Incertus_066_cps2, Ordo Romanus, p1HOME > Incertus_066, Ordo Romanus, p1
>>> Incertus 066, Ordo Romanus, ANTIQUUS ORDO ROMANUS AD USUM MONASTERIORUM, AB ANNIS CIRCITER MILLE ACCOMMODATUS EX MS. CODICE MORBACENSI. IN NOMINE DEI SUMMI INCIPIT BREVIARIUM ECCLESIASTICI ORDINIS, Qualiter in coenobiis fideliter Domino servientes, tam iuxta auctoritatem catholicae atque apostolicae Romanae Ecclesiae, quam et iuxta dispositionem Regulae S. Benedicti missarum solemniis, vel natali sanctorum, sive officiis divinis anni circuli die noctuque, auxiliante Domino, debeant celebrare, sicut in sancta ac Romana Ecclesia sapientibus ac venerabilibus Patribus traditum fuit. hide dictionary links

ADMONITIO IN SEQUENTEM ORDINEM ROMANUM.

(66 0997)

Veteri Calendario Romano et Liturgiae Gallicanae expositioni subiicere libet antiquum Ordinem Romanum, ad usum monasteriorum ab annis circiter mille accommodatum, cuius antiquitatem probat non solum codicis Morbacensis, a quo illum accepimus, character annos minimum 900 repraesentans, sed etiam varii ritus qui in ea praescribuntur, qui iam dudum et in Romana Ecclesia et in Galliarum monasteriis, quibus usui fuisse (0997C) videtur, obsoleti sunt. (0997) Imprimis est illud quod festum de conceptione B. Virginis, qua incarnatum Dei Verbum annuntiante angelo in utero suscepit, hebdomada ante natale Domini celebrari praescribit: quem ritum commendat concilium Toletanum X, anno 656 celebratum, tanquam per diversas iam mundi partes observatum, servantque hactenus Ecclesiae Mediolanensis et Toletana. Nec minus antiquitatem spirat ordo sacrorum librorum in nocturnis vigiliis legendorum, quo prophetas post Epiphaniam, non epistolas Apostoli, legendos decernit, id quod alio in codice Morbacensi annorum minimum mille praescriptum reperimus. Eamdem antiquitatem (0998B) repraesentare existimamus ritum post communionem annuntiandi a diacono ventura festa, qui nullibi nobis aliquando praescriptus occurrit.

Porro cum plura notatu digna hoc in ordine videantur, illud praesertim singulari consideratione ponderandum est, quod orationes post oblationem dicendae secrete nullo alio audiente recitandae praescribuntur, qui locus (0998C) sufficere debet ad refutandos nonnullos novitatum amatores, qui contra universalis Ecclesiae Romanae consuetudinem, propria auctoritate integram missam, secretas orationes canonemque ipsum eodem vocis sono, hoc est alte pronuntiant. Nam quod respondent variis antiquisque auctoribus secretas et canonem sub silentio recitari praescribentibus, quod, inquam, aiunt, silentium, apud illos cantui tantum, non altae voci opponi, omnino falsi convincitur, ut nullus sit amplius effugiendi locus, cum SECRETE NULLO ALIO AUDIENTE ante annos mille in Ecclesia Romana aliisque ipsius ordinem sequentibus haec dicerentur.


266w 0.41417598724365 s