Incertus_066_cps2, Ordo Romanus, p2HOME > 'MARTYROLOGIUM〈=0¤t_title=' in 'Incertus_066, Ordo Romanus, p2'
Incertus 066, Ordo Romanus, ADMONITIO IN SEQUENTEM ORDINEM ROMANUM. <<<    hide dictionary links

(66 0998C) ANTIQUUS ORDO ROMANUS AD USUM MONASTERIORUM, AB ANNIS CIRCITER MILLE ACCOMMODATUS EX MS. CODICE MORBACENSI. IN NOMINE DEI SUMMI INCIPIT BREVIARIUM ECCLESIASTICI ORDINIS, Qualiter in coenobiis fideliter Domino servientes, tam iuxta auctoritatem catholicae atque apostolicae Romanae Ecclesiae, quam et iuxta dispositionem Regulae S. Benedicti missarum solemniis, vel natali sanctorum, sive officiis divinis anni circuli die noctuque, auxiliante Domino, debeant celebrare, sicut in sancta ac Romana Ecclesia sapientibus ac venerabilibus Patribus traditum fuit.

(0999A) Primitus enim in Adventum Domini cum omni officio divino a kalendis Decembris incipiunt celebrare, et in ipsa nocte initiantur legi ad vigilias Esaiam prophetam usque in Natalem Domini, semper a capite rependendum ipsum leguntur. Deinde una ebdomada ante Natale Domini de conceptione S. Mariae incipiunt canere. In ipsa vero ebdomada quarta et sexta feria seu et sabbato stationes publicas faciunt, et omnes ieiunium faciant, et missarum solemniis cum omni officio divino de ipso ordine pertinentem celebratur. In ipso vero sabbato sacerdotes et caeteri ministri Ecclesiae, si necesse fuerit, ordinantur. Si autem et vigiliae venerint natalis Domini sabbato praecedente hebdomata, omnem celebrationem vel ordinationem quam diximus usque in sabbatum consummantur. (0999B) In ipsa autem ordinatione sacerdotum praeter quatuor tempora anni, nullatenus ordinatur. Id est primum ver, quod est ebdomata prima mensis primi Martii: ita tamen si ipsa ebdomata infra Quadragesima contigerit. Deinde requiritur aliud tempus aestatis, quod venit mense 4 Iunii, quod sequitur ebdomata prima post Pentecostem. Sequitur tertium tempus autumni, quod est mensis septimi Septembrii, quod agitur tertia ebdomata ipsius mensis. Inde sequitur quartum tempus anni hiems, quod est mensis decimi, December sicut supra diximus. Hoc est ebdomata prima ante Natale Domini ordine quo diximus quarta et sexta feria seu sabbato celebrantur.

Gesta S. Eugeniae vel eius commemorationem (0999C) pridie Natalis Domini tantum ad vigiliis celebrantur. Matutinis vero de supradicto die pridie Natalis Domini eius missa hora tertia cantatur et celebratur. Ipsa vero die nisi forte dominica contigerit omnes publicum ieiunium faciant, et hora nona vigilia Natalis Domini missas celebrant, et alleluia minime canuntur. Omni vero tempore quando ieiunium faciunt, et hora nona missas celebrant, nec Gloria in excelsis Deo nec alleluia canuntur. In ipsa vero vigilia Natalis Domini in coenobiis monachorum nocte superveniente paululum requiescunt; deinde surgentes temporius, celebrant sicut decet vigilia Domini. Id est expletis novem psalmis cum antifonis seu novem lectionis de humeliis S. Augustini vel papae Leonis aut S. Grigorii cum responsoriis, et finiunt vigilia, deinde (0999D) secuntur matutinae cum antefonis. Expletis vero matutinis, praeparantur se qualiter missas celebrare debeant; et ut gallus cantaverit: mox cum omni (1000A) decore vel ordine sacerdotum ad missas ingredientur. Expleta vero missarum solemnia, communicent omnes, et in ipsa nocte ad missas semper Gloria in excelsis Deo, alleluia pariter canunt. Deinde mox luce super veniente, procedunt ad aliam ecclesiam, et similiter celebrantur aliam missam sicut et prius. Similiter iterum competente hora diei procedant ad ecclesiam, et celebrant missas sacrae Nativitatis Domini. Unam postquam gallus cantaverit, aliam mane prima, tertiam in die, sicut mos est, in honore sanctae Trinitatis celebrantur, sicut S. Gregorius in humiliis suis loquitur dicens: Quia missarum solemnia ter hodie celebraturi sumus; ita et nos oportet ut similiter sanctae Nativitatis Domini diem in Trinitatis numero missarum solemnia celebremus.

