Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 402, 464, p36 
>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 402, 464, De sancto Vitali LIXhide dictionary links

LIX De sancto Vitali


(460) De nomine

Vitalis quasi uiuens talis, quia qualis uiuebat exterius in opere, talis erat intus in corde; uel Vitalis a vita; uel Vitalis ui tuens alis, id est ui tuens se alis uirtutum. Ipse enim fuit tamquam unum de animalibus dei que uidit Ezechiel habens in se quatuor alas, scilicet alam spei qua uolabat in celum, alam amoris qua uolabat in deum, alam timoris qua uolabat in infernum, alam cognitionis qua uolabat in se ipsum. Eius passio in libello Geruasii et Protasii reperta fuisse putatur.


85w 0.35700011253357 s