Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 254, 384, 51 
hide dictionary links

LI De passione Domini


(382) De passione Domini LI

Passio Christi fuit ex dolore amara, ex illusione despecta et ex utilitate multiplici fructuosa. Dolor autem causabatur ex quinque. Primo ex eo quod ipsa passio fuit ignominiosa. Et hoc propter ignominiosum locum, quia in Caluaria ubi malefactores puniebantur. Propter ignominiosum supplicium, quia morte turpissima condempnatus est, crux enim supplicium erat latronum; et licet crux tunc esset multe ignominie, nunc est immense glorie. Vnde Augustinus: ‘Crux que erat supplicium latronum nunc transit ad frontes imperatorum. Si tantum honorem deus contulit supplicio suo, quantum conferet seruo suo? ’. Propter ignominiosum consortium, quia cum sceleratis deputatus est, id est cum latronibus; qui primo fuerunt scelerati, sed postea unus conuersus est, scilicet Dismas qui erat a dextris, sicut dicitur in euangelio Nychodemi, et alius dampnatus est, scilicet Gestas qui erat a sinistris. Vni ergo dedit regnum, alteri supplicium. Ambrosius: ‘Auctor pietatis in cruce pendens in secularibus negotiis pietatis officia diuidebat, persecutionem apostolis, pacem discipulis, corpus Iudeis, patri spiritum, uirgini paranymphum, latroni paradisum, peccatoribus infernum, crucem christianis penitentibus commendabat. Ecce testamentum quod fecit Christus in morte pendens in cruce’. Secundo ex eo quod fuit iniusta, quia non est inuentus dolus in ore eius; et ideo que uenit indigne, pena dolenda uenit. De tribus enim iniuste precipue eum accusabant, uidelicet quia tributum reddi prohibebat, quia se regem dicebat et quia se filium dei faciebat. Contra has tres accusationes dicimus in parasceue in persona saluatoris tres excusationes: ‘Popule meus etc. ’, ubi exprobrat Christus tria beneficia eis collata, scilicet liberationem ab Egypto, regimen in deserto, plantationem uinee in loco optimo, quasi dicat Christus: «Accusas me de redditione tributi, potius deberes gratias agere quia liberaui te a tributo; accusas me quia dixi me regem, potius deberes gratias agere quia regaliter paui te in deserto; accusas me quia dixi me filium dei, potius deberes gratias agere quia te in uineam meam elegi et in loco optimo te plantaui». Tertio ex eo quod fuit ab amicis. Tolerabilior enim esset dolor si pateretur ab hiis qui aliqua de causa deberent esse eius inimici, uel ab hiis qui essent alieni uel extranei, uel ab hiis quibus aliqua incommoda intulisset; sed tamen patitur ab amicis, id est ab hiis qui deberent esse sui amici; item a proximis, id est ab hiis de quorum stirpe natus est. De hiis duobus dicitur in Ps. : ‘Amici mei et proximi mei etc. ’; Iob XIX: ‘Noti mei quasi alieni recesserunt a me’. Item ab hiis quibus multa bona contulerat; Ioh. VIII: ‘Multa bona operatus ostendi etc. ’. Bernardus: ‘O bone (386) Ihesu, quam dulciter cum hominibus conuersatus es, quam magna et abundantissima eis largitus es, quam dura et aspera pro eis passus es, dura uerba, duriora uerbera, durissima crucis tormenta’. Quarto ex ratione teneritudinis corporis, unde in figura Dauid dicitur de eo II Reg. penult. : ‘Ipse est quasi tenerrimus ligni uermiculus’. Bernardus:‘O Iudei lapides estis, sed lapidem percutitis molliorem, de quo resonat tinnitus pietatis et ebullit oleum caritatis’. Item Ieronimus: ‘Traditus est Ihesus militibus uerberandus et illud sacratissimum corpus pectusque dei capax flagella secuerunt’. Quinto ex eo quod fuit uniuersalis, quia per omnes partes et omnes sensus. Primo enim fuit hic dolor in oculis quia lacrimatus est, sicut dicit Hebr. V. Bernardus: ‘Ascendit in altum ut longius audiretur, fortiter clamauit ut nullus excusaretur, clamori lacrimas addidit ut homo compateretur’. Alias etiam bis lacrimas fudit, scilicet in resurrectione Lazari et super Iherusalem, ita quod prime lacrime fuerunt amoris, unde et quidam cum uidissent eum lacrimantem dixerunt: «Ecce quomodo amabat eum». Secunde fuerunt