Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 254, 324, 45 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 254, 324, De nomine <<<    hide dictionary links

XLV De sancto Mathia


(322) De sancto Mathia XLV

Mathias apostolus in locum Iude proditoris substitutus est, sed primo ortum et originem ipsius Iude breuiter uideamus. Legitur enim in quadam hystoria licet apocrypha quod fuit quidam uir in Iherusalem nomine Ruben, qui alio nomine dictus est Symon, de tribu Iuda, uel secundum Ieronimum de tribu Ysachar, qui habuit uxorem que Cyborea nuncupata est. Quadam igitur nocte cum sibi mutuo debitum exoluissent, Cyborea obdormiens sompnium uidit quod perterrita cum gemitibus et suspiriis uiro suo retulit dicens: «Videbatur mihi quod filium flagitiosum parerem qui totius gentis nostre perditionis causa existeret». Cui Ruben: «Nefariam, inquit, rem nec relatu dignam profaris et spiritu, ceu puto, pythonico raperis». Cui illa: «Si me concepisse sensero et filium peperero absque dubio non spiritus pythonicus extitit, sed reuelatio certa fuit». Procedente igitur tempore, cum filium peperisset, parentes plurimum timuerunt et quid de eo facerent cogitare ceperunt. Cumque filium abhorrerent occidere nec uellent destructorem sui generis enutrire, ipsum in fiscella positum mari exponunt, quem marini fluctus ad insulam que Scarioth dicitur propulerunt. Ab illa igitur insula Iudas Scariothis appellatus est. Regina autem loci illius carens liberis ad litus maris causa spatiandi processit et fiscellam a maris fluctibus iactari uidens ipsam aperiri precepit. Inueniensque ibi puerum elegantis forme suspirans ait: «O si solatiis tante subleuarer subolis ne regni mei successore priuarer! ». Puerum igitur secreto nutriri fecit et se grauidam simulauit, tandem se filium peperisse mentitur et per totum regnum fama hec celebris diuulgatur. Principes pro suscepta subole uehementer exultant et ingenti gaudio plebs letatur. Ipsum igi (326) tur secundum magnificentiam regiam educari fecit. Non post multum uero temporis regina de rege concepit et suo tempore filium parturiuit. Cum autem pueri aliquantulum iam creuissent, ad inuicem sepius colludebant et puerum regium Iudas crebris iniuriis molestabat et ad fletum sepius prouocabat. Regina autem hoc moleste ferens et Iudam ad se non pertinere sciens ipsum crebrius uerberabat, sed nec sic a molestia pueri desistebat. Tandem res panditur et Iudas non uerus regine filius, sed inuentus fuisse aperitur; quod Iudas ubi comperit, uehementer erubuit et fratrem suum putatiuum filium regis latenter occidit. Ob hoc capitalem sententiam timens cum tributariis in Iherusalem aufugit seque curie Pylati, tunc presidis, mancipauit. Et, quoniam res similes sibi sunt habiles, Pylatus Iudam suis moribus inuenit congruere et ideo cepit ipsum ualde carum habere. Vniuerse igitur curie Pylati Iudas preficitur et ad eius nutum omnia disponuntur. Quadam igitur die Pylatus de palatio suo in quoddam pomerium aspiciens, illorum pomorum tanto desiderio captus est ut pene deficere uideretur. Erat autem illud pomerium Ruben, patris Iude, sed nec Iudas patrem nec Ruben filium agnoscebat, quia et Ruben ipsum in marinis fluctibus perisse putabat et Iudas quis pater aut que patria sua fuerit penitus ignorabat. Pylatus itaque accersito Iuda ait: «Tanto illorum fructuum captus sum desiderio quod, si hiis frustratus fuero, spiritum exhalabo». Concitus igitur Iudas in pomerium insiliit et uelocius mala carpit. Interea Ruben uenit et Iudam mala sua carpentem inuenit. Fortiter igitur ambo contendunt et iurgia superaddunt, post iurgia surgunt ad uerbera et mutuis se iniuriis affecerunt. Tandem Iudas Ruben in ea parte qua ceruix collo connectitur lapide percussit pariter et occidit. Poma igitur sustulit et Pylato quid acciderit enarrauit. Iam die inclinante et nocte superueniente Ruben mortuus inuenitur et subitanea morte preuentus fuisse putatur. Tunc Pylatus omnes facultates Ruben Iude tradidit et Cyboream uxorem Ruben in coniugem Iude dedit. Quadam igitur die dum Cyborea grauiter suspiraret et Iudas uir eius quid haberet diligenter interrogaret, illa respondit: «Heu, infelicissima sum omnium feminarum, quia infantulum meum marinis fluctibus immersi et uirum meum morte preuentum inueni, sed et dolori misere Pylatus addidit et dolorem, qui me mestissimam nuptui tradidit et inuitissimam tibi in coniugium copulauit». Cumque illa omnia de illo infantulo enarrasset et Iudas illa que sibi acciderant retulisset, inuentum est quod Iudas matrem suam in uxorem duxerit et quod patrem suum occiderit. Penitentia igitur ductus suadente Cyborea dominum nostrum Ihesum Christum adiit et suorum delictorum ueniam implorauit. Hucusque in predicta hystoria apocrypha legitur; que utrum recitanda sit, lectoris arbitrio relinquatur, licet sit potius relinquenda quam asserenda. Dominus autem suum eum fecit discipulum et de discipulo in suum elegit apostolum. Qui adeo sibi familiaris extitit et dilectus ut eum suum faceret procuratorem quem tamen postmodum pertulit proditorem; portabat enim loculos et ea que Christo dabantur furabatur. Dolens uero tempore dominice passionis quod unguentum quod trecentos denarios ualebat non fuerat uenditum ut illos etiam denarios furaretur, abiit et dominum triginta denariis uendidit; quorum unusquisque ualebat decem denarios usuales et