Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, 1332, 166 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 1332, De nomine <<<    hide dictionary links

CLXVI De sancto Clemente


(1330) De sancto Clemente CLXVI

Clemens episcopus ex nobili Romanorum prosapia ortus est. Pater eius Faustinianus, mater uero eius Matidiana nuncupata est; habuitque duos fratres, quorum unus Faustinus, alter Faustus dicebatur. Cumque Matidiana mater eius mira corporis pulchritudine polleret, frater uiri sui libidinoso amore in eam uehementer exarsit. Cum autem eam cotidie molestaret et ipsa sibi nullatenus assentire uellet uiroque suo hoc reuelare timeret ne inter duos fratres inimicitias suscitaret, cogitauit per aliquod tempus se a patria absentare donec illicitus amor conquiesceret, quem aspectus sue presentie inflammaret. Vt autem hoc a uiro suo obtinere ualeret, sompnium callide confinxit quod in hunc modum uiro retulit dicens: «Ecce, quoddam per uisum mihi astitit numen mihi precipiens ut confestim cum duobus geminis, scilicet Faustino et Fausto, ex urbe discederem et tamdiu abessem donec ipse mihi reditum imperaret. Quod si non facerem simul cum omnibus liberis interirem». Quod uir audiens uehementer expauit ac uxorem cum duobus liberis et familia multa Athenas misit ut et ibi maneret et filios faceret erudiri. Minorem autem filium, scilicet Clementem, cum esset annorum quinque sibi pater in solatium retinuit. Cum autem mater cum filiis nauigaret, nocte quadam nauis naufragium pertulit et mater sine filiis a fluctibus eiecta supra quoddam saxum euasit; que duos natos perisse considerans pre nimio dolore in maris profundum se precipitasset nisi quia saltem eorum cadauera se reperturam sperabat. At uero ubi nec uiuos nec mortuos se reperire posse cognouit, clamores et ululatus maximos dabat, manus suas morsibus lacerabat nec ullam consolationem ab aliquo recipere uolebat. Cumque multe mulieres astarent que sua infortunia eidem narrarent et illa ex hoc consolationem non reciperet, affuit quedam mulier inter ceteras que uirum suum adolescentem et nautam in mari perisse as (1334) seruit et ob sui amorem postmodum nubere recusauit. Recepta igitur qualicumque consolatione apud ipsam manebat et quotidianum uictum suis manibus acquirebat, sed non multo post manus eius quas crebris morsibus lacerauerat sine sensu et mortue adeo sunt effecte ut ipsis nullatenus operari posset. Illa autem que eam susceperat paralisim incurrit et de lecto surgere non ualebat sicque Matidiana mendicare compellitur et ipsa cum hospita ex hiis que inuenire poterat pascebatur. Completo igitur anno quo Matidiana cum liberis discessit ex patria, misit Athenas nuntios uir eius ut ipsos requirerent et quid agerent intimarent. Sed qui missi fuerant nullatenus redierunt. Denique cum alios misisset et illi reuertentes se nullum inde uestigium reperisse narrarent, Clementem filium suum sub tutoribus dereliquit et ipse ad querendum uxorem cum filiis nauem conscendit, sed minime rediit. Viginti igitur annis Clemens orbatus stetit nec de patre uel matre uel fratribus aliquod indicium inuenire potuit. Ipse autem Clemens studio litterarum se contulit et summum philosophie apicem apprehendit. Desiderabat autem uehementer et studiose querebat qualiter sibi anime immortalitas persuaderi posset. Ob hoc philosophorum scholas frequenter adibat et siquidem quod immortalis esset obtinebatur, gaudebat; si quando uero quod mortalis esset concludebatur, tristis discedebat.