(1000B) Modus autem vel ordo in agendis missarum solemniis tam ipsius diei, quam et omnium principalium festivitatum talis esse videtur. Cum autem hora appropinquaverit, ut missas introeant, ingrediuntur sacerdotes et levitae in sacrarium, induent se vestibus, cum quibus missas celebrare videntur. Ordinantur per ordines, sicut mos est, ipsas oblationes reverenter ad sedem suam, et iterum lavet manus. Item in monasterio ubi non ingrediuntur feminae, postquam primitus sacerdos lavaret manus, ingrediuntur sacerdotes cum levitis in sacrarium, et accipient oblationes, et procedant de sacrario, et offerentur super altare, canentibus interim fratribus offerturia. Deinde vero accedens sacerdos ante altare, et accipiens proprias oblationes elevatis oculis et (1000C) manibus cum ipsis ad coelum orat ad Dominum, et ponet eas super altare. Similiter offerat et vinum. Diaconi vero vadant retro sacerdotum, et ordinantur super ordinem. Subdiaconi autem ambulant retro altaris, et statuuntur per ordinem. Sacerdotes autem stent in ordine suo ante altare. Tunc vero sacerdos dextra laevaque aliis sacerdotibus postulat pro se orare; et inclinans vultum ad terram, dicat orationem et secrete nullo alio audiente, nisi tantum ut venerit ad hoc verbum Per omnia saecula saeculorum, et dicant omnes Amen. Statim dicat Dominus vobiscum. Deinde dicit Sursum corda. Deinde Gratias agamus Domino Deo nostro, et ingrediatur in praefationem, ita ut ab omnibus pene audiatur. Deinde cum venerit ut dicat Adorent Dominationes, omnes sacerdotes vel (1000D) levitae inclinent vultum ad terram. Cum autem pervenerit ut dicat Supplici confessione dicentes Sanctus, inclinent iterum diaconi, clerus, cum omni populo. (1001A) Proclamantibus vero cum magna reverentia et tremore Sanctus, incipit sacerdos canonem dissimili voce leniter. Ipsi vero presbyteri, diaconi, subdiaconi semper permanent inclinati usque in eo loco ubi dicant, Nobis quoque peccatoribus, et mox ut veniret ad hoc verbum propitio ac sereno vultum respicere digneris, inclinato capite sacerdos ante altare suppliciter deprecans usque dum dicit, ut quotquot ex hac altaris participatione. Cum autem surrexerint subdiaconi, unus ex ipsis venit, et accipit patenam ab acolytho, et revertetur in ordine quo steterat, et tenens eam ante pectus suum usque dum dixerit Omnis honor et gloria. Sacerdos vero cum venerit ut dicat per ipsum et cum ipso elevat oblationes proprias de altare, et mittit in ore calicis, tenente ipso calice a diacono, (1001B) sublevans eum modice usque dum dixerit Per omnia saecula saeculorum, amen. Sacerdotes vero et diaconi usque in istum locum semper manent inclinati, praeter tantum diaconus qui ipsum calicem sublevatur. Subdiaconus autem qui patenam tenet, tradat eam ad ipso verbo diacono, ubi dicit omnis honor et gloria; et ille tenet eam usque dum finiatur oratio dominica, et porriget eam sacerdoti. Sacerdos vero post orationem dominicam oratione subsecuta, accipiens oblationes et ponat eas in patenam, et frangat modicum de ipsa oblatione, et mittat in calicem ter faciendo crucem, et dicat Pax Domini sit semper vobiscum, et faciat populus pacem. Deinde vero sacerdotes confrangant ipsas oblationes super altare, si necesse fuerit. Diaconi vero iuxta altari, tenente subdiacono (1001C) ante ipsis patenam, et confrangant ipsas oblationes, canentibus interim fratribus Agnus Dei. Deinde communicent sacerdotes et levitae in ordine suo. Postea quidem accipiens diaconus calicem in dextera parte altaris, elevans eum in manibus suis, pronuncians natalitia sanctorum in ipsa hebdomada venientia, ita dicendo: Illa feria veniente, natale est S. Mariae, aut confessoris, vel alius sancti cuius evenerit, secundum martyrologium. Et respondent omnes Deo gratias. Post haec canentibus interim antifona ad communionem, communicantibus iis omnibus, dat orationem sacerdos, et dicat diaconus Ite, missa est. Respondentibus omnibus Deo gratias, et completum est: Post haec revertetur sacerdos ad sacrarium cum ministris ecclesiae, vel omni ornatu, sicut prius exierit; (1001D) et exuant se vestibus cum quibus iam missarum solemnia celebraverunt, et consummata sunt omnia.

