Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 402, 574, 71 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 402, 574, De nomine <<<    show dictionary links

LXXI De sancto Pancratio


(572) De sancto Pancratio LXXI

Pancratius nobilissimis parentibus ortus dum apud Phrygiam et patre et matre orbatus esset sub cura Dionysii patrui sui relictus est. Ambo igitur Romam ubi largum habebant patrimonium redierunt. In quorum uico Cornelius papa cum fidelibus latitabat; a quo quidem Cornelio cum predictus Dionysius et Pancratius fidem Christi recepissent, tandem Dionysius in pace moritur et Pancratius capitur et cesari presentatur. Erat autem Pancratius quasi annorum XIV. Cui dixit Diocletianus cesar: «Infantule, suadeo tibi ne mala morte moriaris; quia, cum puer sis, facile deciperis et quia nobilis comprobaris et carissimi mei filius extitisti, rogo te ut recedas ab hac uesania, ut uelut filium meum te habeam». Cui Pancratius: «Etsi puer sum corpore, cor tamen gero senile et uirtute domini nostri Ihesu Christi terror uester tantum apud nos est, quantum hec pictura quam cernimus. Dii autem tui, quos me hortaris colere, deceptores et germanarum stupratores fuerunt qui etiam nec parentibus pepercerunt. Quod si hodie seruos tuos tales cognosceres, protinus occidi iuberes. Tales deos miror quomodo colere non erubescis». Augustus igitur putans se a puero uictum, iussit eum in uia Aurelia decollari circa annos domini CCLXXXVII, cuius corpus Octauilla senatrix diligenter sepeliuit. Ad eius sepulcrum, ut ait Gregorius Turonensis, si quis falsum iurare uoluerit, antequam ad cancellum chori perueniat aut statim a demone captus insanit aut cadens in pauimentum protinus uitam perdit.

Lis non modica inter duos erat et iudex reum minime ignorabat. Zelo igitur iustitie iudex ductus ambos ad altare sancti Petri deduxit et ibidem reum innocentiam suam quam pretendebat iuramento expiare coegit, rogans apostolum ut aliquo iudicio ostenderet ueritatem. Cum autem ille iurasset et nihil mali passus fuisset, iudex eius malitie conscius zelo accensus iustitie exclamauit: «Senior iste Petrus aut nimis misericors est aut iuniori defert. Eamus ad Pancratium iuuenem et ab eo requiramus». Cum ergo uenissent et super eius tumulum reus falsum iurare presumpsisset, manum inde retrahere non potuit et ibidem post modicum expirauit. Vnde usque hodie a plerisque obseruatur ut super reliquias beati Pancratii pro arduis iuramentum fiat.


332w 0.39441704750061 s