Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 402, 464, 59 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 402, 464, De nomine <<<    hide dictionary links

LIX De sancto Vitali


(460) De sancto Vitali LIX

Vitalis miles consularis ex Valeria uxore Geruasium et Protasium genuit. Hic cum Paulino iudice Rauennam ingressus cum quendam ibidem christianum medicum nomine Vrsicinum post multa tormentorum genera iussum decollari uideret et ille medicus nimium expauisset, exclamauit ad eum sanctus Vitalis dicens: «Noli frater Vrsicine medice qui alios curare consueuisti te ipsum eterna morte occidere et qui ad palmam per multas passiones uenisti noli coronam amittere tibi a deo preparatam». Quod Vrsicinus audiens confortatus est et de pauore suo penitens martyrium libenter excepit. Sanctus autem Vitalis eum honorifice sepeliri fecit et post hoc ad Paulinum dominum suum ultra uenire contempsit. Ille uero nimium indignatus, tum quia ad se uenire noluit, tum quia Vrsicinum sacrificare uolentem retraxit, tum quia christianum se esse ostendit, iussit eum in eculeum leuari. Cui dixit Vitalis: «Stultissimus es si me putas decipere qui alios semper studui liberare». Et ait Paulinus ministris: «Ducite eum ad palmam et si sacrificare noluerit, foueam profundissimam donec perueniatis ad aquam ibidem facite et ibi eum uiuum et supinum sepelite! ». Quod et fecerunt et beatum Vitalem ibidem uiuum sepelierunt, sub Nerone qui cepit circa annum domini LVII. Sacerdos autem qui hoc consilium dederat statim arreptus a demone per septem dies insaniens in illo loco exclamabat dicens: «Incendis me sancte Vitalis! ». Die autem septimo in flumen a demone precipitatus miserabiliter expirauit. Vxor autem sancti Vitalis cum Mediolanum rediret inuenit quosdam ydolis immolantes. Qui cum eam hortarentur ut ydolis immolata comederet, respondit: «Christiana sum, non licet mihi de uestris sacrificiis manducare». Quod illi audientes tam dire eam uerberauerunt quod homines sui qui cum ea erant usque Mediolanum eam semiuiuam deduxerunt ubi infra triduum ad deum feliciter migrauit.


276w 0.55561089515686 s