Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, 704, p56 
>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 704, De sancta Maria Magdalena XCIIhide dictionary links

XCII De sancta Maria Magdalena


(700) De nomine

Maria interpretatur amarum mare uel illuminatrix aut illuminata. Per hec tria intelliguntur tres partes optime quas elegit, scilicet pars penitentie, pars contemplationis interne et pars celestis glorie. De qua triplici parte intelligitur quod dixit dominus: “«Maria optimam partem elegit, que non auferetur ab ea». Prima enim pars non auferetur ratione finis que est consecutio beatitudinis, secunda ratione continuitatis quia contemplatio uie continuatur cum contemplatione patrie, tertia ratione sue eternitatis. In quantum igitur elegit optimam partem penitentie dicitur amarum mare, quia ibi multam amaritudinem habuit, quod patet quia tot lacrimas fudit quod inde domini pedes lauit. In quantum elegit optimam partem contemplationis interne dicitur illuminatrix, quia ibi hausit auide quod postmodum effudit abunde, ibi lumen accepit quo postmodum ceteros illustrauit. In quantum elegit optimam partem celestis glorie dicitur illuminata, quia tunc illuminata est et lumine perfectissime cognitionis in mente et illuminabitur lumine claritatis in corpore. Magdalena dicitur quasi manens rea; uel Magdalena interpretatur turrita uel magnifica; per que insinuatur qualis fuit ante conuersionem, qualis in conuersione et qualis post conuersionem. Nam ante conuersionem fuit manens rea per obligationem ad penam eternam; in conuersione turrita per penitentie armaturam: optime enim omnibus armis penitentie se muniuit, quia quot in se habuit oblectamenta tot de se reperit holocausta; post conuersionem magnifica per gratie superabundantiam, quia ubi abundauit delictum, superbundauit et gratia.


219w 1.3581779003143 s