Incertus_067_cps2, Synopsis chronicaHOME > 'praetor' in 'Incertus_067, Synopsis chronica'
hide dictionary links

Synopsis chronica

(PL 67 0851C) Anno Christi 546. Iustinianus imperator Theodori Caesariensis episcopi suasu librum edit adversus tria Capitula, eorumque damnationi Mennam CP. et alios patriarchas cum episcopis suis subscribere cogit. Vigilium etiam eadem ex causa Roma evocat.

Anno Christi 547. Vigilius urbem regiam ingressus VIII kalendas Februarii, Mennam et alios Capitulorum damnatores a communione suspendit. Men (0852C) nam postea, Theodorae Aug. rogatu, in communionem recipit die 29 Iunii. Iustinianus frustra vim adhibet ut a Vigilio damnationem extorqueat.

Anno Christi 548. Vigilius pacis studio ad damnanda Capitula inflexus conventum habet episcoporum cui Facundus interfuit, et suam unumquemque sententiam scripto proferre iubet. Allatas ad se responsiones episcoporum mittit in palatium: et iudicatum (0853A) ipse ad Mennam sabbato sancto profert, in quo Theodorum Mopsuestenum cum dogmatibus suis, Ibaeque epistolam, et scripta Theodoreti, salva synodi Chalcedonensis reverentia, damnabat, Afris, Illyriis, Daimatis, aliisque in trium Capitulorum defensione perstantibus.

Anno Christi 549. Rusticus et Sebastianus diaconi sub anni exordium a Vigilio deficiunt, et iudicatum impugnantes, Vigilium per provincias, tanquam synodi Chalcedonensis praevaricatorem infamant. Qua de re missus ab Aureliano Arelatensi Anastasius, litteras Vigilio attulit pridie Idus Iulias.

Anno Christi 550. Vigilius Valentiniano episcopo Scythiae XV kalendas Aprilis, et Aureliano Arelatensi III kalendas Maii rescribit, docens in iudicato (0853B) suo nihil admissum fuisse contra synodum Chalcedonensem. Rustico et Sebastiano falsi rumoris auctoribus gradus sui honorem et ministerium abrogat. Urgente porro Iustiniano, ut absolute ac sine mentione synodi Capitula damnaret, rem ad concilium generale deferendam persuasit, receptoque interim cum aliorum episcoporum manibus iudicato quod ante fecerat, omnem deinceps usque ad concilium de Capitulis quaestionem annuente principe interdicit.

Anno Christi 551. Iustinianus instigante Theodoro edicta in Capitulorum damnationem contra interdictum proponit. Vigilius reclamat, et excommunicationem in eos indicit qui assensum praebuerint. Quam ob rem incenso ira Iustiniano, in basilicam Sancti Petri in Hormisda Augusto mense confugit: unde (0853C) illum per vim abducere conatus praetor populi tumultu repellitur. Accepto tandem per imperatoris legatos (0854A) sacramento, redit in domum Placidianam. Sed multis rursum iniuriis affectus, et insidiis appetitus, noctu iterum sub natale Christi Chalcedonem abiit ad sanctam Euphemiam.

Anno Christi 552. Missi a Iustiniano ad revocandum Vigilium senatores sex V kalendas Februarii re infecta redeunt. Missus etiam seorsim semel atque iterum Petrus referendarius, primo cum charta contumeliis in Vigilium referta pridie kalendas, deinde ut ad reditum excitaret, pridie nonas. Nonis vero Februarii Vigilius encyclicam de calamitatibus suis scribit, depositionisque sententiam in Theodorum quam ante sex menses condiderat, profert in lucem. Edictis posthaec sublatis a Iustiniano, libellisque fidei et poenitentiae oblatis a Menna, Theodoro et (0854B) aliis, Chalcedone relicta redit Constantinopolim.

Anno Christi 553. Professiones aliae Vigilio die Theophaniorum editae a patriarchis, Eutychio qui Mennae mortuo successerat, Apolinario et Domno. Synodus V generalis inchoata IV nonas Maii. Cui abnuens interesse Vigilius, ut suam scripto sententiam expromeret, constitutum pridie idus Maias misit ad Iustinianum, in quo trium Capitulorum defensionem resumit, et de iis quae a synodo Chalcedonensi iudicata fuerant, novari quidquam vetat. Caeterum synodus V tria Capitula damnavit. Vigilius vero, quod damnationem approbare refugeret, in exsilium pulsus. Inde aliquot post annos Narsetis comitis opera revocatus, cum Urbem repeteret, morbo in Sicilia exstinctus est post consulatum Basilii, ut Victor in (0854C) Chronico notat, anno 17, id est anno Christi 558.


HOME > 'praetor' in 'Incertus_067, Synopsis chronica'
506w 0.8146059513092 s