Denique cum Barnabas Romam uenisset et fidem Christi predicaret, philosophi eum tamquam insanum et amentem deridebant sillogismorum tendiculas in eum tendere molientes. Ipse uero hec tamquam deliramenta ducens que proposuerat constanter prosequebatur. Vnde et quidam, qui secundum quosdam fuit Clemens philosophus qui eum primo sicut alii philosophi deridebat et eius predicationem contempnebat, talem questionem pro derisu Barnabe fecit dicens: «Cum culex animal sit exiguum, quid est quod sex pedes habet et insuper alas possidet, elephans autem cum sit immane animal nec alas possidet et tantum quatuor pedes habet? ». Cui Barnabas: «Stulte, tue questioni respondere perfacile possem, si ueritatis causa discende querere uidereris; sed nunc de creaturis uobis dicere aliquid absurdum est, cum a uobis creaturarum conditor ignoretur. Quia enim creatorem non cognoscitis, iustum est ut in creaturis erretis». Hoc uerbum cordi Clementis philosophi ualde inhesit ita quod fidem Christi a Barnaba instructus recepit et in Iudeam ad Petrum postmodum properauit. Quem ille de fide Christi instruxit et anime immortalitatem euidenter edocuit. Eo tempore Symon magus duos discipulos habebat, scilicet Aquilam et Nicetam, qui eius fallacias agnoscentes eum reliquerunt et ad Petrum confugerunt eiusque discipuli sunt effecti. Cum autem Petrus Clementem de sua interrogasset progenie, ille quid matri et fratribus et patri acciderit per ordinem enarrauit addens quod credebat quod mater cum fratribus in mari perisset, pater uero aut merore aut similiter naufragio interisset. Quod audiens Petrus lacrimas continere non potuit. Quadam autem uice Petrus cum discipulis suis Antaradum et inde ad insulam per sex miliaria distantem in qua Matidiana mater Clementis morabatur uenit, ubi quedam columpne uitree mire magnitudinis erant. Quas cum Petrus cum ceteris miraretur, uidens ipsam mendicantem cur non potius suis manibus operaretur increpauit. Que respondit: «Speciem tantum, domine, manuum habeo, que meis sic sunt debilitate morsibus ut omnino sint insensibiles effecte atque utinam me in mare precipitassem ut ultra non uiuerem». Cui Petrus: «Quid est hoc quod loqueris? Nescis quia anime eorum qui se inter (1336) imunt grauiter puniuntur? ». Cui illa: «Vtinam hoc mihi certum fieret, quod anime post mortem uiuant! Libenter enim me ipsam occiderem ut saltem una hora dulces meos natos uidere possem». Cumque Petrus ab ea causam tante tristitie interrogasset et illa ei ordinem geste rei narrasset, ait Petrus: «Est quidam adolescens apud nos nomine Clemens qui hec que refers matri et fratribus asserit accidisse». Quod illa audiens nimio stupore percussa corruit; cumque ad semetipsam redisset, cum lacrimis ait: «Ego sum adolescentis mater». Et procidens ad pedes Petri rogare eum cepit ut sibi filium suum festinanter ostendere dignaretur. Cui Petrus: «Cum adulescentem uideris paululum dissimula quousque ab insula cum naui egrediamur». Quod cum se facturam promisisset, tenens Petrus manum eius ipsam ad nauem ubi erat Clemens ducebat. Videns uero Clemens Petrum manu mulierem ducentem ridere cepit. Mox autem ut mulier iuxta Clementem fuit se continere non potuit, sed statim in amplexus eius ruit et crebro osculari cepit. Quam ille tamquam insanientem mulierem cum indignatione repellebat et aduersus Petrum indignatione non modica mouebatur. Cui Petrus: «Quid agis, o fili Clemens? Noli repellere matrem tuam». Quod cum audisset Clemens lacrimis infusus super iacentem matrem concidit et eam recognoscere cepit. Tunc ad preceptum Petri hospita sua que paralitica iacebat adducitur et ab eo continuo liberatur. Tunc mater Clementem de patre interrogauit. Cui ille: «Ad te querendum iuit et ultra non rediit». At illa audiens solummodo suspirauit; grande enim pro filio inuento gaudium habens reliquos consolabatur merores.

