Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, 704, 92 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 704, De nomine <<<    hide dictionary links

XCII De sancta Maria Magdalena


(700) De sancta Maria Magdalena XCII

Maria Magdalena a Magdalo castro cognominata clarissimis est exorta natalibus, utpote ex regia stirpe descendentibus; cuius pater Syrus, mater uero Eucharia nuncupata est. Hec cum fratre suo Lazaro et sorore sua Martha Magdalum castrum, quod est secundo miliario a Genezareth, et Bethaniam, que est iuxta Iherusalem, et magnam Iherosolimorum partem possidebat. Que tamen omnia inter se taliter diuiserunt quod Maria Magdalum, a quo et Magdalena nuncupata est, et Lazarus partem urbis Iherusalem et Martha Bethaniam possederunt. Cum autem Magdalena deliciis corporis se totam exponeret et Lazarus militie plus uacaret, Martha prudens partes sororis et fratris et suam strenue gubernabat et militibus et famulis suis ac pauperibus necessaria ministrabat. Omnia tamen hec post ascensionem domini uendiderunt et ad pedes apostolorum pretium posuerunt. Cum igitur Magdalena diuitiis (706) abundaret, quia rerum affluentiam uoluptas comes sequitur, quanto diuitiis et pulchritudine splenduit tanto corpus suum uoluptati substrauit, unde iam nomine proprio perdito peccatrix consueuerat appellari. Sed cum Christus illic et alibi predicaret, illa nutu inspirata diuino ad domum Symonis leprosi, ubi audiuit eum discumbere, properauit et non audens ut peccatrix inter iustos apparere retro secus pedes domini mansit, ubi pedes eius lacrimis lauit, capillis tersit et unguento pretioso perunxit. Nam incole regionis illius propter uehementissimum solis ardorem unguentis et balneis utebantur. Cumque Symon intra se cogitaret quoniam si hic esset propheta a peccatrice se nequaquam tangi permitteret, dominus illum de superba iustitia redarguit et mulieri omnia peccata dimisit.

Hec est igitur illa Maria Magdalena cui dominus tam maxima beneficia contulit et tanta signa dilectionis ostendit. Nam ab ea septem demonia expulit, in suo amore eam totaliter accendit, familiarissimam eam sibi constituit, hospitam suam fecit et procuratricem suam in itinere eam habere uoluit, eam semper dulciter excusauit nam excusauit eam apud phariseum qui dicebat ipsam immundam, et apud sororem suam que dicebat eam otiosam, et apud Iudam qui dicebat eam prodigam lacrimantem uidens lacrimas continere non potuit. Cuius dilectione quadriduanum fratrem resuscitauit, cuius amore Martham sororem suam a fluxu sanguinis quem septem annis perpessa fuerat liberauit, cuius meritis Marcillam sororis sue famulam, ut illud tam beatum et tam dulce uerbum «Beatus uenter qui te portauit etc. » exclamans diceret dignam fecit. Nam secundum Ambrosium illa fuit Martha et hec eius famula. Hec est, inquam, illa que domini pedes lacrimis lauit, capillis tersit et unguento perunxit, que in tempore gratie sollempnem penitentiam prima fecit, que optimam partem elegit, que ad pedes sedens domini uerba audiuit, que domini caput perunxit, que iuxta crucem in domini passione fuit, que unguenta parans corpus eius ungere uoluit, que a monumento discipulis recedentibus non recessit, cui Christus resurgens primo apparuit et apostolorum apostolam fecit.