ita dampnum unguenti trecentorum denariorum recompensauit uel, ut quidam aiunt, omnium que Christo dabantur decimam partem furabatur et ideo pro de (328) cima parte quam in unguento amiserat, scilicet pro triginta denariis, dominum uendidit. Quos tamen penitentia ductus retulit et abiens laqueo se suspendit et suspensus crepuit medius et diffusa sunt uiscera eius. In hoc delatum est ori ne per os effunderetur: non etiam dignum erat ut os tam uiliter inquinaretur quod tam gloriosum os, scilicet Christi, contingerat. Dignum etiam erat ut uiscera que proditionem conceperant rupta caderent et guttur a quo uox proditionis exierat laqueo artaretur. In aere etiam interiit ut qui angelos in celo et homines in terra offenderat ab angelorum et hominum regione separaretur et in aere cum demonibus sociaretur. Cum igitur inter ascensionem et pentecosten apostoli in cenaculo simul essent, uidens Petrus quod numerus XII apostolorum erat imminutus, quos tamen dominus in hoc numero elegerat ut fidem trinitatis in quatuor mundi partibus predicarent, surrexit in medio fratrum dicens: «Viri fratres, oportet ut aliquem loco Iude substituamus qui testetur nobiscum resurrectionem Christi quia dominus dixit nobis: ‘Eritis mihi testes in Ihesusalem et in omni Iudea et Samaria et usque ad ultimum terre’. Et quia testis nonnisi is qui uidit debet testimonium ferre, eligendus est unus ex hiis uiris qui nobiscum semper fuerunt et domini miracula uiderunt et eius doctrinam audierunt». Et statuerunt duos de septuaginta duobus discipulis, scilicet Ioseph, qui cognominatus est iustus pro sanctitate sua, qui fuit frater Iacobi Alphei, et Mathiam, de cuius laude subticetur, quia sufficit ei pro laude quod in apostolum est electus. Et orantes dixerunt: «Tu domine, qui nosti corda hominum, ostende quem elegeris ex hiis duobus unum accipere locum ministerii huius et apostolatus quem Iudas amisit». Et datis illis sortibus cecidit sors super Mathiam et annumeratus est cum XI apostolis. Et notandum quod hoc exemplo, ut ait Ieronimus, non est sortibus utendum, quia priuilegia paucorum communem legem non faciunt. Rursus, sicut ait Beda, donec ueniret ueritas, figuram licuit obseruare. Vera enim hostia in passione fuit immolata, sed in pentecoste consummata et ideo in electione Mathie sortibus usi sunt ne a lege discreparent in qua summus sacerdos sorte querebatur. Post pentecosten uero iam ueritate propalata septem diacones non sorte, sed discipulorum electione, apostolorum oratione et manus impositione ordinati sunt. Cuiusmodi autem he sortes fuerint, due sanctorum patrum extant sententie. Ieronimus enim et Beda uolunt quod hee sortes tales fuerunt quales ille quarum in lege ueteri creberrimus usus erat. Dionysius autem, qui fuit Pauli discipulus, irreligiosum extimat hoc arbitrari asserens sibi uideri quod illa sors nihil aliud fuerit nisi quidam splendor et radius diuinitus super Mathiam emissus, per quem ipse ostendebatur in apostolum assumendus. Ait enim sic in libro ecclesiastice ierarchie: ‘De diuina autem sorte que super Mathiam diuinitus cecidit, alii quidem alia dixerunt non religiose, sicut arbitror. Meam autem et ipse intentionem dicam. Videntur enim mihi eloquia sortem nominare thearchicum quoddam donum demonstrans illi thearchico choro a diuina electione susceptum’. Hic igitur Mathias apostolus Iudeam in sortem accepit et (330) predicationi ibidem insistens et multa miracula faciens in pace quieuit. In nonnullis uero codicibus legitur quod patibulum crucis pertulit et tali martyrio coronatus celos ascendit. Huius corpus Rome in ecclesia sancte Marie maioris sub lapide porphiretico sepultum esse dicitur et ibidem caput eius populo demonstratur. In quadam uero legenda alia que Treueris inuenitur sic inter cetera legitur: Mathias de tribu Iuda et ciuitate Betlehem illustri prosapia oriundus fuit. Qui litteris traditus omnem in breui legis et prophetarum scientiam apprehendit, lasciuiam quoque abhorrens pueriles annos morum maturitate uincebat. Informabatur quoque eius animus ad uirtutem ut esset ad intelligentiam habilis, ad misericordiam facilis, in prosperis non elatus, in aduersis constans et intrepidus. Satagebat ut quod sensu perceperat opere compleret et oris doctrinam manus operatione monstraret. Hic cum per Iudeam predicaret, cecos illuminabat, leprosos mundabat, demones expellebat, claudis gressum, surdis auditum, mortuis uitam restituebat. Qui cum coram pontifice accusaretur in multis respondit: «De obiectis que crimina dicitis non oportet me multa dicere quoniam christianum esse non est criminis, sed glorie». Cui pontifex: «Si tibi dantur inducie, uis penitere? ». Et ille: «Absit ut a ueritate quam semel inueni per apostasiam digrediar». Igitur Mathias in lege erat doctissimus, corde mundus, animo prudens, in soluendis questionibus sacre scripture acutus, in consilio prouidus, in sermocinatione expeditus. Qui cum uerbum dei per Iudeam predicaret, multos signis et prodigiis conuertebat. Vnde Iudei inuidentes ipsum in concilio statuerunt. Duo ergo falsi testes qui ipsum accusauerant primo in ipsum lapides miserunt; quos lapides in testimonium illis secum petiit sepeliri. Qui dum lapidaretur, securi more Romano percutitur et extensis in celum manibus spiritum deo reddit et subditur ibidem. Cuius corpus de Iudea Romam, deinde de Roma Treuirim est translatum.

