Ianuarius_Nepotianus_cps16, Epitoma, 1, 1HOME > 'praetor' in 'Ianuarius_Nepotianus, Epitoma, 1, 1'
>>> Ianuarius Nepotianus, Epitoma, 1, [cap. 4]hide dictionary links

[cap. 1]

[1] Romani aeque armis ac sacris studentes ex senatus consulto decem optimatum liberos ob noscendas aruspicum disciplinas Etruriam miserunt. Qui ut ceteras quoque caerimonias Graecorum Callifanas petierunt.

[2] Metellus pontifex max. Postumium cons. in Africam profecturum sub denuntiatione multae continuit, eo quod esset consul idem flamen Martialis, ut uidelicet priore loco haberet sacerdos sacro quos consul uictoriam.

[5] Gaius Flaminius eodem omine magister equitum esse noluit.

[8] Syracusis cum Clastidio captis M. Marcellus quinquies consul, cum ex uoto aedem Honori et Virtuti construeret, a collegio pontificum prohibitus est duobus numinibus unum delubrum dicare, nec non contumelia praetermissi alteri sacrificaretur, aut si quod accidisset prodigium de placando esset incertus. Marcellus duplo sumptu duo templa constituit.

[9] L. Furius Bibaculus, praetor a patre magistro Saliorum iussus, ancilia tulit, cum id praetori necesse non esset. Sed tamen Bibaculus patri et sacris paruit.

[13] M. Atilius duumuir iussu Tarquinii regis culleo insutus est, quod librum occultioris sacri describendum, subtractum e regiis secretis, prodidisset.

[1] Gracchis rem p. uexantibus repertum in Sibyllinis libris antiquissimam Cererem placandam. Tunc quindecim uiri Hennam profecti sunt is enim locus a uirgine cultus putatur ut des satis receret. Propitiata Gracchorum exitu putatur. [3] Tiberius Gracchus ad augurum collegium e prouincia scripsit comperisse se consules non auspicato creatos. Recitata in senatu epistola, reuocati sunt consules, Figulus ex Gallia, Scipio Nasica ex Corsica et magistratu se abdicauerunt. Tanta uis religionis inerat ut de ea crederetur absenti.

[5] Vm. Sulpicio sacrificanti apex cecidit. Significatum est instare iacturam sacerdoti.

Fabius Maximus cum crearetur dictator, sorex sonuit. Ille ob omen dictaturam deposuit.

[6] P. Licinius pont. max. uirginem Vestae, quod quadam nocte ignem perpetuum indiligenter seruasset, flagris coercuit. [7] Verum seueritas ad pellendam neglegentiam adeo parum profecit ut postea ignis extinctus est. Sacerdos uero uel pontifex, pro peccato amplius poenae metuens, ornamentum ex suis pretiosissimum cineri superposuit, moxque flamma surrexit.

[10] Albanus insignis uir religione. Qui cum capta urbe a Gallis fugeret plaustroque eueheret familiam suam, uirginesque Vestales cum sacris pone uidisset, deiecit uxorem ac filios et sacerdotes cum piis oneribus suscepit, iussusque iter mutare Caere peruexit. Ex cuius oppidi obsequio in publicas religiones caerimonias appellauerunt.

[11] C. Fabius Dorsuo flamen Quirinalis, cum idem Galli obsiderent Capitolium, sollemni die gabinatus, sacra praeferens, per hostium tentoria sacrificio rediit.

[12] Sub Ianiculo arca inuenta est P. Cornelio et M. Baebio Pamphilo conss. plena libris nostra lingua atque Attica; qua in arca Latini pontificum disciplinas, at Graeci philosophiam habebant. Seruatis igitur nostris Graecos igni dedere, quia non probauerint contra religiones sapientiam. Quos libros iussu senatus P. Petilius praetor urbanus exussit.

[14] M. Atilius Regulus, missus a Carthaginiensibus Romam inter legatos Punicos sub sacramento, ut si captiuorum commutatio facta non fuisset, ad supplicium rediret, de captiuis permutandis populo Romano ipse dissuasit, et ad Poenos rediit, ne peieraret.

[15] Post Cannensem cladem cum satis iuste tota ciuitas in maerore esset, senatus censuit ut dies xxx tantum luctibus darentur: instabant enim sacra Cereris, quae oportebant a laetis celebrari.

[16] Varronem Cannis male aduersus Poenos rem gessisse fuere qui crederent eo quod puerum speciosissimum tensae imposuisset. Ob laesam saeuisse Iunonem. Vix denique post aliquot annos sacrificiis culpa expiata est.

[17] Hercules Italiae hospitem sacra fertur Potitiis tradidisse, quae per familias seruata sunt. Sed postea Appius censor seruis publicis ea tradidit, ob quod piaculum Potitii omnes puberes fere xxx eodem occubuere anno. Dehinc Appius eiusdem uir generis excaecatus est.

[18] Carthagine a Romanis capta, spoliatus Apollo ueste aurea. Inuentae sunt cum frustis tunicae manus eorum qui abstulerant.

[19] Lucum Aesculapii Turulus Antoni praefectus in usum nauium succidit. Postea uictus a Caesare in eodem luco Turulus interemptus est.

[20] Fuluius Flaccus censor senatus, cum aedem Fortunae equestris Romae faceret, tegulas et marmore de templo Laciniae transtulit, moxque mente caruit filiumque militantem in Illyrico amisit. Tum referri senatus usurpata iussit.

[21] Pleminius Scipionis legatus Proserpinae thesaurum uacuauit. Quem Scipio catenatum Romam direxit, ubi in carcere taetro languore periit. Senatus uero duplam pecuniam reddendam censuit.

Eius deae opes rex Pyrrhus Locris populatus est, cumque nauigaret, subitis tempestatibus cum classe illisus est, rapta autem in litore inuenta ac reddita sunt.

Ad Masinissam regem inmensae magnitudinis elefanti dentes praefectus classis detulit. Quos cum cognouisset e templo Iunonis Melitensis ablatos, remisit, inscripsitque gentilibus litteris accepisse regem ignorantem, supplicem remisisse.

QVI RELIGIONEM DISSIMVLAVERINT VEL DE CONTEMPTV OBSERVANTIAE

Dionysius Syracusanorum tyrannus Locris fanum Proserpinae spoliauit, et nauigans suis flatibus dixit ʻsic sacrilegi nauigantʼ. Idem Dionysius Iouem Olympium pallio aureo nudauit, quod Gelo de spoliis Carthaginis dederat, et apposuit laneum, dicens hoc potius conuenire, quod hieme apricaret non quod grauaret aestate.

Aesculapio quoque Dionysius barbam auream dempsit et ait patre leui filium incongrue esse barbatum. Hic quidem impunitus fuit, sed eius filius, heres dominationis, poenas aree delectus exilio soluit.


HOME > 'praetor' in 'Ianuarius_Nepotianus, Epitoma, 1, 1'
758w 8.8309578895569 s