Post ascensionem igitur domini, scilicet anno XIV a passione, cum Iudei iamdiu Stephanum occidissent et ceteros discipulos a Iudee finibus eiecissent, diuersas gentium discipuli subeunt regiones uerbum ibidem domini seminantes. Erat autem tunc temporis cum apostolis beatus Maximinus, unus de LXXII domini discipulis, cui a beato Petro Maria Magdalena fuerat commendata. In hac igitur dispersione beatus Maximinus, Maria Magdalena, Lazarus frater eius, Martha soror ipsius et Marcilla pedissequa Marthe necnon et beatus Cedonius qui cecus a natiuitate extiterat, sed a domino fuerat liberatus, omnes hii insimul et plures alii christiani naui ab infidelibus impositi et pelago sine aliquo gubernatore expositi ut omnes scilicet submergerentur diuino tandem nutu Marsiliam aduenerunt. Vbi cum nullos qui eos uellent recipere hospitio inuenissent, sub quadam porticu que fano gentis illius terre preerat morabantur. Cum autem beata Maria Magdalena uideret populum ad fanum confluere ut ydolis immolaret, assurgens uultu placido, facie serena, lingua diserta eos ab ydolorum cultura reuocabat et Christum constantissime predicabat. Et admirati sunt uniuersi pre specie, pre facundia, pre dulcedine eloquentie illius; nec mirum si os quod tam pia et tam pulchra pedibus saluatoris infixerat oscula ceteris amplius uerbi dei spiraret odorem. Post hoc autem aduenit et princeps prouincie cum uxore sua ut pro habenda prole ydolis im (708) molaret. Cui Magdalena Christum predicans sacrificia dissuasit. Interea euolutis aliquot dierum curriculis apparuit in uisu Magdalena illi matrone dicens: «Quare, cum tot diuitiis abundetis, sanctos dei fame et frigore mori permittitis? ». Addiditque minas nisi marito suo persuaderet ut sanctorum inopiam subleuaret. Ipsa autem uiro suo indicare timuit uisionem. Sequenti igitur nocte eidem similia dicens apparuit, sed adhuc uiro suo hoc indicare neglexit. Tertio uero sub intempeste noctis silentio apparuit utrique fremens et irata uultu igneo ac si tota domus arderet et ait: «Dormisne, tyranne, membrum patris tui Sathane, cum uipera coniuge tua que tibi indicare noluit uerba mea? Quiescisne, crucis Christi inimice, diuersis ciborum generibus uentris tui refecta ingluuie et sanctos dei fame et siti permittis perire? Iacesne in palatio pannis inuolutus sericis et illos desolatos et sine hospitio uides et preteris? Non sic, inique, non sic euades nec impune feres quod tantum eis benefacere distulisti». Sic locuta est et abscessit. Cumque matrona euigilans suspiraret et tremeret, uiro suo eadem de causa suspiranti ait: «Domine mi, uidistine sompnium quod uidi? ». «Vidi, inquit, et admirari et pauere non desino. Quid inde faciemus? ». Cui mulier: «Vtilius est ei obtemperare quam iram dei sui quem predicat incurrere». Quapropter ipsos hospitio receperunt et eis necessaria ministrauerunt. Cum autem quadam die Maria Magdalena predicaret, predictus princeps dixit ei: «Putas posse defendere fidem quam predicas? ». Cui illa: «Equidem illam defendere presto sum, utpote quotidianis miraculis et predicatione magistri mei Petri qui Rome presidet roboratam». Cui princeps cum coniuge dixit: «Ecce, dictis tuis per omnia obtemperare parati sumus, si a deo quem predicas nobis filium impetrabis». «Propter hoc, inquit Magdalena, non remanebit». Tunc beata Maria Magdalena pro ipsis dominum exorauit ut sibi filium concedere dignaretur. Cuius preces dominus exaudiuit et matrona illa concepit. Tunc uir eius cepit uelle proficisci ad Petrum ut probaret si, ut Maria de Christo predicauerat, sic ueritas se haberet. Cui dixit uxor eius: «Quid est, domine, putasne sine me proficisci? Absit! Te enim recedente recedam, te ueniente ueniam, te quiescente quiescam». Cui uir ait: «Non sic fiet, domina, quia cum sis grauida et in mari sint infinita pericula, de facili periclitari posses. Domi igitur quiesces et possessionibus nostris curam impendes». Econtra illa instabat, femineum nec mutans femina morem et cum lacrimis pedibus eius prouoluta quod petebat tandem obtinuit. Maria uero humeris eorum signum crucis imposuit ne antiquus hostis eos in aliquo in itinere impediret. Nauem igitur omnibus necessariis copiosissime onerantes et cetera que habebant in Marie Magdalene custodia relinquentes proficisci ceperunt. Iamque unius diei et noctis cursu consummato cepit nimium mare intumescere, uentus flare ita ut omnes et maxime matrona grauida et debilis tam seua inundatione fluctuum quassati grauissimis angustiis urgerentur in tantum quod in ea subito dolor partus irruit et inter angustias uentris et pressuras temporis filium parturiens expirauit. Natus igitur puerulus palpitabat et mammillarum maternarum