Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, p0 
hide dictionary links

De tempore peregrinationis




(572)

Dicto de festiuitatibus que occurrunt intra tempus reconciliationis, quod tempus representat ecclesia a pascha usque ad octauas pentecostes, sequitur uidere de festiuitatibus que eueniunt infra tempus peregrinationis, quod tempus representat ecclesia ab octaua pentecostes usque ad aduentum. Principium autem huius temporis non semper hic incipit, sed iuxta paschalem terminum uariatur.


50w 0.48250484466553 s