Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, 596, p48 
>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 596, De sancto Quirico et Iulita LXXVIIIhide dictionary links

LXXVIII De sancto Quirico et Iulita


(594) De nomine

Quiricus quasi querens arcum; uel a chisil, quod est fortitudo, et cus, niger; uel a quiris quod est hasta; uel a quiriles, quod dicitur sedile. Ipse enim fuit arcus, id est curuus in sui humiliatione, fortis in tormentorum perpessione, niger in sui despectione, hasta in inimici debellatione, dei sedile ex dei habitatione. Hec enim gratia suppleuit que etas negauit. Iulita iuuans uita, quia uita spirituali uixit et per hanc multis profuit.


73w 0.76472806930542 s