei dominice dicatur cognata dies Iouis, quia antiquitus fuit eque sollempnis; sed quia festa sanctorum superuenerunt et celebrare tot festa erat quasi onerosum, ideo sollempnitas illa cessauit. In redemptionem ergo illorum dierum sancti patres unam septimanam quadragesime in abstinentia addiderunt et septuagesimam uocauerunt. Alia est propter significationem, quoniam per hoc tempus significatur deuiatio, exilium et tribulatio totius humani generis ab Adam usque ad finem mundi. Quod quidem exilium sub reuolutione septem dierum peragitur et sub septem milibus annorum includitur. Per septuaginta enim dies septuaginta centenas annorum intelligimus. Ab initio autem mundi usque ad ascensionem sex milia annorum computamus; ex tunc uero quidquid temporis sequitur usque ad finem mundi sub septimo miliario comprehendimus, cuius terminum solus deus nouit. Nos igitur Christus in sexta mundi etate ab hoc exilio in spe eterne retributionis reddita innocentie stola per baptismum eripuit, sed consummato tempore nostri exilii utraque stola nos perfecte decorabit. (256) Hinc est quod in hoc tempore deuiationis et exilii cantica letitie deponimus, sed tamen in sabbato pasche unum alleluia decantamus, tamquam in spe eterne patrie gratulantes et stolam innocentie in sexta mundi etate per Christum recuperantes, cui etiam tractus subicitur, per quem significatur labor quem adhuc in impletionem mandatorum dei habere debemus. In sabbato autem post pascha in quo, ut dictum est, terminatur septuagesima, duo alleluia cantamus, quia completo huius mundi termino duplicem stolam glorie consequemur. Alia ratio est propter representationem, quoniam septuagesima representat septuaginta annos quibus filii Israel sub captiuitate Babilonica fuerunt et quemadmodum illi deposuerunt organa sua dicentes ‘Quomodo cantabimus canticum domini etc. sic et nos cantica laudis deponimus. Postea uero, data illis licentia redeundi a Cyro, sexagesimo anno ceperunt letari et nos quoque in sabbato pasche tamquam in sexagesimo anno alleluia cantamus eorum representando letitiam. Sed tamen illi in apparatu reditus et in colligendo sarcinulas multum laborauerunt et nos post alleluia tractum statim subiungimus qui laborem significat. Sabbato autem quo septuagesima terminatur duo alleluia cantamus, eorum plenam letitiam per quam peruenerunt in patriam figurantes. Hoc etiam tempus captiuitatis et exilii filiorum Israel representat tempus nostre peregrinationis quia sicut ipsi sexagesimo anno sunt liberati, sic et nos in sexta mundi etate; et sicut adhuc in colligendo sarcinulas laborauerunt, sic et nos etiam liberati in completione mandatorum laboramus. Sed cum ad patriam peruentum fuerit, labor omnis cessabit et gloria perfecta erit et duplex alleluia in corpore et anima cantabimus. In hoc igitur tempore exilii ecclesia multis tribulationibus pressa et fere in baratro desperationis posita ab alto trahens suspiria clamat in officio et dicit ‘Circumdederunt me gemitus mortis etc. ’; et ostendit ecclesia multiplicem sui tribulationem quam habet et pro miseria contracta et pro duplici pena inflicta et pro culpa quoad aliquos commissa. Sed tamen ne desperet proponitur ei in euangelio et in epistola triplex salubre remedium et triplex premium. Remedium est ut, si ab illis uult perfecte liberari, in uinea anime sue laboret abscindendo uitia et peccata, postea in stadio presentis uite currat per penitentie opera, deinde uiriliter in agone pugnet contra omnia dyaboli temptamenta. Et si hoc fecerit triplex premium habebit, quia laboranti dabitur denarius, currenti brauium, pugnanti corona. Quia etiam septuagesima significat tempus nostre captiuitatis, proponitur nobis remedium per quod a captiuitate possimus liberari, scilicet per cursum fugiendo, per pugnam preliando, per denarium redimendo.


649w 0.86991310119629 s