compassionis, sed hee tertie fuerunt doloris. Secundo fuit in auditu, cum ei scilicet obprobria et blasphemie irrogate sunt. Christus enim quatuor specialiter habuit, in quibus obprobria et blasphemias audiuit. Habuit enim excellentissimam nobilitatem, quia quantum ad diuinam naturam fuit eterni regis filius et quantum ad humanam de regia stirpe genitus, ita quod etiam deus et in quantum homo, fuit rex regum et dominus dominantium. Habuit infallibilem ueritatem, quia ipse est uia, ueritas et uita, unde de se iterum dicit: «Sermo tuus ueritas est». Filius enim est sermo siue uerbum patris. Habuit insuperabilem potestatem, quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Habuit singularem bonitatem, quia nemo bonus nisi solus deus. In hiis Christus audiuit obprobria et blasphemias. Primo quo ad nobilitatem; Mt. XIII: ‘Nonne hic est filius fabri? Nonne mater eius dicitur Maria? ’. Secundo quo ad potestatem; Mt. XII: ‘Hic non eicit demonia, nisi in Beelzebub principe demoniorum’; Item Mt. XXVII: ‘Alios saluos fecit, se ipsum non potuit saluum facere’. Ecce, dicunt ipsum impotentem, cum tamen adeo potens extiterit quod persecutores suos sola uoce prostrauit. Nam cum ille interrogasset: «Quem queritis? », et illi respondissent: «Ihesum Nazarenum», continuo ceciderunt in terram; Augustinus:‘Vna uox turbam odiis ferocem, armis terribilem, sine ullo telo percussit, repulit, strauit uirtute latentis diuinitatis. Quid iudicaturus faciet, qui iudicandus hoc fecit? Quid regnaturus poterit, qui moriturus hoc potuit? ’. Tertio quo ad ueritatem; Ioh. VIII:‘Tu de te ipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est uerum’. Ecce quia dicunt ipsum mendacem, cum tamen ipse sit uia, ueritas et uita’. Hanc ueritatem Pylatus scire non meruit, quia ipsum secundum ueritatem non iudicauit. Inchoauit quippe iudicium a ueritate, sed non in ueritate permansit et ideo de ueritate questionem meruit inchoare, sed non meruit solutionem audire. Alia ratio est secundum Augustinum quare solutionem non audiuit, quia cum illam questionem fecisset subito uenit illi in mente consuetudo Iudeorum qua solebat unus dimitti in pascha et ideo statim exiit et solutionem non expectauit. (388) Tertia ratio est secundum Chrysostomum, quia sciebat quod questio tam difficilis indigebat multo tempore et multa discussione; et ipse ad liberationem Christi properabat et ideo statim exiuit. Legitur tamen in euangelio Nychodemi quod cum Pylatus Ihesum interrogasset «Quid est ueritas? », Ihesus ei respondit: «Veritas de celo est». Et Pylatus: «In terris non est ueritas? ». Dicit ei Ihesus: «Quomodo potest ueritas esse in terris que iudicatur ab hiis qui potestatem habent in terris? ». Quarto quo ad bonitatem. Dicebant enim ipsum peccatorem esse in corde; Ioh. IX: ‘Nos scimus quia hic homo peccator est’; seductorem in sermone; Luc. XXIII: ‘Commouet populum docens per uniuersam Iudeam incipiens a Galilea usque huc’; legis preuaricatorem in opere; Ioh. IX: ‘Non est hic homo a deo qui sabbatum non custodit’. Tertio fuit in odoratu, quia magnum fetorem sentire potuit in monte Caluarie ubi erant corpora fetida mortuorum. Vnde dicitur in hystoriis quod caluaria proprie est os capitis humani nudum; et quia ibi decollabantur rei et multa ossa capitum ibi aspersa erant, dicebatur caluarie locus uel caluariarum. Quarto fuit in gustu, unde cum clamaret: «Sitio», dederunt ei acetum cum mirra et felle mixtum, ut ex aceto citius moreretur et ipsi custodes a custodia citius liberarentur dicitur enim crucifixos citius mori si acetum bibant et ex mirra pateretur olfactus et ex felle gustus. Augustinus: ‘Pro mero repletur sinceritas aceto, inebriatur felle dulcedo, adicitur innocentia reo, moritur uita pro mortuo’. Quinto fuit in tactu, quia in omnibus partibus corporis, a planta enim pedis usque ad uerticem, non fuit in eo sanitas. De hoc, qualiter in omnibus sensibus dolorem habuit, dicit Bernardus: ‘Caput angelicis tremebundum spiritibus densitate spinarum pungitur, facies pulchra pre filiis hominum sputis Iudeorum deturpatur, oculi lucidiores sole caligantur in morte, aures que audiunt angelicos cantus audiunt peccatorum insultus, os quod docet angelos felle et aceto potatur, pedes quorum scabellum adoratur quoniam sanctum est cruci clauo affiguntur, manus que formauerunt celos sunt in cruce extense et clauis affixe, corpus uerberatur, latus lancea perforatur. Et quid plura? Non remansit in eo nisi lingua ut pro peccatoribus exoraret et matrem discipulo commendaret’.

