Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, 990, 124 
hide dictionary links

CXXIV De sanctis Sauiniano et Sauina


(988) De sanctis Sauiniano et Sauina CXXIV

Sauinianus et Sauina fuerunt filii Sauini uiri nobilissimi, sed pagani, qui de prima uxore Sauinianum genuit, de secunda Sauinam filiam generauit et ex nomine suo ambos uocauit. Legens autem Sauinianus uersum illum:‘Asperges me, domine etc. quid hoc esset querebat, sed intelligere non ualebat. Vnde intrans in cubiculum in cinere et cilicio prostratus iacebat dicens se malle mori quam non intelligere sensum uerbi. Cui apparens angelus dixit: «Noli te usque ad mortem affligere, quoniam inuenisti gratiam apud deum; et cum baptizatus fueris niue candidior eris et tunc intelliges quod nunc queris». Recedente angelo letus efficitur et ydola de cetero uenerari contempnens a patre plurimum obiurgatur. Cum ergo pater sepius sibi diceret «Melius est ut quia deos non adoras tu solus moriaris quam nos omnes in morte tua insimul inuoluamur», latenter aufugit et ad urbem Trecasinam deuenit. Cumque super fluuium Secane uenisset et ut ibi baptizaretur dominum exorasset ibidem baptizatus est. Dixitque ei dominus: «Nunc inuenisti quod tamdiu querendo laborasti». Statimque in terra baculum fixit et facta oratione baculus ille coram multis astantibus frondes et flores produxit ita quod MCVIII uiri domino crediderunt. Imperator autem Aurelianus hoc audiens ad eum capiendum milites plures direxit; qui eum orantem inuenientes ad ipsum accedere timuerunt. Imperator autem plures prioribus misit qui uenientes cum eo orante pariter orauerunt. Surgentique dixerunt: «Imperator desiderat te uidere». Qui cum uenisset et nollet sacrificare, manus eius et pedes fecit ligari et uectibus ferreis cedi. Cui Sauinianus: «Adauge tormenta, si potes». Tunc iussit eum in media ciuitate super scamnum ligari et suppositis lignis, oleo et igne incendio concremari. Rex autem intuens uidit eum in media flamma stantem pariter et orantem. Stupefactus in faciem suam cecidit et surgens ei dixit: «Fera mala, non tibi sufficiunt anime quas decepisti, nisi et nos per magicam artem decipere moliaris? ». Cui Sauinianus: «Adhuc multe anime et tu ipse per me sunt domino crediture». Cum autem imperator ex hoc nomen domini blasphemasset in crastinum iussit eum ad stipitem ligari et sagittari. Sagitte autem a dextris et a sinistris in aere suspendebantur nec aliqua eum lesit. Altera die imperator ad eum ueniens dixit ei: «Et ubi est deus tuus? Veniat nunc et de sagittis istis te liberet». Statimque una de illis sagittis exiliens regem in oculo percussit et penitus excecauit. Vnde iratus iussit eum in carcere recipi et in crastino decollari. Sauinianus autem orans ut ad locum ubi baptizatus fuerat transferretur confractis catenis et apertis ostiis per medios milites transiens illuc uenit. Quod audiens imperator iussit illuc eum insequi et capite truncari. Videns autem Sauinianus milites insequentes super aquam uelut super pe (992) tram ambulauit quousque ad locum baptismi sui peruenit. Cum ergo milites transuadassent et eum percutere formidarent, ait illis: «Securi me percutite et de sanguine meo ad imperatorem uestrum deferte ut lumen recipiat et dei uirtutem agnoscat». Percussus igitur caput suum leuauit et passibus XLIX illud portauit. At imperator cum de eius sanguine oculum tetigisset continuo sanatus est dicens: «Vere bonus et magnus est deus christianorum». Quod audiens quedam que annis XL lumen amiserat ad locum portari se fecit et facta oratione protinus lumen recepit. Passus est autem circa annos domini CCLXXV, IV kal. Februarii. Sed hic ideo inseritur, ut hystorie sororis sue cuius festum precipue hic recolitur hec quoque hystoria coniungatur. Cum igitur soror eius Sauina fratrem suum cotidie fleret et pro eo ydolis supplicaret, tandem sibi dormienti apparuit angelus dicens: «Sauina, noli flere, sed quecumque habes derelinque et inuenies fratrem tuum in honore maximo constitutum». Que euigilans collectanee sue dixit: «Amica mea, aliquidne sensisti? ». Et illa: «Etiam, domina. Nam uidi hominem tecum loquentem, sed nescio quid dicentem». «Non me, inquit, accusabis? ». Et illa: «Absit, domina. Quecumque uis facias, tamen non te occidas». Sicque in crastino ambe recesserunt. Cum ergo eam pater diu fecisset inquiri et non inuenisset eleuatis manibus ad celum ait: «Si tu es deus potens in celo, ydola mea comminue que natos meos saluare non potuerunt». Tunc dominus intonans omnia comminuit et confregit, quod multi uidentes crediderunt. Verum beata Sauina Romam ueniens ab Eusebio papa baptizatur et duos cecos duosque contractos sanans quinque annis ibi permansit. Cui dormienti apparens angelus dixit: «Sauina, quid est quod facis, ut tuas diuitias deserens nunc hic in deliciis epuleris? Surge et uade in Trecas ciuitatem ut fratrem tuum ibidem inuenias». Dixit ergo famule sue: «Non oportet nos hic amplius habitare». Et illa: «Domina, quo uis ire? Ecce, omnes te ualde diligunt et tu peregre mori cupis? ». Et illa: «Deus nobis prouidebit». Et accipiens panem ordeaceum in urbem Rauennam deuenit. Veniensque ad domum cuiusdam diuitis cuius filia quasi mortua plangebatur se ibidem a famula hospitio recipi postulabat. Que ait: «Domina mea, quomodo hic hospitari uales, cum filia mee domine moriatur et omnes grauiter se affligant? ». «Non propter me, inquit, morietur». Intrans igitur manum puelle apprehendit et sanam ipsam erexit. Et cum uellent eam retinere, nullatenus acquieuit. Cum ergo iuxta Trecas ad miliare uenisset dixit famule sue ut modicum repausarent. Et ecce, uir quidam nobilis nomine Licerius de ciuitate ueniens dixit eis: «Vnde estis? ». Cui Sauina: «Hinc sum de ista ciuitate». Et ille: «Cur mentiris, cum loquela tua te indicat esse peregrinam? ». Et illa: «Domine, uere peregrina sum et fratrem meum Sauinianum diu perditum requiro». Qui ait: «Vir ille quem queris ante paululum pro Christo decollatus est et in tali loco sepultus». Tunc prosternens se in oratione ait: «Domine, qui me semper in castitate seruasti, non permittas me amplius diris itineribus fatigari aut corpus meum de loco isto ulterius moueri. Commendo tibi famulam meam que propter me tanta sustinuit; fratremque meum quem hic uidere non potui, fac ut in regno tuo uidere merear». Finita autem oratione migrauit ad dominum. Quod uidens eius famula cepit flere quia ad sepeliendum necessaria non habebat. (994) Predictus autem uir preconem per ciuitatem misit ut homines ad sepeliendum mulierem peregrinam uenirent. Qui uenientes honorifice eam sepelierunt. Hac quoque die fit festum sancte Sabine que uxor Valentini militis cum nollet sacrificare sub Adriano imperatore decollata est.



985w 1.0735189914703 s