querens solatia lamentabiles dabat uagitus. Proh dolor! Et natus est infans uiuus et matricida effectus. Mori eum conuenit cum non sit qui uite tribuat alimentum. Quid faciet Peregrinus et cum uxorem mortuam uideat et puerulum uagientem querulis uocibus matris mammam appetentem? Lamentabatur plurimum et dicebat: «Heu heu miser, quid facies? Filium habere de (710) siderasti et matrem cum filio perdidisti». Naute autem clamabant dicentes: «Proiciatur in mare hoc corpus antequam insimul pereamus. Quamdiu enim nobiscum fuerit hec quassatio non cessabit». Et cum corpus apprehendissent ut illud in mare iactarent, «Parcite, inquit Peregrinus, parcite! Et si nec mihi nec matri parcere uolueritis, misereamini saltem paruuli uagientis. Sinite modicum et sustinete, si forte mulier pre dolore in extasi posita adhuc ualeat respirare». Et ecce, non procul a naui quidam collis apparuit, quo uiso utilius esse credidit corpus et puerulum illuc deferri quam marinis belluis ad deuorandum dari et uix a nautis prece et pretio extorsit ut illic applicarent. Cumque illic pre duritia foueam non potuisset effodere, in secretiori parte collis clamide supposita corpus collocauit et puerulum mammis eius apponens cum lacrimis ait: «O Maria Magdalena, cur ad perditionis et miserie mee cumulum Marsilie partibus applicuisti? Cur infelix admonitione tua hoc iter arripui? Petistine dominum ut mulier mea hac de causa conciperet, ut periret? Ecce enim concepit et pariendo mortem subiit; conceptumque est natum ut pereat, cum non sit qui enutriat. Ecce quod prece tua obtinui! Tibi cui mea omnia commendaui deoque tuo commendo: si potens est, memor sit anime matris et prece tua misereatur ne pereat natus». Tunc clamide sua corpus cum puero circumquaque operuit et postmodum nauem conscendit. Cumque ad Petrum uenisset, Petrus ei obuius fuit qui uiso signo crucis humeris eius affixo quis esset et unde uenisset sciscitatus est; qui omnia sibi per ordinem narrauit. Cui Petrus: «Pax tibi fiat. Bene uenisti et utili consilio credidisti nec moleste feras si mulier tua dormit, si puerulus cum ea quiescit. Potens est enim dominus cui uult dona dare, data auferre, ablata restituere et merorem tuum in gaudium commutare». Petrus autem ipsum in Iherosolimam duxit et omnia loca in quibus Christus predicauit, miracula fecit, locum etiam in quo passus est et in quo celos ascendit eidem ostendit. Cumque de fide a Petro diligenter fuisset instructus biennii spatio iam elapso nauem ascendens repatriare curauit. Cumque nauigarent, domino disponente iuxta collem in quo corpus uxoris cum puerulo positum fuerat peruenerunt; qui prece et pretio eos ad ibi applicandum induxit. Puerulus autem ibidem a beata Maria Magdalena incolumis conseruatus frequenter ad litus maris procedebat et ibidem, ut puerorum moris est, cum lapillis et glareis ludere solitus erat; et cum applicuisset uidit puerulum more solito in litore maris cum lapillis ludentem et quidnam esset admirari non desinens de scapha exiliit. Quem uidens puerulus, cum nunquam tale quid uidisset, expauit et ad solita matris recurrens ubera occulte sub clamide latitabat. Peregrinus uero ut manifestius uideret illuc accessit et puerulum pulcherrimum matris ubera sugentem inuenit; et accipiens puerum ait: «O beata Maria Magdalena, quam felix essem, quam mihi cuncta prospera aduenissent si mulier respiraret et mecum repatriare ualeret! Scio equidem, scio et procul dubio credo quod tu, qui puerum dedisti et in hac rupe per biennium pauisti, poteris matrem prece tua pristine restituere sanitati». Ad hec uerba mulier respirauit et quasi a sompno euigilans ait: «Magni meriti es, beata Maria Magdalena, et gloriosa, que in partus mei pressuris obstetricis implesti officium et in omnibus necessitatibus ancille tue seruitium expleuisti». Quo audito Peregrinus admirans ait: «Viuisne uxor mea dilecta? ». Cui illa: «Viuo equidem et nunc primo de peregrinatione de qua et tu uenisti uenio et sicut (712) beatus Petrus te Iherosolimam duxit et omnia loca in quibus dominus passus est, mortuus et sepultus et alia plura loca ostendit, sic et ego una cum beata Maria Magdalena duce et comite uobiscum fui et singula loca conspexi et conspecta memorie commendaui». Et incipiens omnia loca et miracula que uir uiderat adeo plene explicuit ut nec in articulo deuiaret. Tunc Peregrinus recepta coniuge et puero nauim letus conscendit. Paulo post Marsilie partibus applicuerunt et egressi inuenerunt beatam Mariam Magdalenam cum suis discipulis predicantem; et pedibus eius cum lacrimis prouoluti omnia que eis acciderant narrauerunt et a beato Maximino baptisma susceperunt. Tunc in ciuitate Marsilie omnia