Interea cum Niceta et Aquila abessent et redeuntes mulierem uidissent, quenam sit hec mulier percunctantur. Quibus Clemens ait: «Mater mea est quam mihi redonauit deus per dominum meum Petrum». Post hec Petrus omnia eis per ordinem enarrauit. Que cum audissent Niceta et Aquila subito surrexerunt et obstupefacti conturbari ceperunt dicentes: «Dominator domine deus, uerane sunt hec an sompnium est quod audimus? ». Tunc Petrus: «Si non, inquit, nos insanimus, hec uera sunt». At illi faciem confricantes aiunt: «Nos sumus Faustinus et Faustus quos mater nostra in mari extimabat interisse». Et accurrentes in amplexus matris ruunt et eam crebrius osculantur. At illa ait: «Quid uult hoc esse? ». Ad quam Petrus: «Isti sunt filii tui Faustinus et Faustus quos in mari perisse putabas». Hec audiens mater pre nimio gaudio uelut amens effecta corruit et post ad se reuersa ait: «Obsecro uos, dulcissimi filii, narrate mihi quomodo euasistis». Qui responderunt: «Cum nauis fuisset resoluta et nos super quandam tabulam ueheremur, quidam pirate nos inuenientes in suam nauiculam posuerunt ac mutatis nominibus cuidam nos honeste uidue Iustine nomine uendiderunt, que tamquam filios nos habuit et liberalibus artibus nos erudiri fecit. Tandem philosophie operam dedimus et Symoni cuidam mago nobiscum educato adhesimus. Cumque eius fallaciam cognouissemus ipsum omnino deseruimus et Petri discipuli per Zacheum effecti sumus». Sequenti autem die assumptis Petrus tribus fratribus, scilicet Clemente, Aquila et Niceta, ad quendam secretiorem locum orationis gratia descendit. Quos uenerandus quidam senex sed tamen pauper alloqui cepit dicens: «Misereor uestri, fratres, quia sub specie pietatis uos grauiter errare considero. Neque enim deus est neque cultus hic aliquid est nec prouidentia in mundo, sed fortuitus casus et genesis omnia agunt, sicut et ego ex me ipso manifeste comperi in disciplina mathesis pre ceteris eruditus. Nolite ergo errare: siue enim (1338) oretis siue non, quod uestra genesis continet uobis erit». Clemens autem in eum respiciens animo pulsabatur et sibi se eum alias uidisse uidebatur. Cumque de mandato Petri Clemens, Aquila et Niceta cum eo diutius disputassent et prouidentiam apertis rationibus ostendissent eumque ob reuerentiam crebro patrem uocarent, dixit Aquila: «Quid necesse est ut eum patrem uocemus, cum in mandatis habeamus neminem super terram patrem uocare? ». Et post hoc respiciens ad senem ait: «Non iniuriose accipias, pater, quod fratrem meum culpaui quia te patrem uocaret. Habemus enim tale mandatum ne aliquem isto nomine uocemus». Cumque Aquila hoc dixisset, risit omnium astantium cetus una cum sene et Petro. Et cum ille causam risus inquireret dixit ad eum Clemens: «Quia facis id de quo alios culpas senem patrem uocando». At ille negabat dicens: «Vere nescio si eum patrem uocauerim». Verum cum satis de prouidentia disputatum esset, dixit senex: «Crederem utique prouidentiam esse, sed a propria conscientia prohibeor huic fidei accommodare consensum. Noui enim meam et coniugis mee genesim; et scio ea que unicuique nostrum dictabat genesis accidisse. Audite igitur coniugis mee thema et inuenietis schema cuius exitus accidit. Habuit namque Martem cum Venere super centrum, Lunam uero in occasu in domo Martis et finibus Saturni; quod schema adulteras facit et seruos proprios amare in peregre et in aquis defungi, quod et ita factum est. Incidit namque in amorem serui et periculum atque obprobrium metuens cum ipso aufugit et in mari periit. Nam, sicut frater meus retulit, ipsum primo adamauit, sed cum ipse sibi assentire nollet, in seruum sue libidinis amorem retorsit. Nec tamen ei imputandum est, quia eam genesis hoc facere compulit». Narrauitque quomodo sompnium