Iacobus_de_Varagine_cps24, Legenda Aurea, 1, 576, 996, 125 
hide dictionary links

CXXV De sancto Lupo


(994) De sancto Lupo CXXV

Lupus apud Aurelianum ex genere regali ortus dum cunctis uirtutibus eniteret Senonensis archiepiscopus est electus. Qui cum omnia fere pauperibus erogaret et quadam die plurimos ad conuiuia inuitasset cum uinum ad medium non haberet sic respondit ministro: «Credo quod deus qui uolatilia pascit nostram perficiet caritatem». Et statim nuntius affuit qui centum uini modios adesse pre foribus nuntiauit. Cum omnes de curia sibi uehementer detraherent quod uirginem dei filiam predecessoris sui nimis immoderate amaret coram detrahentibus ipsam uirginem apprehendens osculatus est eam dicens: «Nihil nocent homini uerba aliena quem propria non maculat conscientia». Quia enim ipsam deum ardenter amare cognouerat, eam mente purissima diligebat.

Cum rex Francorum Clotharius Burgundiam intrans senescalcum suum contra Senones direxisset et ciuitatem obsideret, sanctus Lupus ecclesiam sancti Stephani ingressus campanam pulsare fecit. Quam hostes audientes tantus terror inuasit ut nisi fugerent mortem se euadere non putarent. Tandem obtento regno Burgundie cum rex alium senescalcum Senonum misisset et beatus Lupus ei cum muneribus non occurrisset, indignatus nimis adeo eum apud regem infamauit ut rex beatum Lupum in exilium destinaret, qui ibi doctrina et miraculis ualde emicuit. Interea Senonici quendam episcopum qui locum sancti Lupi inuaserat occidentes ut sanctus Lupus de exilio rediret a rege impetrauerunt. Quem rex uidens exilio tabefactum ita diuinitus est mutatus ut coram illo prostratus ueniam peteret; multisque auctum muneribus sue restituit ciuitati. Qui dum Parisius remearet ei multa incarceratorum turba apertis ostiis solutisque uinculis obuiauit.

Quadam die dominica dum missam celebraret, lapsa est celitus gemma in eius sancto calice, quam rex inter suas reliquias collocauit. Rex Clotharius audiens quod campana sancti Stephani in sono miram haberet dulcedinem misit ut Parisius deferretur ut ab ipso sepius audiretur. Sed cum hoc sancto Lupo displicuisset, mox ut de urbe Senonica delata est sonus sui dulcedinem perdidit. Quod rex audiens statim restitui eam iussit. Statimque sono reddito insonuit septimo ab urbe miliario. Itaque sanctus Lupus obuiam perrexit et quod dolens perdiderat cum honore recepit.

Nocte quadam cum oraret instinctu dyaboli uehementer sitiens iussit sibi aquam frigidam deportari. Dolos autem intelligens inimici puluinar suum super uas posuit et ibi dyabolum intus inclusit, qui tota nocte uociferando ululare cepit. Facto autem mane qui clam tentare uenerat in die confusus abscessit.

(998) Quadam nocte, dum more solito ciuitatis ecclesias circuisset, rediens domum audiuit clericos suos rixantes eo quod cum mulieribus fornicari uellent. Qui ecclesiam intrans pro eis orauit et mox ab eis omnis stimulus temptationis abscessit uenientesque ante illum ueniam postulauerunt. Tandem multis clarus uirtutibus in pace quieuit. Claruit circa annos domini DCX tempore Heraclii.


419w 0.34236598014832 s