ydolorum templa destruentes Christi ecclesias construxerunt et beatum Lazarum in eiusdem ciuitatis episcopum unanimiter elegerunt. Tandem diuino nutu ad Aquensem ciuitatem uenerunt et populum illum ad fidem Christi per multa miracula adduxerunt, ubi etiam beatus Maximinus in episcopum est ordinatus. Interea beata Maria Magdalena superne contemplationis auida asperrimam heremum petiit et in loco angelicis manibus preparato per XXX annos incognita mansit. In quo quidem loco nec aquarum fluenta nec arborum nec herbarum erant solatia ut ex hoc manifestaretur quod redemptor noster ipsam non terrenis refectionibus, sed tantum celestibus epulis disposuerat satiare. Qualibet autem die septem horis canonicis ab angelis in ethera eleuabatur et celestium agminum gloriosos concentus corporalibus etiam auribus audiebat; unde diebus singulis hiis suauissimis dapibus satiata et inde per eosdem angelos ad locum proprium reuocata corporalibus alimentis nullatenus indigebat. Sacerdos autem quidam solitariam uitam agere desiderans ad duodecim stadia loco eidem uicinam sibi cellam locauit. Die igitur quadam dominus predicti sacerdotis oculos aperuit et corporeis oculis euidenter aspexit qualiter angeli ad predictum locum in quo beata Maria Magdalena morabatur descendebant et eam in ethera subleuabant et post hore spatium ad eundem locum cum diuinis laudibus reuocabant. Volens autem sacerdos tam admirabilis uisionis ueritatem agnoscere creatori suo precibus se commendans ad predictum locum audaci deuotione properabat. Cumque ad unius iactum lapidis propinquaret, ceperunt eius crura resolui et timore ualido ipsius precordia medullitus anhelare. Cumque retro rediret, ambulandi usum crura cum pedibus simul prebebant, sed si uerso tramite ad predictum locum accedere conaretur, totius eum languor corporis et hebetudo modis omnibus prohibebant. Intellexit igitur uir dei illud procul dubio celeste esse sacramentum, ad quod accedere humanum non poterat experimentum. Inuocato igitur saluatoris nomine exclamauit: «Adiuro te per dominum ut si homo es uel aliqua rationalis creatura que in illa spelunca habitas, mihi respondeas et tui edisseras ueritatem». Cumque hoc tertio repetisset, beata Maria Magdalena ei respondit: «Accede propius et omnium que desiderat anima tua scire poteris ueritatem». Cumque ille tremens usque ad medii spatii terminum propinquasset, ait ad eum: «Meministi ex euangelio de Maria illa famosissima peccatrice que pedes saluatoris lacrimis rigauit et capillis tersit et suorum delictorum ueniam promeruit? ». Cui sacerdos: «Memini et plus quam triginta annorum euoluta sunt curricula quod hoc factum esse sancta credit et confitetur ecclesia». «Ego, inquit, sum illa que per triginta annorum spatium omnibus hominibus ignota permansi et sicut heri tibi cernere permissum est sic diebus singulis angelicis manibus in ethera subleuata celestium agminum dulcissimam iubilationem septenis uicibus per singulos dies corporeis auribus audire promerui. Quia igitur a domino mihi reuelatum est quod ex hoc migratura sum seculo, bea (714) tum Maximinum adeas et ei hoc studeas intimare: proximo die resurrectionis dominice tempore quo ad matutinum surgere consueuit oratorium solus ingrediatur et me illic per angelorum ministerium inueniet consistentem». Sacerdos autem uocem eius uelut uocem angeli audiebat, neminem autem uidebat. Concitus igitur beatum Maximinum adiit et ei omnia per ordinem enarrauit. Sanctus autem Maximinus nimio repletus gaudio saluatori gratias immensas retulit et illa die ac hora ut sibi iussum fuerat, oratorium solus ingressus uidit beatam Mariam Magdalenam in choro adhuc stantem eorum qui eam adduxerant angelorum. Erat autem spatio duorum cubitorum eleuata a terra, stans in medio angelorum et extensis manibus dominum exorans. Cum autem beatus Maximinus ad eam accedere trepidaret, conuersa dixit ad eum: «Accede huc, pater, propius nec fugias filiam tuam». Appropinquante autem illo, sicut in ipsius beati Maximini libris legitur, ita uultus domine ex continua et diuturna uisione angelorum radiabat ut facilius solis radios quam ipsius faciem intueri quis posset. Conuocato igitur uniuerso clero et sacerdote predicto, corpus et sanguinem domini ab episcopo beata Maria Magdalena cum multa lacrimarum inundatione suscepit. Deinde toto corpusculo ante altaris prostrata crepidinem sanctissima illa anima migrauit ad dominum. Post cuius exitum tantus odor suauitatis ibidem remansit ut per septem fere dies ab ingredientibus oratorium sentiretur. Cuius sanctissimum corpus beatus Maximinus diuersis conditum aromatibus honorifice sepeliuit et post mortem suam iuxta ipsam se sepeliri precepit.