Post nativitatem vero Domini usque in octabas, praeter sanctorum festivitatibus, omne officium divinum tam in die quam in nocte de ipsa die natalis Domini est canendum. Octabas Domini in omni officio divino nocte et die, ordine quo in natali Domini in omnibus observatur. Deinde usque in Theophania, praeter dominicis diebus vel nataliciis sanctorum, de cotidianis diebus canetur. Pridie Theophaniae ieiunium (1002A) publicum faciant, et hora nona missa celebrentur, et medio noctis tempore ingredientur ad vigilias, psalmos quoque vel lectiones vel responsoria de ipso die canentes tantum de muneribus Magorum et baptismo. De nuptiis vero quae factae sunt in Chanan Galilaeae, octabas Theophaniae celebrantur. Omne ebdomada usque in octabas Theophaniae canuntur. Missa vero Theophaniae ordine quo diximus natale Domini secuntur. Postea quidem, die secundo, mense Februo, quod est IV nonas ipsius mensis, celebrantur cum magno decore vel accensis multis luminibus purificationem B. Mariae, quando obtulit Dominum Iesum Christum in templo, et accepit eum B. Simeon in ulnis suis, et benedixit Deum.

Post nativitatem vero Domini usque quindecim (1002B) diebus ante initium Quadragesimae Isaiam atque Ieremiam et Ezechiel et Daniel, seu et XII prophetas minores cum expositionibus eorum legantur. Epistolae vero Pauli apostoli omni tempore in posterioribus lectionibus in die dominica ad vigilias legantur. Tractatus vero S. Hieronymi, Ambrosii, vel ceterorum Patrum, ut ordo poscit, legantur. In tempori veris, hoc est quindecim diebus ante initium Quadragesimae, quinque libri Moysi, cum Hiesu Nave et Iudicum atque Rut usque quindecim dies ante Pascha. Inde vero librum Isaiae prophetae et Lamentationes Hieremiae, Osee et Zachariae unde ad passionem Christi convenit. In diebus autem Paschae epistolae apostolorum et Actus atque Apocalypsis usque Pentecostem. A Pentecostem vero libri Regum et Paralippominon, (1002C) deinde Salomonis libri, Iob, Tubiae, Iudit, Ster atque Machabaeorum usque calendas Decembris.

In vigiliis omnium apostolorum et ceterorum sanctorum pluralium omnes ieiunium faciunt. Et hora nona natale eorum praevenientes absque Gloria in excelsis Deo et alleluia missarum solemnia celebrantur, et ipsa nocte ad vigilias passiones eorum vel gesta leguntur. Quod si in Dominica natalitia venerint tam in adventu Domini quam et omni tempore, psalmi cum eorum passionibus, vel gestis cum responsoriis vel antefonis de istis pertinentibus canuntur. Si autem gesta eorum minor fuit, quod IX lectionibus sufficere non possit, in tribus tantum posteribus lectionibus leguntur, et octabae eorum cum responsoriis (1002D) vel antefonis suis, missarum solemniis, sicut et in die primo festivitates eorum ita celebrantur. Quod si in eorum octavas natale sanctorum venerit, praecedente die octavas eorum celebrantur per auctoritatem sanctae Regulae. Omni tempore diebus dominicis legitur lectio S. Evangelii secundum tempus quo fuerit, et sequitur hymnum Te Deum laudamus, et versum cum Kyrie eleison et finiuntur Vigiliae. Matutinis vero laudibus diebus dominicis, praeter Quadragesimae cum Alleluia sunt canendi. Una autem (1003A) ebdomata ante natale Domini ex conceptione B. Mariae incipiunt celebrare.

