Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, 1088, 138 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 1088, De nomine <<<    hide dictionary links

CXXXVIII De sancta Iustina


(1086) De sancta Iustina CXXXVIII

Iustina uirgo de ciuitate Antiochie, filia sacerdotis ydolorum, cotidie ad fenestram sedens Prelium diaconem euangelium legentem audiebat, a quo tandem conuersa est. Quod cum mater patri in lecto retulisset et ambo dormissent, Christus cum angelis eis apparuit dicens: «Venite ad me et dabo uobis regnum celorum». Qui uigilantes statim cum filia sua se baptizari fecerunt. Hec igitur Iustina uirgo a Cypriano plurimum molestata ipsum tandem ad fidem conuertit. Cyprianus enim a sua pueritia magus extiterat. Nam cum septem esset annorum a parentibus dyabolo consecratus est. Hic igitur magice arti inseruiebat et matronas in iumenta conuertere uidebatur et multa alia prestigia exercebat. Ardens igitur in amorem Iustine uirginis ad magicas artes se contulit ut ipsam pro se uel pro uiro quodam Acladio, qui similiter in eius amorem exarserat, posset habere. Aduocat igitur demonem ut ad se ueniat et Iustinam per eum habere ualeat. Adueniens demon dixit ei: «Quid me uocasti? ». Cui Cyprianus: «Amo uirginem de Galileis. Potesne facere ut ipsam habeam et uoluntatem meam secum perficiam? ». Cui demon: «Ego qui hominem de paradiso eicere potui, Caym fratrem suum occidere procuraui, Iudeos Christum occidere feci, homines perturbaui, non potero facere ut unam puellam habeas et ea iuxta tui placitum perfruaris? Vnguentum hoc accipe et circa domum eius de foris sparge et ego superueniens cor eius in tui amorem incendam et tibi eam assentire compellam». Sequenti nocte demon ad eam ingreditur et cor eius ad amorem illicitum incitare conatur. Quod illa sentiens deuote se domino commendauit et totum corpus suum signo crucis muniuit. Ad signum autem sancte crucis dyabolus territus fugit et ad Cyprianum ueniens ante eum stetit. Cui dixit Cyprianus: «Quare non adduxisti ad me uirginem illam? ». Cui demon: «Vidi in ea quoddam signum et tabui et omnis in me uirtus defecit». Cyprianus autem eum dimisit et alium fortiorem uocauit. Cui dixit demon: «Audiui tuam iussionem et uidi illius impossibilitatem, sed ego emendo et tuam compleo uoluntatem. Egrediar enim et cor eius uulnerabo in amorem libidinis et ea iuxta tuum desiderium perfrueris». Ingrediens igitur dyabolus nitebatur ei persuadere et animum eius ad amorem illicitum inflammare. Illa uero se deuote deo recommendans signo crucis omnem temptationem repulit et insufflans in (1090) demonem protinus ipsum abiecit. Demon autem confusus aufugit et ante Cyprianum stetit. Ad quem Cyprianus: «Et ubi est uirgo ad quam te transmisi? ». Et demon: «Victum me fateor et qualiter dicere pertimesco: quoddam enim signum terribile in ea uidi et continuo robur omne amisi». Tunc Cyprianus eum deridens dimisit et ipsum principem demonum aduocauit. Cumque uenisset dixit ad eum: «Que est uirtus uestra tam modica ut uincatur ab una puella? ». Dixit ei demon: «Ecce ingrediens uariis febribus eam uexabo et animum eius ardentius inflammabo et totum corpus eius uehementi ardore respergam et freneticam illam faciam et uaria sibi fantasmata offeram et media nocte tibi eam adducam». Tunc dyabolus in speciem unius uirginis se transfigurauit et ad uirginem ueniens dixit: «Ecce ad te uenio quia tecum in castitate uiuere concupisco. Verumtamen dic, queso te, quenam nostri certaminis merces erit? ». Cui sancta uirgo respondit: «Merces quidem multa, labor modicus». Dicit ei demon: «Quid est ergo quod deus precepit, crescite et multiplicamini et replete terram? Timeo ergo, bona socia, quia si in uirginitate manserimus uerbum dei irritum faciemus et uelut contempnentes et inobedientes in graue iudicium decidemus; et unde uidebamur sperare premium graue incurremus tormentum». Cepit autem cor uirginis prauis cogitationibus per immissionem demonis concuti et ardore concupiscentie fortius inflammari, adeo ut iam surgens abire uellet. Tunc sancta uirgo in se reuersa et quis esset qui secum loqueretur intelligens, continuo se signo crucis muniuit et in dyabolum sufflans ipsum instar cere protinus liquefecit et ab omni temptatione statim liberatam se sensit. Postmodum dyabolus in speciem iuuenis pulcherrimi se transfigurauit et thalamum eius ingrediens, cum ipsa in lectulo esset, impudenter in eius lectulum prosiluit et in eius amplexus ruere uoluit. Quod uidens Iustina et malignum spiritum adesse cognoscens, mox signum crucis edidit et instar cere dyabolum liquefecit. Tunc dyabolus permittente deo febribus eam fatigans et plures cum gregibus et armentis occidens maximam mortalitatem in tota Antiochia futuram per demones predicebat