Egesippus autem, uel secundum quosdam libros Iosephus, satis cum hystoria predicta concordat. Ait enim in quodam suo tractatu quod Maria Magdalena post domini ascensionem pre ardore caritatis Christi et tedio quod habebat nunquam uirum uidere uolebat, sed postquam ad Aquense territorium uenit, in desertum abiit et triginta ibi annis incognita mansit. Vbi, ut ait, qualibet die septem horis canonicis ab angelis in aera eleuabatur. Addidit tamen quod sacerdos dum ad eam uenisset reperit eam in cella clausam. Qui ad eius petitionem uestem sibi porrexit; quam induens ad ecclesiam secum iuit et ibi communione percepta eleuatis in oratione manibus iuxta altare in pace quieuit.

Temporibus autem Karoli Magni, scilicet anno domini DCCLXIX, Girardus dux Burgundie cum de uxore sua filium habere non posset larga manu res suas pauperibus erogabat et multas ecclesias et monasteria construebat. Cum ergo Vizeliacense monasterium construxisset, misit ipse et abbas ipsius monasterii monachum quendam cum decenti comitatu ad Aquensem ciuitatem ut inde, si posset, beate Marie Magdalene reliquias transportaret. Veniens igitur predictus monachus ad predictam ciuitatem, cum ipsam funditus a paganis destructam reperisset, casu quodam inuenit sepulcrum cuius sculptura marmorea demonstrabat quod corpus beate Marie Magdalene repositum intus erat. In ipso enim sepulcro hystoria eius miro opere sculpta erat. Nocte igitur illud effringens assumptas reliquias ad hospitium deportauit. In ipsa autem nocte beata Maria Magdalena eidem monacho apparuit dicens ne timeret, sed ceptum opus perficeret. Rediens igitur cum ad mediam leucam a monasterio uenisset, nullo modo inde reliquias mouere potuerunt donec ueniente abbate cum monachis cum processione honorifice sunt recepte.