Secundo eius passio fuit ex illusione despecta. Quatuor enim uicibus fuit sibi illusum. Primo in domo Anne, ubi recepit sputa, alapas, uelationem oculorum. Bernardus: ‘Vultum tuum, bone Ihesu, desiderabilem, in quem desiderant angeli prospicere, sputis inquinauerunt, manibus percusserunt, uelo pro derisione operuerunt, nec amaris uulneribus pepercerunt’. Secundo in domo Herodis, qui eum fatuum et non sane mentis existimans ex eo quod nullum ab eo responsum habere potuerat, pro derisione eum ueste alba induit. Bernardus: ‘Tu homo es et habes sertum de floribus et ego deus et habeo coronam spineam, tu habes cyrothecas in manibus et ego clauos defixos, tu in albis uestibus tripudias et ego pro te derisus ab Herode fui in ueste alba, tu tripudias cum pedibus et ego cum pedibus laboraui, tu in choreis brachia extendis in modum crucis in gaudium et ego ea in cruce extensa habui in obprobrium, ego in cruce dolui et tu in cruce exultas, tu habes latus apertum et pectus in signum uane glorie et ego latus fossum habui pro te. Tamen reuertere ad me et ego suscipiam te’. Sed quare dominus tempore sue passionis coram Herode, Pylato et Iudeis sic tacebat, pri (390) ma ratio est quia non erant digni audire suam responsionem, secunda quia Eua peccauerat per loquacitatem et ideo Christus uoluit satisfacere per taciturnitatem, tertia quia quidquid respondebat totum calumpniabantur et deprauabant. Tertio in domo Pylati, ubi milites clamidem coccineam ei circumdederunt, arundinem in manu dederunt et coronam spineam super caput posuerunt et genu flexo dicebant: «Aue, rex Iudeorum». Illa autem spinea corona dicitur fuisse de iuncis marinis, quorum acies non minus spina dura est et penetratiua, unde et sanguinem de capite creditur coronam illam spineam extraxisse. Vnde Bernardus: ‘Caput illud diuinum multiplici spinarum densitate usque ad cerebrum confixum est’. De anima sunt tres opiniones, ubi scilicet anima principalem habeat sedem, scilicet uel in corde propter illud ‘De corde exeunt male cogitationes etc. ’, uel in sanguine propter illud Leu. ‘Anima omnis carnis in sanguine est’, uel in capite propter illud ‘Et inclinato capite tradidit spiritum’. Hanc triplicem opinionem Iudei saltem ipso facto uidentur sciuisse. Nam ut eius animam a corpore auellerent, quesierunt ipsam in capite, cum spinas usque ad cerebrum infixerunt, quesierunt in sanguine, cum eius uenas in pedibus et manibus aperuerunt, quesierunt in corde, cum eius latus perforauerunt. Contra has tres illusiones in parasceue premittimus ante reuelationem crucis tres adorationes dicentes: ‘Agios etc. ’, quasi ter honorantes ter illusum propter nos. Quarto in cruce; Mt. XXVII: «Principes sacerdotum illudentes cum senioribus et scribis dicebant: ‘Si rex Israel est, descendat nunc de cruce ut credamus ei’». Bernardus super hunc locum:‘Interim patientiam magis exhibet, humilitatem commendat, obedientiam implet, perficit caritatem. In hiis nempe uirtutum gemmis quatuor cornua crucis ornantur; et super eminentior caritas, a dextris obedientia, a sinistris patientia, radix omnium uirtutum humilitas in profundo’. Hec omnia que Christus passus est, Bernardus breuiter recolligit dicens: ‘Memor ero quamdiu uixero laborum quos pertulit in predicando, fatigationum in discurrendo, uigiliarum in orando, temptationum in ieiunando, lacrimarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo, postremo conuiciorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, exprobrationum, clauorum’.

