Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 254, 304, 41 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 254, 304, De nomine <<<    hide dictionary links

XLI De sancto Amando


(300) De sancto Amando XLI

Amandus ex nobilibus parentibus ortus monasterium introiuit. Qui dum per monasterium ambularet, quendam maximum serpentem inuenit quem statim uirtute crucis et oratione ad foueam nunquam inde exiturum redire coegit. Veniens autem ad sepulcrum sancti Martini annis quindecim ibi mansit cilicio indutus et aqua et pane ordeaceo sustentatus. Post hoc dum Romam iuisset et in ecclesia sancti Petri pernoctaret, custos ecclesie ipsum irreuerenter foras eiecit. Qui dum ad admonitionem sancti Petri, qui sibi ante fores ecclesie dormienti apparuit, ad Gallias iuisset et ibidem regem Dagobertum pro suis criminibus increparet, iratus rex eum de suo regno eiecit. Denique cum rex filium non haberet et oratione facta ad dominum filium habuisset, cogitare cepit a quo infantem suum faceret baptizari; uenitque in mentem eius ut ab Amando eum baptizari faceret. Quesito igitur Amando et ad regem adducto, rex ad pedes eius prosternitur rogauitque ut sibi indulgeret et suum filium quem sibi dominus dederat baptizaret. Ille uero primam petitionem benigne concessit, sed secularibus negotiis implicari metuens secundam renuit et abscessit. Tandem uictus precibus annuit uoto regis. Quem cum baptizaret, tacentibus cunctis infans respondit: «Amen». Post hoc rex ipsum in Traiectensem episcopum sublimari fecit. Qui cum a plerisque uerbum predicationis contempni uideret, in Vasconiam iuit. Vbi cum quidam ioculator uerbis eius irrideret, a demone arripitur et propriis dentibus se discerpens, quod uiro dei iniuriam fecerit confitetur et statim miserabiliter moritur. Dum autem quadam uice manus sibi lauaret, quidam episcopus aquam illam seruari fecit, de qua quidam cecus postmodum curatus fuit. Cum in quodam loco de uoluntate regis monasterium construere uellet, quidam episcopus proxime ciuitatis moleste hoc sustinens misit famulos suos ut aut ipsum eicerent aut certe occiderent. Qui uenientes eidem dolose dixerunt ut secum pergeret et sibi locum aptum ad monasterium ostenderent. Ille autem malitiam eorum precognoscens usque ad cacumen montis ubi eum occidere cupiebant cum eis iuit eo quod multum martyrium affectaret. Sed ecce, tanta pluuia et tempestate ita mons tegitur ut se mutuo uidere non possent et iam se mori putantes (306) prostrati ueniam postulabant et ut eos uiuos abire permitteret exorabant. Qui orationem effudit et serenitatem maximam impetrauit. Illi ergo ad propria redierunt et sanctus Amandus euadens et multa alia miracula faciens in pace quieuit. Floruit circa annum domini DCXX tempore Eraclii.


372w 1.6373941898346 s