(716) Miles quidam qui singulis annis ad corpus beate Marie Magdalene uenire consueuerat in prelio occisus est. Qui dum in feretro a parentibus ploraretur, Magdalene piis querelis opponebant cur deuotum suum mori sine confessione et penitentia permisisset. Tunc subito qui defunctus fuerat stupentibus cunctis surrexit et sacerdotem ad se uocari precepit. Cumque deuote confessus fuisset et uiaticum recepisset, protinus in pace quieuit.

Nauis quedam uiris et feminis onusta naufragium pertulit. Vna autem femina, cum esset pregnans et se in mari periclitari conspiceret, Magdalenam in quantum poterat inclamabat uouens quod si meritis suis ab ipso naufragio euaderet et filium pareret, ipsum eius monasterio condonaret. Statimque femina quedam specie et habitu ueneranda ei apparuit, que eam per mentum arripiens periclitantibus aliis incolumem ad ripam perduxit. Ipsa autem postmodum filium peperit et uotum suum fideliter adimpleuit.

Aiunt quidam Mariam Magdalenam sponsam fuisse Iohannis euangeliste, quam duxerat tunc quando Christus de nuptiis ipsum uocauit. Ex hoc ipsa indignata, quod scilicet sponsum suum sibi abstulerat, abiit et omni uoluptati se dedit. Sed quia congruum non erat ut Iohannis uocatio dampnationis sibi occasio fieret, dominus ad penitentiam misericorditer ipsam conuertit. Et quia a summa delectatione carnali eam remouit, ideo ipsam summa dilectione spirituali que est in dei amore pre ceteris eam impleuit; quod et de Iohanne quidam fatentur quod ideo dulcedine sue familiaritatis eum pre ceteris decorauit, quia a predicta delectatione eum remouit. Hec autem falsa et friuola reputantur.

Vir quidam oculorum lumine priuatus cum ad monasterium Vizeliacum causa uisitandi corpus beate Marie Magdalene ueniret et suus ei ductor diceret se ecclesiam iam uidere, ille magna uoce exclamauit: «O sancta Maria Magdalena, utinam aliquando merear ecclesiam tuam uidere! ». Statimque eius oculi sunt aperti.

Quidam dum peccata sua in quadam cedula scripsisset, eam sub palla altaris beate Marie Magdalene posuit rogans eam ut sibi indulgentiam impetraret. Qui postmodum cedulam accipiens peccata sua de ipsa cedula omnino deleta inuenit.

Quidam dum ob pecunie exactionem in compedibus teneretur Magdalenam sepe in sui adiutorium inuocabat. Et ecce, quadam nocte mulier quedam speciosa sibi apparuit, que uincula frangens et ostium reserans sibi ut fugeret imperauit. Qui se absolutum uidens protinus inde aufugit.

Clericus quidam de Flandria, Stephanus nomine, in tantam scelerum immanitatem ceciderat quod omnia exercens flagitia ea que salutis erant non solum non facere, sed nec audire uolebat. In beatam tamen Mariam Magdalenam deuotionem magnam habens eius uigiliam ieiunabat et festum colebat. Dum igitur eius tumulum uisitasset, Magdalena nec ex toto dormienti nec ex toto uigilanti tamquam mulier formosa lugubres gerens oculos et duorum angelorum dextra leuaque sustentata presidio apparuit eique dixit: «Cur queso, Stephane, indigna meritis meis facta rependis? Cur labiorum meorum instantia nulla compunctione moueris? Ex quo enim in me deuotionem habere cepisti, pro te deum semper instanter exoraui. Surge igitur et penitere! Neque enim ego te deseram donec deo fueris reconciliatus». Ille igitur mox in se infundi tantam gratiam sensit quod seculo abrenuntians religionem introiuit et perfectissime uite fuit. In cuius morte uisa est Magdalena iuxta feretrum cum angelis astitisse et eius animam quasi columbam candidam cum laudibus in celum sustulisse.


Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 704, De nomine <<<    
3208w 11.068224906921 s