Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, 782, 105 
hide dictionary links

CV De sanctis Machabeis


(780) De sanctis Machabeis CV

Machabei sunt septem fratres cum matre reuerenda et Eleazaro sacerdote qui pro obseruatione legis cum carnem porcinam nollent comedere inaudita suppliciorum genera pertulerunt, secundum quod in secundo Machabeorum plenius continetur. Et notandum quod ecclesia orientalis facit festa de sanctis utriusque testamenti, occidentalis autem non facit festa de sanctis ueteris testamenti ex eo quod ad inferos descenderunt, preterquam de innocentibus, ex eo quod in ipsis singulis occisus est Christus, et de Machabeis. Sunt autem quatuor rationes quare ecclesia de istis Machabeis licet ad inferos descenderint sollempnizat. Prima est propter prerogatiuam martyrii; quia enim inaudita supplicia ultra sanctos ueteris testamenti passi sunt, ideo priuilegiati sunt ut eorum passio merito celebretur. Hec ratio ponitur in hystoriis scholasticis. Secunda est propter representationem misterii; septenarius enim numerus est numerus uniuersitatis. Significantur ergo in istis omnes patres ueteris testamenti celebritate digni; nam licet de ipsis non sollempnizet ecclesia, tum quia ad limbum descenderunt, tum quia multitudo nouorum subintrauit, in hiis tamen septem impendit omnibus reuerentiam, quia per septem, ut dictum est, uniuersitas designatur. Tertia est propter exemplum patiendi; proponuntur enim in exemplum fidelibus ut scilicet horum constantia ad zelum fidei animentur et ad patiendum pro lege euangelii sicut illi pro lege Moysi fortius accingantur. Quarta est propter causam supplicii; nam pro defensione legis sue supplicia talia passi sunt, sicut et christiani pro defensione legis euangelice patiuntur. Has tres ultimas rationes assignat magister Iohannes Beleth in summa de officio.


236w 0.60517311096191 s