Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, 596, 78 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 596, De nomine <<<    hide dictionary links

LXXVIII De sancto Quirico et Iulita


(594) De sancto Quirico et Iulita LXXVIII

Quiricus fuit filius Iulite illustrissime matrone Yconii, que persecutionem declinare uolens in Tarsum Cilicie cum puero suo Quirico, qui erat trium annorum, uenit, sed tamen Alexandro presidi presentatur in ulnis suis puerum gestans. Quod due famule sue uidentes fugerunt et eam protinus reliquerunt. Preses igitur puerum in ulnis suis cepit et matrem sacrificare nolentem crudis neruis flagellari precepit. Puer autem matrem flagellari conspiciens amare flebat et lamentabiles uoces dabat. At preses puerum Quiricum inter ulnas et super genua ponens eum osculis et aliis blanditiis demulcebat. Infans autem ad matrem respiciens presidis oscula abhorrebat et caput cum indignatione auertens uultum eius ungulis laniabat et matri consonas uoces dabat quasi diceret: «Et ego christianus sum». Tandem diu reluctans presidem in scapulis momordit. Tunc preses indignatus et dolore cruciatus puerum ab alto per gradus precipitauit, ita ut tribunali tenellum cerebrum adhereret. Iulita uero filium ad regnum precessisse uidens leta gratias deo reddidit. Tunc Iulita iussa est excoriari et bullienti pice perfundi et demum capite truncari. In quadam autem legenda inuenitur quod Quiricus tyrannum blandientem eque ut minantem paruipendens christianum se esse confitebatur, secundum quidem tempus elinguis infantulus, sed in eo loquebatur spiritus sanctus. Quem cum preses interrogaret quis eum docuisset ait: «Tuam, o preses, miror insipientiam, qui in me tantillam cernens etatulam necdum temporis circulo trimam percunctaris quis me diuinam docuerit sapientiam». Qui cum cederetur clamabat: «Christianus sum! » Et quotiens hoc clamabat, totiens uires inter tormenta recipiebat. Preses autem matrem cum puero membratim scindi fecit et eorum membra ne a christianis sepelirentur dispergi mandauit; sed tamen ab angelo sunt collecta et nocte a christianis sepulta. Horum corpora tempore Constantini magni, cum pax ecclesie reddita esset, ab una de ancillis que adhuc supererat reuelantur et in deuotione magna ab omni populo habentur. Passi autem sunt circa annos domini CCXXX sub Alexandro.


303w 0.77410197257996 s