Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, 772, 103 
Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 772, De nomine <<<    hide dictionary links

CIII De sancto Germano


(768) De sancto Germano CIII

Germanus nobilissimus genere in urbe Altissiodoro natus et liberalibus studiis plurimum eruditus tandem Romam ad addiscendam iuris scientiam est profectus; ubi tantum dignitatis accepit ut eum senatus ad Gallias transmitteret ut apicem ducatus totius Burgundie obtineret. Cum igitur Altissiodorensem ciuitatem ceteris diligentius gubernaret, arborem quandam pinum in media ciuitate habebat ad cuius ramos pro admiratione uenationis ferarum capita suspendebat. Sed cum sanctus Amator eiusdem ciuitatis episcopus de tali eum uanitate sepe redargueret monens ut etiam arborem incidi mandaret ne aliqua mala occasio christianis ex hoc eueniret, ille nullatenus acquieuit. Quadam autem uice absente Germano arborem incidit et incendio totam dedit; quod Germanus audiens christiane religionis oblitus uallatus militibus illuc aduenit et mortem episcopo intentauit. Episcopus autem diuina reuelatione Germanum sibi successurum agnoscens furenti cessit et Augustodunum perrexit. Postmodum Altissiodorum reuersus Germanum in ecclesia caute conclusit et ibidem eum tonsurans eum sibi successurum esse predixit. Quod et factum est. Nam paulo post ipse feliciter obiit et Germanum plebs omnis in antistitem postulauit. Qui substantia pauperibus erogata et uxore in sororem commutata corpus suum per triginta annos sic afflixit ut nunquam panem frumenti, non uinum, non legumen, nunquam uel salem pro sapore comederet. Bis tamen in anno, scilicet in pascha et natali, uinum sumebat, sed tamen ipsum uini saporem aquis nimiis extinguebat. In refectione primum cinerem prelibabat, deinde panem hordeaceum sumebat, semper autem ieiunans numquam nisi uespere comedebat. In estate uel hyeme nullam uestem habuit preter cilicium et tunicam uel cucullam, que uestis nisi forte alicui donaretur tamdiu ferebatur donec attritione nimia solueretur. Lectus suus cinere et cilicio et sacculo ornabatur, nullum puluinar caput ab humeris eius leuabat, sed semper gemens et sanctorum reliquias collo gerens nunquam uestimentum, raro calceamenta et raro cingulum detrahebat. Supra hominem siquidem fuit omne quod gessit: talis enim eius extitit uita ut si miraculis caruisset, incredibilis uideretur; tanta fuerunt miracula ut nisi merita precessissent phantastica putarentur.

(774) Hospitatus in quodam loco cum post cenam mensa iterum pararetur, admiratus interrogat cui denuo prepararent. Cui cum dicerent quod bonis illis mulieribus que de nocte incedunt prepararent, illa nocte sanctus Germanus statuit uigilare. Et ecce, uidit multitudinem demonum ad mensam in forma hominum et mulierum uenientem. Qui eis precipiens ne abirent, cunctos de familia excitauit inquirens si personas illas cognoscerent. Qui cum omnes uicinos suos et uicinas esse dicerent, misit ad domos singulorum demonibus precipiens ne abirent. Et ecce, omnes in suis lectulis sunt inuenti. Adiurati igitur se demones esse dixerunt qui sic hominibus illudebant.

Eo tempore beatus Lupus episcopus Trecasine florebat; cuius urbem cum Attila rex obsideret, super portam beatus Lupus acclamans quis esset qui eos sic impeteret inquisiuit. Cui ille: «Ego sum Attila flagellum dei». Quo contra humilis presul gemens ait: «Et ego Lupus, heu uastator gregis dei et indigens flagello dei! ». Moxque portas reserari iussit. Illi autem diuinitus excecati per portam ad portam transierunt, neminem autem uidentes aut ledentes. Beatus igitur Germanus assumpto predicto episcopo Lupo in Britannias ubi heretici pullulauerant profectus est, sed dum in mari essent et tempestas maxima oriretur, ad orationem sancti Germani protinus tranquillitas magna efficitur. Honorifice igitur a populis suscipiuntur, quorum aduentum demones iam predixerant quos sanctus Germanus de obsessis corporibus expulerat; uerum dum hereticos conuicissent ad propria redierunt.

Cum in quodam loco infirmus decumberet, contigit ut totus ille uicus repentino incendio conflagraret. Qui cum rogaretur ut inde asportatus ignem euaderet, ille incendio se opponit et ultra citraque omnia consumente flamma hospitium eius non tetigit.