Tertio eius passio fuit utilitate multiplici fructuosa. Cuius utilitas potest esse triplex, scilicet peccatorum remissio, gratie collatio et glorie exhibitio. Et hec tria notantur in titulo crucis, quia Ihesus quo ad primum, Nazarenus quo ad secundum, rex Iudeorum quo ad tertium, quia ibi erimus omnes reges. De eius utilitate dicit Augustinus: ‘Culpam deleuit Christus presentem, preteritam et futuram, preterita peccata tulit ea remittendo, presentia homines ab eis retrahendo, futura gratiam qua uitarentur conferendo’. De eius etiam utilitate dicit Augustinus: ‘Admiremur, gratulemur, amemus, laudemus, adoremus, quoniam per redemptoris nostri mortem de tenebris ad lucem, de morte ad uitam, de corruptione ad incorruptionem, de exilio ad patriam, de luctu ad gaudium uocati sumus’. Quam utilis autem modus nostre redemptionis extiterit, patet ex quatuor rationibus, uidelicet quia fuit acceptissimus ad placandum deum, congruentissimus ad curandum morbum, efficacissimus ad attrahendum genus humanum, prudentissimus ad expugnandum humani generis inimicum. Primo ergo fuit acceptissimus ad placandum et reconciliandum deum quia, sicut dicit Anselmus in libro (392) Cur deus homo, nihil asperius et difficilius potest homo pati ad honorem dei sponte et non ex debito quam mortem et nequaquam magis se homo potest dare deo quam cum se morti tradit ad honorem ipsius. Et hoc est quod dicitur Eph. III: ‘Tradidit semet ipsum oblationem et hostiam deo in odorem suauitatis’. Qualiter autem fuit sacrificium nos deo placans et reconcilians, dicit Augustinus in libro de trinitate: ‘Quid tam grate suscipi posset quam caro sacrificii nostri, corpus effectum sacerdotis nostri? Vt, quoniam quatuor considerantur in omni sacrificio, cui offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur et quis offerat, idem ipse unus utriusque mediator per sacrificium pacis reconcilians nos deo unum cum ipso maneret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat et quod offerebat’. De hoc etiam, qualiter per Christum sumus reconciliati, dicit idem Augustinus quod Christus est sacerdos et sacrificium, deus et templum; sacerdos per quem sumus reconciliati, sacrificium quo sumus reconciliati, deus cui sumus reconciliati, templum in quo sumus reconciliati. Vnde quibusdam hanc reconciliationem parui pendentibus Augustinus in persona Christi exprobrat dicens: ‘Cum esses inimicus patri meo, reconciliaui te per me, cum esses longe, ego ueni ut redimerem te, cum inter montes et siluas errares, quesiui te, inter lapides et ligna inueni te et ne luporum ferarumque rabido ore laniareris collegi te, humeris meis portaui te, patri meo reddidi te, laboraui, sudaui, caput meum spinis opposui, manus meas clauis obieci, lancea latus meum aperuit, tot non dicam iniuriis, sed asperitatibus laniatus sum, sanguinem meum fudi, animam meam posui ut coniungerem mihi te et tu diuideris a me’. Secundo fuit congruentissimus ad curandum morbum. Congruitas autem attenditur ex parte temporis, ex parte loci et ex parte modi. Ex parte temporis quia Adam factus fuit et peccauit in mense Martii et feria sexta et hora sexta; et ideo Christus pati uoluit in Martio, quia in die qua fuit annuntiatus fuit et passus. Item in feria sexta et hora sexta. Secundo ex parte loci, quoniam locus sue passionis tripliciter consideratur, scilicet aut communis aut specialis aut singularis. Locus communis fuit terra promissionis, specialis caluarie