Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, 770, 102 
hide dictionary links

CII De sanctis Abdon et Sennen


(768) De sanctis Abdon et Sennen CII

Abdon et Sennen sub Decio imperatore martyrium passi sunt. Cum enim Decius imperator Babyloniam cum aliis prouinciis superasset, quosdam christianos ibi inuenit quos secum ad urbem Cordubam deducens diuersis ibi suppliciis consumauit. Et eos duo subreguli rapientes, scilicet Abdon et Sennen, sepelierunt; unde accusati et Decio presentati Romam post eum uincti catenis ducuntur et in conspectu Decii et senatus introducti aut sacrificare et rerum suarum recipere libertatem aut morsibus bestiarum deuorari iubentur. Contempnentes itaque et expuentes in simulacrum ad theatrum pertrahuntur et ad eos duo leones et ursi quatuor dimittuntur. Qui cum sanctos non tangerent, sed etiam custodirent, iniectis in eos gladiis occiduntur et ligatis pedibus tracti sunt et iactati ante simulacrum solis. Qui cum ibi triduo iacuissent, Quirinus subdiaconus eos collegit et in domo sua sepeliuit. Passi sunt autem circa annos domini CCLIII.


140w 0.81220388412476 s