Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, 772, p64 
>>> Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 772, De sancto Germano CIIIshow dictionary links

CIII De sancto Germano


(768) De nomine

Germanus dicitur a germine et ana, quod est sursum, quasi supernum germen. Tria enim reperiuntur in semine germinante, scilicet calor naturalis, humor nutrimentalis et ratio seminalis. Beatus igitur Germanus dicitur quasi semen germinans quia in ipso fuit calor per feruorem dilectionis, humor per pinguedinem deuotionis et ratio seminalis per uirtutem predicationis per quam multos in fide et moribus generabat. Eius uitam Constantius presbiter ad sanctum Censurium episcopum Altissiodorensem scripsit.


71w 0.6683177947998 s