locus, singularis crux. In loco autem communi primus homo fuit formatus, quia in partibus illis iuxta Damascum in agro Damasceno dicitur fuisse formatus. In loco speciali fuit sepultus, quia ibidem ubi Christus passus est Adam dicitur fuisse sepultus, licet autenticum non sit, cum secundum Ieronimum Adam in Hebron sepultus fuerit, sicut etiam Iosue IV expresse habetur. In loco singulari fuit deceptus, non quod in illo ligno in quo Christus passus est Adam fuerit deceptus, sed pro tanto dicitur quia sicut Adam deceptus fuit in ligno, ita Christus est passus in ligno. In quadam tamen hystoria Grecorum dicitur quod in eodem. Tertio ex parte modi curandi. Qui quidem modus fuit per similia et per contraria. Per similia quoniam, sicut dicit Augustinus in libro de doctrina christiana,‘per feminam deceptos per feminam natus, homo homines, mortalis mortales, morte mortuos liberauit’. Ambrosius:‘Ex terra uirgine Adam, Christus (394) ex uirgine, ille ad ymaginem dei, hic ymago dei; per mulierem stultitia, per mulierem sapientia, nudus Adam, nudus Christus, mors per arborem, uita per crucem, in deserto Adam, in deserto Christus’. Per contraria, quoniam primus homo secundum Gregorium peccauerat per superbiam, inobedientiam et gulam. Voluit enim assimilari deo per scientie sublimitatem, transgredi precepti dei limitem et gustare pomi suauitatem. Et quoniam curatio habet fieri per contrarium, ideo modus iste satisfaciendi congruentissimus fuit, quia fuit per humiliationem, diuine uoluntatis impletionem et afflictionem. De hiis tribus Phi. II:‘Humiliauit semet ipsum’ quo ad primum, ‘factus obediens’ quo ad secundum, ‘usque ad mortem etc. quo ad tertium. Tertio fuit efficacissimus ad attrahendum genus humanum. Nunquam enim saluo libertatis arbitrio magis ad amorem suum et fiduciam genus humanum attrahere potuit. Qualiter autem per hoc ad amorem nos attrahit dicit Bernardus: ‘Super omnia reddit te mihi amabilem, bone Ihesu, calix quem bibisti, opus nostre redemptionis. Hoc omnino nostrum amorem facile uindicat totum tibi, hoc est quod nostram deuotionem et blandius allicit et iustius exigit et citius stringit et uehementius afficit’. ‘Etenim ubi te exinanisti, ubi te naturalibus radiis exuisti, ibi pietas magis emicuit, ibi caritas plus effulsit, ibi gratia amplius radiauit’. Qualiter uero ad fiduciam, dicitur Rom. VIII: ‘Qui etiam proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit? ’. De hoc etiam Bernardus: ‘Quis non rapiatur ad spem impetrandi fiduciam, qui eius attendit corporis dispositionem, uidelicet caput inclinatum ad osculum, brachia extensa ad amplexum, manus perforatas ad largiendum, latus apertum ad diligendum, pedum affixionem ad nobiscum commanendum, corporis extensionem ad se totum nobis impendendum? ’. Quarto fuit prudentissimus ad expugnandum humani generis inimicum; Iob XXV: ‘Prudentia eius percussit superbum’, et ultimus: ‘Numquid poteris capere Leuiathan hamo? ’. Christus enim hamum sue diuinitatis absconderat sub esca humanitatis; et dyabolus capere uolens escam carnis captus est ab hamo diuinitatis. De hac prudenti captione dicit Augustinus: ‘Venit redemptor et uictus est deceptor; et quid fecit redemptor captiuatori nostro? Tetendit muscipulam crucem suam, posuit in ea escam sanguinem suum’. Ipse autem uoluit fundere sanguinem non debitoris propter quod recessit a debitoribus. Huiusmodi autem debitum apostolus uocat cyrographum, quod quidem Christus tulit et cruci