Dum ad Britannias iterato rediret ut hereticos confutaret, quidam ex discipulis eius gradu concito eius uestigia sequebatur, qui tamen apud Cormadorum infirmitatus occubuit. Rediens inde beatus Germanus sepulcrum discipuli aperiri fecit ipsumque uocans ex nomine quid ageret et an secum adhuc militare cuperet requisiuit. Mox ille residens cuncta sibi constare suauia ac se nolle huc ulterius reuocari respondit. Tunc sancto annuente ut requiesceret ille deposito capite rursum in domino obdormiuit.

Dum in Britannia predicaret et sibi et sociis rex Britannie hospitium denegasset, subulcus regis regressus a pascuis acceptam prebendam in palatio ad tugurium proprium referens uidit beatum Germanum cum sociis fame et frigore laborantem; quos in domo sua benigne recepit et unicum uitulum quem habebat hospitibus occidi mandauit. Post cenam sanctus Germanus omnia ossa uituli super pellem componi fecit et ad eius orationem uitulus sine mora surrexit. Sequenti die Germanus regi festinus occurrit et cur ei hospitium denegauerit potenter inquirit. Tunc rex uehementer attonitus sibi respondere non potuit et ille: «Egredere, inquit, et regnum meliori dimitte! ». Germanus igitur dei mandato subulcum cum uxore uenire fecit et uniuersis stupentibus regem constituit et ex tunc reges ex subulci genere prodeuntes dominantur genti Britonum.

Cum Saxones contra Britones dimicarent et se paucos uiderent, sanctos inde transeuntes ad se uocauerunt et ab eis predicati certatim omnes ad baptismi gratiam co (776) nuolabant. Die igitur pasche ex feruore fidei proiectis armis proponunt fortiter preliari; quod illi audientes audacter contra inermes properant, sed Germanus latens cum suis omnes admonuit ut cum ipse alleluia clamaret, omnes sibi uno clamore respondeant. Quod cum factum esset, tantus hostes super se iam irruentes terror inuasit ut proiectis armis non solum montes, sed celum super se ruere putarent cunctique diffugerent.

Quadam uice dum per Augustodunum transiens ad tumulum sancti Cassiani episcopi deuenisset, quomodo se haberet inquisiuit. Ille statim e tumulo cunctis audientibus sic respondit: «Dulci quiete perfruor et aduentum redemptoris expecto». Et ille: «Quiesce per longum in Christo tempus et pro nobis attentius intercede ut obtinere sacre resurrectionis gaudia mereamur».

Cum apud Rauennam deuenisset, a regina Placida et filio suo Valentiniano honorifice susceptus est. Hora uero cene regina misit ei uas argenti amplissimum delicatioribus cibis plenum; quod ille sic suscepit ut cibos famulis traderet et sibi pro pauperibus uas argenteum retineret. Loco uero muneris misit regine scutellam ligneam panem hordaceum continentem. Quod illa libenter recepit et uas illud postmodum argento texit. Quadam autem uice dum predicta regina eum ad conuiuium inuitasset, ille benigne annuens ab hospitio suo usque ad palatium eo quod ieiuniis et laboribus esset confectus asino deferente portatus est; sed dum comederet, asinus sancti Germani mortuus est. Quod regina audiens equum mire mansuetudinis episcopo presentari fecit. Quem intuens ait: «Meus mihi asinus presentetur, quia qui me huc attulit reportabit». Pergensque ad cadauer: «Surge, inquit, mustio, reuertamur hospitio». Statimque subsiliens se ipsum concussit et quasi nihil mali passus esset, Germanum ad hospitium deportauit. Sed antequam de Rauenna exiret predixit quod nequaquam in hoc seculo diutius moraretur. Post modicum febre corripitur et die septima in domino moritur et corpus eius ad Gallias, sicut a regina petierat, transportatur. Obiit circa annos domini CCCCXXX. Verum cum sanctus Germanus beato Eusebio episcopo Vercellensi promisisset quod in sui reuersione ecclesiam quam fundauerat sibi dedicaret, cum intellexisset Eusebius sanctum Germanum exisse de corpore ecclesiam suam dedicaturus cereos accendi iussit, sed quanto plus accendebantur, tanto plus extinguebantur. Quod uidens Eusebius intellexit dedicationem aut alio tempore oportere fieri aut alteri episcopo reseruari. Cum igitur corpus beati Germani Vercellas delatum fuisset, mox in predictam ecclesiam inducitur et statim omnes cerei diuinitus inflammantur. Tunc sanctus Eusebius promissionis sancti Germani meminit et quod uiuens se facturum promiserat, mortuum fecisse cognouit. Hoc ita oportet accipi, ut non intelligatur de magno Eusebio Vercellensi quod tempore ipsius factum sit hoc. Nam ipse sub Valente imperatore mortuus fuit et a morte ipsius usque ad mortem sancti Germani ultra annos L effluxerant. Fuit ergo alius Eusebius sub quo istud quod enarratur euenit.


Iacobus de Varagine, Legenda Aurea, 1, 576, 772, De nomine <<<    
1210w 1.299113035202 s