Hoc autem quod super scribi debuimus septuagesimo die ante Paschae tamen dominica ingrediente Septuagesima apud eos celebrant. Hoc enim faciunt pro reverentia tantae festivitatis, vel pro eruditionem populi, et per numerum dierum cognoscant adpropinquare diem sanctum Paschae, et praeparet se unusquisque secundum devotionem et virtutem suam, qualiter ad ipsum sanctum diem cum tremore et reverentia, contrito corpore et mundo corde perveniunt, et non solum septuagesima, sed et sexagesima, quinquagesima, quadragesima, tricesima, vicesima, decima et octaba semper per ipsum ordinem celebrantur, ut quantum plus cognoverint adpropinquare (1003B) diem sanctum Paschae redemptionis nostrae, tanto amplius ab omni inquinamento carnis vel immunditia se abstineant, ut digni sint communicare corpus et sanguinem Domini. Monachi vero et Romani devoti vel boni Christiani a quinquagesima, rustici autem et reliquum vulgus a quadragesima.

Primum autem ieiunium IV et VI feria post Quinquagesima, id est una ebdomada ante Quadragesima apud eos publice agetur. Inde vero prima ebdomata in Quadragesima iterum IV et VI feria seu et sabbato stationes publicas faciant, et ieiunium cum XII lectionibus in ipso sabbato consumantur. Et si fuerit ipsud sabbatum de Martio mense, ordinationem sacerdotum faciant. Si autem in alia ebdomata vel tertia quando pontifex iudicaverit, iterum IV et VI (1003C) feria seu et sabbato cum XII lectionibus sicut prius ordinare videntur, et ordinantur qui ordinandi sunt.

A Quinquagesima vero incipiente usque quinto decimo die ante Pascha iam diximus ad vigilias Eptaticum leguntur et responsoria inde canuntur. Quod si inde responsoria minus habuerint, quadragesimalis responsoria canentur. In matutinis vero laudibus Dominicis a Quadragesima incipient, id est Miserere mei Deus. Inde sequatur psalmus centesimus XVII, cum antefonis tam de Prophetis quam de Evangelio canentur. Et a XV die ante Pascha lectiones vel responsoria et antefonae cum versibus de passione Domini incipiant celebrare. Quinta vero feria ante Pascha, id est coena Domini ad missas antefona ad (1003D) introitum non canuntur, apostolum et Evangelium non legatur, nec responsorium cantatur, nec salutat presbyter, id est Dominus vobiscum; nec pacem faciant usque in sabbato sancto. Sed cum silentio ad missas ingredientur. Et in ipsa nocte in vigilia parasceven, id est VI feria non canuntur, Gloria, nec Kyrie eleison, nec signum pulsaverit, usque, in sabbato sancto ad vigilias. In parasceven autem, quod est VI feria passio Domini, hora nona colliguntur omnes in ecclesiam, et legantur duae lectiones, quas (1004A) in capitulare vel in sacramentario commemorat cum responsis suis, et legatur passio Domini secundum Iohannem, et dicantur illas orationes a presbytero, quas in Sacramentario commemorat. Post unamquamque orationem admonentur omnes a diacono. Dicat Flectamus genua: ita prosternent se omnes in terra cum lacrymis vel contritionem cordis. Oratione facta, iterum admonentur a diacone ut surgant, et dicat diaconus, Levate. Expletas autem ipsas orationibus, dicat presbyter, Oremus. Et dicat orationem, Praeceptis salutaribus moniti, cum oratione dominica, et sequitur oratio, Libera nos, quaesumus, Domine. Et accipit diaconus corpus et sanguinem Domini, quod ante die coena Domini remansit et consecratum fuit, et ponet super altare; et communicant omnes (1004B) corpus et sanguinem Domini, cum silentio nihil canentes. Et in ipsa nocte lumen in ecclesia non accenditur, sed absconditur, ut non ab omnibus videatur, usque in sabbato. His expletis ingrediuntur ad vesperas, et ipsa nocte omnes devoti monachi vel viri venerabilis et religiosi abstinentes se ab omne delicia corporale, ut praeter tantum panem et aquam cum aceto mixtum non sumentes cibum. Cui autem Dominus virtutem dederit pertranseunt sine cibo, usque in vigilia Paschae in sabbato sancto, hora nona diei ingrediuntur ad vigilias.