affixit. De quo cyrographo dicit Augustinus: ‘Eua peccatum a dyabolo mutuauit, cyrographum scripsit, fideiussorem dedit et usura posteritati creuit. Tunc enim a dyabolo peccatum mutuauit, quando contra preceptum dei sue praue suggestioni consensit, cyrographum scripsit, quando manum ad uetitum pomum porrexit, fideiussorem dedit quando Adam peccato consentire fecit et sic usura peccati posteritati creuit’. Contra igitur contempnentes hanc redemptionem qua nos de inimici potestate reduxit, Bernardus exprobrando dicit in persona Christi: ‘Popule meus, ait dominus, quid tibi potui facere et non feci? Quid cause est quod inimico meo magis libet seruire quam mihi? Nec ille creauit uos sed nec pascit. />Si parua hec uidentur ingratis, non ille, sed ego, redemi uos. Quo pretio? Non utique auro corruptibili uel argento, non sole aut luna, non saltem aliquo angelorum, sed proprio uos cruore redemi. Ceterum si neque tam multiplici iure debitum a uobis est elicere famulatum, omissis omnibus mecum saltem ex diurno denario conuenite’. Et quia Christum in mortem tradiderunt Iudas per auaritiam, Iudei per inuidiam, Pylatus per timorem, ideo uidendum esset de pena a deo hiis inflicta merito huius peccati; sed de pena et origine Iude inuenies in legenda sancti Mathie, de pena et excidio Iudeorum in legenda sancti Iacobi minoris. De pena autem et origine Pylati in quadam hystoria licet apocrypha sic legitur: ‘Fuit quidam rex nomine Tyrus qui quandam puellam nomine Pylam, filiam cuiusdam molendinarii nomine Atus carnaliter cognouit et de ea filium generauit. Pyla autem ex nomine suo et nomine patris sui, qui dicebatur Atus, unum nomen composuit et nato puero imposuit nomen Pylatus. Cum autem Pylatus tres annos haberet, ipsum Pyla ad regem transmisit. Habebat autem rex filium de regina coniuge sua qui fere Pylato coetaneus uidebatur. Isti dum annos discretionis attigissent, sepius luctamine, pugno et funda ad inuicem colludebant; sed regis legitimus filius, ut genere erat nobilior, sic in omni loco Pylato inueniebatur strenuior et in omni genere certaminis aptior. Ob hoc Pylatus inuidie liuore commotus et felleo dolore stimulatus fratrem suum latenter occidit. Quod rex audiens uehementer doluit et concione conuocata quid de scelerato et homicida faciendum sit filio requisiuit; qui omnes reum esse mortis unanimiter acclamauerunt. Rex autem ad se reuersus iniquitatem iniquitate noluit duplicare, sed ipsum pro tributo quod annuatim debebat Romanis in obsidem misit, tum uolens innoxius esse ab occisione filii, tum a tributo Romanorum cupiens liberari. Tunc temporis erat Rome filius regis Francorum quem similiter rex Romam miserat pro tributis. Huic Pylatus associatus, cum se ab eo moribus et industria precelli uideret, eum inuidie stimulis agitatus occidit. Sed cum Romani quid de eo faciendum esset inquirerent, dixerunt: «Hic si superuixerit, qui fratrem necauit, obsidem iugulauit, reipublice plurimum utilis erit et colla ferocium hostium ferox ipse domabit». Dixerunt ergo: «Cum reus mortis habeatur, in Pontos insulam gentibus illis que nullum patiuntur iudicem iudex preficiatur, si forte eius nequitia ipsorum contumacia edometur. Si non, quod meruit patiatur». Missus igitur Pylatus ad gentem ferocem et suorum iudicum peremptricem, non inscius ad quos missus sit et quam pendula uite sue sententia, tacite rem considerans uitam seruare uoluit et gentem nequam ipse minis et promissis, supplicio et pretio