finxerit et quomodo cum liberis Athenas uadens naufragio perierit. Cumque filii in eum uellent irruere et rem aperire, prohibuit Petrus dicens: «Quiescite quoadusque mihi placuerit». Dixitque ei Petrus: «Si hodie coniugem tuam castissimam cum tribus filiis consignauero, credes quia genesis nihil sit? ». Cui ille: «Sicut impossibile est te exhibere quod promisisti, ita et impossibile est extra genesim aliquid fieri». Dixitque Petrus: «Ecce, iste est filius tuus Clemens et hii duo gemini tui Faustinus et Faustus». Tunc senex resolutis membris cecidit et quasi exanimis factus est. Filii autem irruentes in eum osculabantur uerentes ne spiritum reuocare posset. Tandem ad se rediens omnia ut acciderant per ordinem audiuit. Tunc subito uxor aduenit et cum lacrimis clamare cepit: «Vbi est uir meus et dominus meus? ». Hec cum illa quasi amens clamaret, senex cucurrit et cum multis lacrimis amplecti et stringere eam cepit.

Dum igitur simul manerent, aduenit quidam nuntians Apionem et Ambionem Faustiniani amicissimos cum Symone mago hospitari. De quorum aduentu Faustinianus ualde gauisus ad eos uisitandos iuit. Et ecce, nuntius uenit qui diceret ministrum cesaris Antiochiam aduenisse ut magos omnes quereret et morte puniret. Tunc Symon magus in odium filiorum qui ipsum reliquerant uultus sui similitudinem in Faustinianum impressit ut non Faustinianus, sed Symon magus ab omnibus putaretur. Hoc autem fecit ut a ministris cesaris loco sui teneretur et occideretur. Ipse autem Symon de partibus illis abscessit. Cum autem Faustinianus ad Petrum et filios redis (1340) set, expauerunt filii uultum Symonis in eum intuentes, uocem autem patris sui audientes. Solus autem Petrus erat qui uultum eius naturalem uidebat. Cumque filii eius et uxor eum refugerent et execrarentur, dicebat eis: «Cur execramini et refugitis patrem uestrum? ». Qui responderunt quod ideo eum refugerent, quia in eo uultus Symonis magi appareret. Confecerat enim Symon quoddam unguentum et faciem eius perunxerat et uultum suum arte magica in eum impresserat. Ipse igitur lamentabatur et dicebat: «Quid mihi misero accidit ut una die recognitus ab uxore et filiis letari non potuerim cum eis? ». Vxor uero sparsis crinibus et filii plurimum flebant. Symon autem magus dum adhuc esset Antiochie Petrum plurimum infamauerat magum maleficum et homicidam eum dicendo. Denique in tantum aduersus Petrum populum concitauerat ut ipsum inuenire plurimum affectarent ut carnes eius dentibus laniarent. Dixit ergo Petrus Faustiniano: «Quoniam quidem Symon magus esse uideris perge Antiochiam et coram omni populo me excusa ac ea que de me dixit Symon ex persona sui retracta. Post hec ego Antiochiam ueniam et alienum hunc uultum a te effugabo et proprium omnibus reddam». Hoc tamen nullo modo credendum est quod beatus Petrus mentiri mandauerit, cum deus non indigeat nostro mendacio. Ideo itinerarium Clementis in quo hec scripta sunt liber apocryphus est nec ut quibusdam placet suscipiendus in talibus. Verumptamen dici potest quod Petrus si diligenter uerba sua considerentur, non sibi dixit ut Symonem magum esse se diceret, sed ut populo effigiem faciei superinductam ostendens Petrum ex persona Symonis commendaret et mala que dixerat reuocaret. Et ille dixit se esse Symonem non quantum ad ueritatem, sed quantum ad apparentiam. Vnde quod dixit infra Faustinianus, ‘Ego Symon etc. ’, sic debet accipi, id est ‘quantum ad apparentiam uideor esse Symon’. Fuit ergo Symon supple putatiuus. Perrexit igitur Faustinianus pater Clementis Antiochiam et populum conuocans dixit: «Ego Symon annuntio uobis et confiteor omnia fefellisse de Petro. Nequaquam enim est seductor uel magus, sed ad salutem mundi missus. Quapropter si de cetero aliquid contra