Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, 1332, p97 
>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 1332, De sancto Clemente CLXVIhide dictionary links

CLXVI De sancto Clemente


(1330) De nomine

Clemens dictus est a cleos, quod est gloria, et mens, quasi gloriosa mens. Habuit enim mentem gloriosam, scilicet purgatam ab omni sorde, ornatam omni uirtute et decoratam nunc omni felicitate. Que felicitas consistit in hoc, sicut dicit Augustinus in libro de ciuitate, quia ibi esse nostrum non habebit mortem, nosse nostrum non habebit errorem, amare nostrum non habebit offensionem. Vel dicitur a clementia, quia clemens et misericors ualde fuit. Vel, sicut dicitur in glossario, Clemens iustus, dulcis, maturus, pius. Iustus in actione, dulcis in sermone, maturus in conuersatione, pius in intentione. Eius uitam ipse in suo itinerario inseruit maxime usque ad illum locum in quo qualiter beato Petro in pontificatu successisse ostenditur; cetera ex eius gestis que communiter habentur sumuntur.


122w 0.5500340461731 s