penitus subiugauit. Quia igitur tam dure gentis uictor extitit, a Pontos insula Pontius Pylatus nomen accepit. Herodes autem hominis illius industriam ut audiuit, eius uersutiis congaudens ipse uersutus eum ad se muneribus et internuntiis inuitauit et super Iudeam et Iherusalem potestatem et uicem suam tradidit. Qui cum pecuniam innumerabilem congregasset, nesciente Herode Romam adiit, infinitam pecuniam Tyberio imperatori obtulit et ab eo sibi dari quod ab Herode tenebat muneribus impetrauit. Huiuscemodi causa facti sunt inimici Pylatus et Herodes, quoadusque tempore passionis domini eum sibi reconciliauit, eo quod dominum ad se misit. Alia causa inimicitie assignatur in hystoriis scholasticis. (398) Quidam enim se filium dei faciens multos de Galileis seduxerat, quos cum in Garizim duxisset ubi dixerat se ascensurum in celum, superueniens Pylatus ipsum cum omnibus occidit timens ne similiter Iudeos seduceret. Ob hoc facti sunt inimici quia Herodes presidebat Galileis. Et utraque causa potuit esse uera. Cum autem Pylatus dominum Iudeis crucifigendum tradidisset, timens tamen offensam Tyberii cesaris eo quod condempnasset sanguinem innocentem, quendam sibi familiarem pro sui excusatione ad cesarem destinauit. Interea cum Tyberius morbo graui teneretur, nuntiatur eidem quod Iherosolimis quidam medicus esset qui omnes morbos solo uerbo curaret, nesciens quod eum Iudei et Pylatus occidissent. Dixit itaque Volusiano sibi priuato: «Vade citius trans partes marinas dicesque Pylato ut hunc medicum mihi mittat qui me pristine sanitati restituat». Cum autem ille ad Pylatum uenisset et mandatum imperatoris exposuisset eidem, territus Pylatus XIV dierum inducias postulauit. Infra quod spatium dum Volusianus quandam matronam que fuerat familiaris Ihesu, nomine Veronica, ubinam Christus Ihesus inueniri posset interrogasset, ait: «Heu, dominus meus et deus meus erat, quem Pylatus per inuidiam traditum condempnauit et crucifigi precepit». Tunc ille nimis dolens ait: «Vehementer doleo quia quod mihi dominus meus iusserat explere non ualeo». Cui Veronica: «Dominus meus cum predicando circumiret et ego eius presentia nimis inuite carerem, uolui mihi ipsius depingi ymaginem ut, dum eius priuarer presentia, mihi saltem prestaret solatium ymaginis sue figura. Cumque linteum pictori deferrem pingendum, dominus mihi obuiauit et quo tenderem requisiuit. Cui cum uie causam aperuissem, a me petiit pannum et ipsum mihi uenerabili sua facie reddidit insignitum. Ymaginis ergo huius aspectum si dominus tuus deuote intuebitur, continuo sanitatis beneficio potietur». Cui ille: «Estne huiusmodi ymago auro uel argento comparabilis? ». Cui illa: «Non, sed pio affectu deuotionis. Tecum igitur proficiscar et uidendam cesari ymaginem deferam et reuertar». Venit igitur Volusianus cum Veronica Romam dixitque Tyberio imperatori: «Ihesum a te diu desideratum Pylatus et Iudei iniuste morti tradiderunt et per inuidiam crucis patibulo affixerunt. Venit igitur mecum matrona quedam ipsius Ihesus ymaginem deferens, quam si deuote prospexeris mox sanitatis tue beneficium obtinebis». Cesar igitur pannis sericis uiam sterni fecit et ymaginem sibi presentari precepit. Qui mox, ut eam fuit intuitus, sanitatem est pristinam assecutus. Pontius igitur Pylatus imperio cesaris capitur et Romam perducitur. Audiens cesar Pylatum Romam aduenisse, nimio furore contra eum repletus eum ad se adduci fecit. Pylatus autem tunicam domini