ipsum dixero, me tamquam seductorem et maleficum repellatis. Nunc enim penitentiam ago quia male me dixisse agnosco. Moneo igitur uos ut ipsi credatis ne uos et ciuitas uestra insimul pereatis». Cumque hec omnia que Petrus iusserat complesset et in amorem Petri populum incitasset, Petrus ad eum uenit et oratione facta effigiem uultus Symonis ab eo penitus effugauit. Populus autem Antiochenus Petrum benigne et cum multo honore recepit et ipsum in cathedra sublimauit. Quod audiens Symon illuc perrexit et populum conuocans dixit: «Miror quod cum uos salubribus preceptis instruxerim et a seductore Petro uos cauere monuerim, uos ipsum non solum audistis, sed etiam episcopali cathedra sublimastis». Tunc omnes cum furore aduersus eum dixerunt: «Monstro nobis similis es, nudius tertius te penituisse dicebas et nunc te et nos precipitare conaris». Et impetum in eum facientes cum ignominia eum protinus expulerunt. Hec omnia Clemens in libro suo de se ipso narrat et hanc hystoriam ibidem inseruit.

Post hec autem cum Petrus Romam uenisset et suam passionem imminere uideret, Clementem post se episcopum ordinauit. Mortuo igitur principe apostolorum (1342) Petro Clemens uir prouidus precauens in futurum ne scilicet per hoc exemplum quilibet uellet sibi in ecclesia successorem statuere et hereditate sanctuarium domini possidere, Lino cessit et postmodum Cleto. Nonnulli uero asserunt quod Linus et Cletus non fuerunt summi pontifices, sed tantum Petri apostoli coadiutores, propter quod in cathalogo pontificum meruerunt annumerari. Post hos autem Clemens eligitur et presidere compellitur, qui ita morum ornamento pollebat ut Iudeis et gentilibus et omnibus christianis populis complaceret. Singularum inopes regionum nominatim scriptos habebat et quos baptismi sanctificatione mundauerat non sinebat publice fieri mendicitati subiectos.

Cum itaque Domitillam uirginem neptem Domitiani imperatoris sacro uelamine consecrasset et Theodoram uxorem Sisinii amici imperatoris ad fidem conuertisset et in castitatis proposito manere permitteret, Sisinius zelo ductus ecclesiam post uxorem suam occulte intrauit scire uolens propter quod illa sic ecclesiam frequentaret. At ubi a sancto Clemente oratio fusa est et a populo responsum est «Amen», Sisinius cecus et surdus penitus effectus est. Qui statim pueris suis dixit: «Cito me tollite et foras eicite! ». Pueri autem per totam ecclesiam eum girabant, sed ad ianuas peruenire non poterant. Quos cum uidisset Theodora sic errantes, primo quidem ab eis declinauit putans quod uir suus eam cognoscere posset. Postmodum autem quidnam hoc esset eos interrogauit. Cui dixerunt: «Dominus noster dum uult uidere et audire que non licet cecus et surdus factus est». Tunc illa in oratione se dedit deprecans ut uir suus inde exire posset et post orationem dixit pueris: «Ite modo et perducite dominum uestrum ad domum». Cumque abissent Theodora sancto Clementi quid acciderit indicauit. Tunc sanctus rogatu Theodore ad eum uenit et ipsum inuenit apertis oculis nihil uidentem et nihil penitus audientem. Cumque Clemens pro eo orasset et ille auditum et lumen recepisset, uidens Clementem iuxta coniugem suam stantem amens efficitur et se illusum magicis artibus suspicatur. Precepitque seruis suis ut tenerent Clementem dicens: «Vt ingrederetur ad uxorem meam me magicis artibus excecauit». Precepitque ministris ut Clementem ligarent et ligatum traherent. At illi ligantes columpnas iacentes et saxa putabant sicut etiam Sisinio uidebatur quod sanctum Clementem cum suis clericis traherent et ligarent. Tunc Clemens Sisinio ait: «Quia saxa deos dicis, saxa trahere meruisti». Ille autem uere eum ligatum existimans ait: «Ego te interfici faciam». Clemens autem inde abscedens Theodoram