Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 254, 324, p29 
>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 254, 324, De sancto Mathia XLVhide dictionary links

XLV De sancto Mathia


(322) De nomine

Mathias Hebraice, Latine dicitur donatus domino uel donatio domini uel humilis siue paruus. Nam donatus a domino fuit quando ipsum de mundo elegit et inter LXXII discipulos designauit. Donatio domini fuit quando sorte electus inter apostolos enumerari promeruit. Paruus fuit quia ueram semper humilitatem seruauit. Est autem triplex humilitas, sicut dicit Ambrosius: prima est afflictionis qua quis dicitur humiliatus; secunda considerationis, que procedit ex consideratione sui; tertia deuotionis, que procedit ex cognitione creatoris. Primam habuit beatus Mathias martyrium patiendo, secundam se ipsum despiciendo, tertiam maiestatem dei admirando. Vel dicitur a manum, quod est bonum, et thesis, quod est positio. Inde Mathias quasi bonum positum pro malo, scilicet pro Iuda. Eius uitam que per ecclesias legitur Bedam scripsisse creditur.


120w 0.92420291900635 s