In quadam uero alia legenda legitur quod dum Mathias in Macedoniam aduenisset et fidem Christi predicaret, quandam potionem toxicatam que uisu cunctos priuabat sibi dederunt. Quam in nomine Christi bibit et nullam lesionem incurrit. Et cum illa potione plus quam CCL excecassent, ille singulis manum imponens omnes illuminauit. Dyabolus autem in similitudinem infantis cani apparens suasit ut Mathiam occiderent qui eorum cultum euacuaret; et cum ipse in medio eorum consisteret, tribus tamen diebus eum querentes minime inuenerunt. Tertia autem die se eis manifestans dixit: «Ego sum». Quem manibus post tergum ligatis et fune collo imposito crudeliter afflixerunt et sic in carcere recluserunt. Vbi demones apparentes dentibus in eum fremebant, sed appropinquare non poterant. Dominus autem cum multo lumine ad eum ueniens ipsum de terra leuauit et uincula soluens et dulciter confortans ostium aperuit; qui egressus uerbum domini predicabat. Dum autem quidam obstinati persisterent, dixit eis: «Denuntio uobis quod uiui in infernum descendetis». Moxque terra se aperuit et cunctos illos deglutiuit, reliqui uero ad deum sunt conuersi.


Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 254, 324, De nomine <<<    
1676w 8.4040229320526 s