Primitus enim induunt sacerdotes una cum diaconibus vestibus cum quibus vigilias celebrantur, et procedunt de sacrario levitae tantum cum subdiaconibus duo et duo iuxta se adhaerentes, sine luminibus (1004C) accensis, canentibus interim fratribus laetania. Ut autem ad altare venerint stantes in ordinis suis, ille qui cereum benedici debet, stans in medio postulans eos pro se orare, et faciens crucem super cereum, et accipiens a subdiacono lumen quod in parasceve absconsum fuerit, et accenso cereo dicit, Dominus vobiscum. Respondent omnes, Et cum Spiritu tuo. Deinde dicit, Oremus, et dicit orationem primam. Deinde dicit, Dominus vobiscum. Respondent omnes, Et cum Spiritu tuo. Iterum dicit, Sursum corda. Respondent Habemus ad Dominum. Iterum dicit, Gratias agamus Domino Deo nostro. Respondent, Dignum et iustum est. Vel omnia sicut in sacramentorum commemorat. Benedicto autem cereo, revertentur in sacrario. Deinde procedent sacerdotes de sacrario (1004D) cum diaconibus iuxta ordines suos cum accensis cereis de ipso lumine cum turabulis thimiamatum. Iterum canuntur laetania. Ipsa autem expleta, stantibus vero et dat sacerdos orationem retro altare, sicut mos est. Et sedentibus sacerdotibus in ordinis suis, et ingredientur ad legendum. Post unamquamque lectionem dat sacerdos orationem, sicut in Sacramentorum commemoratur. Expletis vero lectionibus, cum canticis eorum et benedictionibus, revertentur omnes ministri ecclesiae in sacrarium cum accensis (1005A) cereis, expectantes horam qua ad missas ingredidebeant. Cum autem stella in coelo apparuerit, statim iterum incipiunt tertio laetania, et procedunt de sacrario sicut ante fecerunt cum cereis accensis vel turabulis. Expleta autem laetania, incipiat abbas aut presbyter qui missas celebretur, Gloria in excelsis Deo, Hoc finito, legatur lectio Apostoli et cantetur, alleluia, Dominus regnavit. Tractum qualem volueris, et legatur lectio Evangelii, aut episcopus, aut presbyter legatur. Ad communionem cantetur, Agnus Dei, et complebuntur omnia missarum solemnia ordine sicut reliquis diebus Dominicis. Et in ipsis VII diebus Paschae, et in omni officio divino, ita agatur sicut et diem sanctum Paschae praeter tantum psalmum de unamquemque die psalluntur semper cum alleluia et (1005B) usque quinquagesimo die a Pascha, quod est Pentecotem, tam psalmi quam responsoria cum versibus et antefonis omnes cum alleluia, sunt canendi. Ascensione vero Domini, cum omni officio divino de ipsa die pertinente sicut reliquis diebus dominicis celebrantur. Responsorium vero vel antefonae, usque in sabbato Pentecosten de ascensione Domini, canuntur. (1006A) Sabbato Pentecosten omnes ieiunium faciunt, et omne officio divino tam et lectiones quam et baptismum ordine quod diximus in sabbato sancto celebrantur. Tanto hora septima incipiente ingrediuntur ad vigilias vel missarum solemniis, ut hora nona diei expleta omne consumentur. Diem sanctum Pentecosten, si ut et diem sanctum Paschae celebrantur. Ipsa vero ebdomata post Pentecosten a IV et VI feria seu sabbato ieiunium faciunt, et missarum solemnia cum omni officio, sicut et in Sacramentorum commemorat, celebrantur. Octavas autem Pentecostes sicut et dominica praecidente ita celebrentur. Post hos vero dies anni circulus quae adventum Domini praeter natalitia sanctorum, vel quod commemoravimus, tam psalmi quam responsoria, vel antifonae et matutinis et vespertinis (1006B) laudibus de cotidianis diebus canuntur. Agenda vero mortuorum ad vigilias, psalmi quoque et lectiones cum responsoriis vel antefonis in matutinis laudibus sine alleluia, de ipsis est canendum. Ad missas eorum Gloria in excelsis Deo nec alleluia cantatur, et consummata sunt omnia.


HOME > 'MARTYROLOGIUM〈=0¤t_title=' in 'Incertus_066, Ordo Romanus, p2'
Incertus 066, Ordo Romanus, ADMONITIO IN SEQUENTEM ORDINEM ROMANUM. <<<    
2630w 4.4092581272125 s