rogauit ne ab oratione cessaret donec uirum suum dominus uisitaret. Oranti igitur Theodore Petrus apostolus apparuit dicens: «Per te uir tuus saluabitur ut impleatur quod dixit frater meus Paulus ‘Saluabitur uir infidelis per mulierem fidelem’». Et hoc dicens abscessit. Statimque Sisinius uxorem suam ad se uocauit obsecrans ut pro se oraret et sanctum Clementem ad se uocaret. Qui cum uenisset ipsum in fide instruxit et eum cum CCCXIII de domo sua baptizauit. Per hunc autem Sisinium multi nobiles et amici Nerue imperatoris domino crediderunt. Tunc comes sacrorum pecuniam multis dedit et contra sanctum Clementem seditionem maximam excitauit. Tunc Mamertinus urbis prefectus populi seditionem non ferens ad se Clementem adduci fecit. Quem cum redargueret et ad se inclinare attemptaret, ille ait: (1344) «Optarem te ad rationem accedere. Nam si canes multi contra nos latrauerint et morsibus attrectauerint, numquid nobis hoc possunt auferre, quod nos sumus rationabiles homines et ipsi sunt irrationabiles canes? Seditio autem ab imperitis exorta ostendit se nihil habere certum uel uerum». Tunc Mamertinus de eo Traiano imperatori scribens responsum accepit quod aut sacrificaret aut trans Pontum mare in heremo quod adiacet ciuitati Tersone ipsum in exilium mitteret. Tunc prefectus Clementi cum lacrimis ait: «Deus tuus quem pure colis ipse te adiuuet». Prefectus autem ei nauem tribuit et omnia necessaria ministrauit. Multi autem clerici et laici eum in exilium sunt secuti. Profectus autem in insulam inuenit ibi plus quam duo milia christianorum ibidem iamdudum ad secanda marmora dampnatorum. Qui sanctum Clementem uidentes statim in fletum et lacrimas proruperunt. Quos ille consolans ait: «Non meis meritis ad uos me misit dominus uestre corone participem me fieri, sed uestris meritis et orationibus». Et cum ab eis didicisset quod a sexto miliario aquam suis humeris deportarent, dixit eis: «Oremus omnes dominum Ihesum Christum ut confessoribus suis fontem in isto loco ac uenas aperiat. Et qui percussit petram in deserto Sinai et fluxerunt aque in abundantia, ipse nobis laticem affluentem impertiatur ut de eius beneficiis gratulemur». Cumque oratione facta hinc inde circumspiceret uidit agnum stantem qui pede dextro erecto quasi locum episcopo ostendebat. Et intelligens dominum Ihesum Christum esse quem solus ipse uidebat, perrexit ad locum et dixit: «In nomine patris et filii et spiritus sancti, in isto loco percutite». Sed cum nullus in ipso loco in quo agnus steterat contingeret, ipse accepto breui sarculo leui ictu locum sub pede agni percussit et statim maximus fons erupit et in fluuium creuit. Tunc uniuersis gaudentibus sanctus Clemens ait: «Fluminis impetus letificat ciuitatem dei». Ad hanc famam multi confluxerunt et una die quingenti et amplius ab eo baptisma susceperunt et ydolorum templa destruentes per totam prouinciam intra unum annum LXXV ecclesias edificauerunt. Post tres autem annos Traianus imperator, qui cepit anno domini C, hoc audiens quendam ducem illuc misit. Qui cum omnes libenter mori conspiceret multitudini cessit et solum Clementem ligata ad collum eius ancora in mare precipitauit dicens: «Iam non poterunt ipsum pro deo colere». Stante autem omni multitudine ad litus maris Cornelius et Phebus discipuli eius omnes orare preceperunt ut dominus corpus sui martyris eis monstraret. Statimque mari per tria miliaria recedente omnes per siccum ingressi inuenerunt in modum templi marmorei habitaculum a deo paratum et ibi in arca corpus sancti Clementis et ancoram iuxta eum. Reuelatum est autem discipulis eius ne inde tollerent corpus eius. Omni autem anno tempore passionis per septem dies ad tria miliaria mare recedit et siccum iter aduenientibus tribuit.

