Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 254, 304, p26 
>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 254, 304, De sancto Amando XLIhide dictionary links

XLI De sancto Amando


(300) De nomine

Amandus dicitur quia amabilis fuit. Habuit enim tria in se que faciunt hominem esse amabilem. Primum est grata socialitas; Prou. XIX: ‘Vir amabilis ad societatem etc. ’. Secundum est conuersationis honestas; et sic dicitur de Esther II, quod ‘omnium oculis amabilis uidebatur’. Tertium est probitatis uirtuositas; II Reg. I:‘Saul et Ionathas amabiles et decori’.


55w 0.71249198913574 s