nisi Iustina coniugio consentiret. Quapropter tota ciuitas morbo languens ad ianuam parentum Iustine conuenit clamans ut Iustinam coniugio traderent et sic ciuitatem a tanto periculo liberarent. Sed cum Iustina nullatenus consentiret et ex hoc mortem eidem omnes minarentur, septimo anno mortalitatis ipsa pro eis orauit et omnem pestilentiam propulsauit. Videns dyabolus quia nihil proficeret, in formam Iustine se transmutauit ut famam Iustine pollueret et Cyprianum deludens se Iustinam ad se adduxisse iactitaret. Pergens igitur dyabolus ad Cyprianum in speciem Iustine, ad ipsum cucurrit et eum quasi que eius amore langueret osculari uoluit. Quam Cyprianus uidens et Iustinam esse credens, gaudio repletus ait: «Bene uenisti Iustina omnium feminarum decora». Mox ut Cyprianus nomen Iustine nominauit, dyabolus nomen illud ferre non potuit, sed ad eius prolationem instar fumi statim euanuit. Quapropter Cyprianus delusum se uidens tristis remansit. Vnde et amplius in amorem Iustine estuans, ad ostium uirginis diu uigilauit et quandoque in feminam quandoque in auem se, ut uidebatur, arte magica commutans, cum uenisset ad ostium uirginis, neque femina neque auis, sed Cyprianus protinus apparebat. Acladius quoque arte (1092) dyabolica mutatus in passerem, cum ad fenestram Iustine uolasset, mox ut eum uirgo aspexit, non passer, sed Acladius apparuit angustiarique nimis cepit ac tremere quia nec fugere poterat nec salire. Timens uero Iustina ne caderet et creparet, eum per scalam deponi fecit admonens ut a sua uesania cessaret ne iuxta leges tamquam maleficus puniretur. Ista omnia secundum figmenta dyabolica ad quandam apparentiam fiebant. Victus igitur per omnia dyabolus ad Cyprianum rediit et ante eum confusus stetit. Cui dixit Cyprianus: «Numquid et tu uictus es? Que est, miseri, uirtus uestra ut unam puellam non possitis uincere nec in eam potestatem habere, sed e conuerso ipsa uos uincat et tam miserabiliter uos prosternat? Dic tamen, obsecro, mihi in quo est eius tam maxima fortitudo». Cui demon ait: «Si mihi iuraueris ut a me nequaquam recedas, uirtutem eius uictorie tibi pandam». Cui Cyprianus: «Per quid tibi iurabo? ». Cui demon: «Iura mihi per uirtutes meas magnas quoniam a me nunquam discedes». Dicit ei Cyprianus: «Per uirtutes tuas magnas tibi iuro quod a te numquam discedam». Tunc dyabolus quasi securus ei dixit: «Puella illa signum crucifixi edidit et statim tabui et omnem uirtutem amisi et quasi cera a facie ignis effluxi». Dixit ei Cyprianus: «Ergo crucifixus maior te est? ». Et demon: «Vtique maior omnibus est et nos et omnes quos hic decipimus tradet igni inextinguibili cruciandos». Cui Cyprianus: «Ergo et ego amicus debeo fieri crucifixi ne tantam aliquando penam incurram». Cui dyabolus: «Iurasti mihi per uirtutes mei exercitus, per quas nemo periurare ualet, quod a me numquam discedes». Ad quem Cyprianus: «Te et omnes fumigantes tuas uirtutes contempno et tibi et omnibus demonibus tuis abrenuntio et crucifixi salutari signo me munio». Statimque dyabolus ab eo confusus recessit. Tunc Cyprianus ad episcopum iuit. Quem uidens episcopus et credens eum uenisse ut christianos in errorem mitteret, ait ei: «Sufficiant tibi, Cypriane, hii qui foris sunt; nihil poteris aduersum ecclesiam dei, inuicta est enim uirtus Christi». Cui Cyprianus: «Certus sum quia inuicta est uirtus Christi». Narransque que sibi acciderant ab eo baptizari se fecit. Qui postmodum tam in scientia quam in uita ualde proficiens, mortuo episcopo ipse in episcopum ordinatus est, beatam uero uirginem Iustinam in monasterio posuit et multis sacris uirginibus eam in abbatissam ibidem prefecit. Sanctus autem Cyprianus martyribus epistolas sepe mittebat et eos in certamine roborabat. Comes autem regionis illius audiens famam Cypriani et Iustine eos ad se presentari fecit et an sacrificare uellent requisiuit. Qui dum in fide Christi firmi persisterent, iussit eos in sartaginem plenam cera, pice et adipe poni que tamen mirum eis refrigerium prestitit nec aliquod supplicium irrogauit. Sacerdos autem ydolorum prefecto dixit: «Iubeas me ante sartaginem stare et confestim uincam omnem uirtutem eorum». Cum ergo iuxta sartaginem uenisset dixit: «Magnus est deus Hercules et pater deorum Iupiter! ». Et ecce continuo de sartagine ignis exiuit et penitus eum consumpsit. Tunc Cyprianus et Iustina de sartagine extrahuntur et data super eos sententia pariter decollantur. Horum corpora, cum sex diebus ad canes proiecta mansissent, postmodum Romam translata sunt. Nunc autem, ut dicitur, Placentie requiescunt. Passi sunt autem VII kal. Octobres circa annos domini CCLXXXVII sub Diocletiano.


Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 1088, De nomine <<<    
1366w 1.5085160732269 s