In una autem sollempnitatum mulier quedam cum filio suo paruulo ad locum accessit. Completis autem festiuitatis sollempniis cum puer obdormiret, sonus inundantium aquarum subito factus est. Mulier autem territa et filii sui oblita cum reliqua multitudine ad ripam aufugit. Que postmodum filii memor cum eiulatu maximo flebat et usque ad celum lamentabiles uoces dabat ac per litora clamans et eiulans discurrebat si forte filii corpus a litoribus eiectum uideret, sed cum in ea spes omnis (1346) deficeret, ad domum rediit et totum illum annum in fletu et merore duxit. Post annum igitur aperto mari omnes anticipans ad locum concita uenit, si forte de filio aliquod uestigium inuenire posset. Cum ergo ante tumulum sancti Clementis se in orationem dedisset, surgens uidit infantem in loco in quo eum reliquerat dormientem. Extimans autem eum esse defunctum accessit propius quasi corpus collectura exanime, sed cum eum dormientem cognouisset, excitatum uelociter expectantibus populis incolumem in ulnis leuauit et ubinam per illum annum fuerit requisiuit. Ille autem se nescire respondit si annus integer preterierat, sed tantum unius noctis spatio se suauiter dormisse putabat.

Ambrosius in prefatione sic ait: ‘Cum iniquissimus persecutor beatum Clementem penis afficere a dyabolo cogeretur, non ei tormentum intulit, sed triumphum. Iactatur ergo martyr in fluctibus ut mergeretur et ex hoc peruenit ad premium, unde Petrus magister eius peruenit ad celum. Amborum ergo in fluctibus Christus approbans mentes Clementem ad palmam uictorie de profundo reuocat, Petrum ad celestia regna in eodem elemento ne mergeretur eleuat’. Refert Leo Ostiensis episcopus quod tempore quo Michael imperator noue Rome regebat imperium, sacerdos quidam nomine Philosophus qui ob summum ingenium a pueritia fuerat sic uocatus, cum Tersonam peruenisset et de hiis que narrantur in hystoria Clementis habitatores interrogasset, quia aduene potius quam indigene erant se nescire professi sunt. Siquidem miraculum marini recessus ob culpam inhabitantium iamdiu cessauerat et ob incursum barbarorum tempore marini recessus uenientium templum destructum fuerat et arca cum corpore marinis fluctibus obruta erat exigentibus culpis inhabitantium. Super quo miratus Philosophus et accedens ad ciuitaculam nomine Georgiam cum episcopo et clero et populo accessit ad querendum sacras reliquias ad insulam in qua extimabant esse corpus martyris. Vbi cum hymnis et orationibus fodientes diuina reuelatione inuenerunt corpus et ancoram cum qua fuerat in mare proiectum et deportauerunt Tersonam. Deinde predictus Philosophus cum corpore sancti Clementis Romam uenit et multis ostensis miraculis in ecclesia que nunc dicitur sancti Clementis honorifice corpus collocatum fuit. In quadam autem chronica legitur quod mari ab illo loco exiccato a beato Cyrillo Morauorum episcopo Romam translatum est.


Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 1332, De nomine <<<    
3660w 6.2471380233765 s