inconsutilem secum detulit quam indutam coram imperatore portauit. Mox ut imperator eum uidit, omnem iram deposuit et ei protinus assurrexit nec dure sibi in aliquo loqui preualuit. Et qui in eius absentia uidebatur tam terribilis et ferus, nunc in eius presentia inuenitur quodammodo mansuetus. Cumque eum licentiasset, mox contra eum terribiliter excandescit, se miserum clamitans quod ei furorem sui pectoris minime ostendisset. Statimque eum reuocari fecit, iurans et contestans quod filius mortis est nec fas sit eum uiuere super terram. Qui ut eum uidit, continuo eum salutauit et omnem animi ferocitatem abiecit. Mirantur omnes, mirabatur et ipse quod sic contra Pylatum dum abesset excandesceret et dum presens esset nihil ei aspere loqui posset. Tandem diuino nutu uel forte alicuius christiani (400) suasu ipsum illa tunica expoliari fecit et contra eum pristinam ferocitatem animi mox resumpsit. Cumque de hoc imperator plurimum admiraretur dictum est sibi quod illa tunica fuisset domini Ihesu. Tunc imperator ipsum in carcere recipi iussit donec sapientum consilio deliberaret quid de eo fieri oporteret. Data est igitur in Pylatum sententia ut morte turpissima dampnaretur. Audiens hoc Pylatus cultello proprio se necauit et tali morte uitam finiuit. Cognita cesar morte Pylati dixit: «Vere mortuus est morte turpissima, cui manus propria non pepercit». Mole igitur ingenti alligatur et in Tyberim fluuium immergitur. Spiritus uero maligni et sordidi corpori maligno et sordido congaudentes et nunc in aquis nunc in aere raptantes mirabiles inundationes in aquis mouebant et fulgura, tempestates, tonitrua et grandines in aere terribiliter generabant, ita ut cuncti timore horribili tenerentur. Quapropter Romani ipsum a Tyberis fluuio extrahentes derisionis causa ipsum Viennam deportauerunt et Rhodano fluuio immerserunt. Vienna enim dicitur quasi uia Gehenne, quia erat tunc locus maledictionis, uel potius dicitur Bienna eo quod, ut dicitur, quasi biennio sit constructa. Sed ibi nequam spiritus non defuerunt, ibidem eadem operantes. Homines ergo illi tantam infestationem demonum non ferentes uas illud maledictionis a se remouerunt et illud sepeliendum Losanne ciuitatis territorio commiserunt. Qui cum nimis prefatis infestationibus grauarentur, ipsum a se remouerunt et in quodam puteo montibus circumsepto immerserunt, ubi adhuc relatione quorundam quedam dyabolice machinationes ebullire uidentur’. Hucusque in predicta hystoria apocrypha legitur. Que utrum recitanda sit lectoris iudicio relinquatur. Nota tamen quod in hystoriis scholasticis legitur quod Pylatus a Iudeis accusatus est apud Tyberium de uiolenta innocentium interfectione et quia Iudeis reclamantibus ymagines gentilium in templo ponebat et quia pecuniam repositam in corbonam in suos redigeret usus inde faciens aqueductum in domum suam; et pro hiis omnibus deportatus est in exilium Lugdunum unde oriundus fuerat ut ibi in obprobrium gentis sue moreretur. Potuit esse, si tamen illa hystoria continet ueritatem, quia primo iam edictum dederat ut Lugdunum in exilium deportaretur et quod ante reuersionem Volusiani ad imperatorem ibi fuit deportatus; sed postmodum Tyberius audiens qualiter Christum occidisset, ipsum de exilio educi et ad se Romam adduci fecit. Eusebius autem et Beda in suis chronicis non dicunt ipsum in exilio relegatum, sed tantum quod in multas calamitates incidens propria se manu peremit.



4234w 7.3791069984436 s