Incertus_086_cps2, Sanctorale, p25, p26HOME > 'praetor' in 'Incertus_086, Sanctorale, p25, p26'
Incertus 086, Sanctorale, p25, . . . <<<    hide dictionary links

(PL 86 1073A) Hymnus.


 Beate Martyr prospera
Diem triumphalem,
Quo sanguinis merces tibi,
Corona Vincenti datur.


 Hic te ex tenebris saeculi,
(1073B) Tortore victo, et iudice,
Evexit ad coelum dies,
Christoque ovantem reddidit.


 Nunc Angelorum particeps,
Nunc lucis insignis stola,
Quam testis indomabilis
Rivis cruoris laveras.


 Cum te satelles Idoli,
Praecinctus atris legibus,
Litare diis Gentium
Ferox catenis cogeret.


 Ac verbo Principum molli
Suadendo blande effudit,
In catastas ne vita
Libera rapta decidat.


  (1073C) Rex, inquit, maximus Orbis,
Qui sceptra gestat Romulea,
Servire sanxit omnia
Priscis deorum cultibus.


 Vos Nazareni adsistite,
Fidemque et ritum spernite,
Haec saxa, quae princeps colit,
Placate fumo, et victima.


 Exclamat hic Vincentius,
Levita de Tribu sacra
Minister altaris: Deum
Excolimus nos verum.


 Tibi ista praesint numina,
Tu saxa, tu lignum colas,
(1073D) Tu mortuorum mortuus
Fias deorum pontifex.


 Nos lucis auctorem Patrem,
Eiusque Christum filium,
Quem solum ac verum Deum,
Datiane, confitemur.


 Hic ille iam commotior:
Audesne, infelix, ait,
Iussa deorum, et principum
Violare verbis asperis?


 Ius est sacratum, et publicum,
Cui cedit humanum genus,
Nec te iubente fervide
Infans periclum permovet?


 Hoc namque decretum cape,
(1074A) Aut ara, thure, et cespite
Precanda iam nunc est tibi,
Aut mors luenda sanguine.


 Respondit ille altrinsecus:
Age ergo quicquid virium,
Quicquid potestatis tibi est,
Palam reluctor, exerce.


 Vox nostra quae sit accipe:
Et Christus, et Pater est Deus,
Servi huius et testes sumus,
Extorque, si potes, fidem.


 Tormenta, carcer, ungulae,
Stridens flammis flamma,
Atque ipsa poenarum ultima,
Mors Christianis ludus est.


  (1074B) Vestra insanis vanitas,
Scutumque vestri Caesaris,
Condigna vestris sensibus
Coli iubetis numina.


 [CCXI] Excissa fabrili manu,
Cavis recocta, et follibus,
Quae voce, quae gressu carent,
Immota, caeca ligna sunt.


 His sumptuosa a splendido
Delubra crescunt marmore:
His colla mugientium
Percussa taurorum cadunt.


 Adsunt et illic spiritus:
Sunt et magistri criminum,
Vestraeque salutis aucupes
(1074C) Vagi, impotentes, sordidi:


 Qui vos latenter incitos
In omne compellunt nefas,
Vastare iustos necibus,
Plebem piorum carpere.


 Norunt et ipsi, ac sentiunt
Pollere Christum, et vivere,
Eiusque iam iam adfore
Regnum tremendum perfidis.


 Clamant patenter denique
Pulsi ex latebris corporum,
Virtute Christi et nomine,
Denique iidem daemones.


 His intonantem Martyrem
Iudex profanus non tulit,
(1074D) Conclamat: Os obstruite,
Ne plura iactet improbus:


 Vocem loquentis claudite,
Raptumque lictores date,
Illum seorsum canibus
Pastum, manusque exercite.


 Infixus in praetorium
Convitiator sentiat,
Impune ne quos sibi
Diis extruendis iusserit.


 Tibi ergo soli contumax
Tarpeia calcentur sacra?
Tu porro solus obteras
Romam, Senatum, Caesares?


  (1075A) Vinctum retortis brachiis,
Sursum, ac deorsum extendite,
Compago donec ossium
Divulsa, membratim crepent.


 Post hinc diversis ictibus
Nudata costarum sunt abdita,
Ut per lacunas vulnerum
Iecur retectum palpitet.


 Ridebat haec miles Dei,
Manus cruentas increpans,
Quod fibra non profunditus
Intraretque artus ungula.


 Ac iam omne robur artium
Eviscerando cesserat,
Nisusque avenis solverat,
(1075B) Fesso lacertorum toro.


 Ast ille tanto laetior,
Omni vacantem nubilo
Frontem serenam lumine
Te, Christe, praesentem videns.


 Quis vultus iste, proh pudor!
Datianus aiebat furens:
Gaudet, revinctus, et provocat
Tortorem tortus acrior.


 Nil illa vis exercita
Tot noxiorum mortibus
Agone in isto proficit,
Ars idolorum vincitur.


 Sed vos alumni carceris,
Parcite, ait, invicto,
(1075C) Cohil ete paulum dextras,
Respiret ut lassus vigor.


 Per sicca rursus ulcera,
Dum sese cicatrix colligit
Refrigerati sanguinis
Manus resulcans diruit.


 His contra Levites refert:
Suam tuorum praespicis
Languere virtutem canum
Age ipse maior carnifex.


 Ostende, quo pacto queant
In recessus rescindere
Manus et ipse intersere,
Rivosque ferventes bibe.


  (1075D) Erras, cruente, si meam
Te reris poenam sumere,
Cum membra morti obnoxia
Dilaniata interficis.


 Est alter homo intrinsecus,
Violare quem nullus potest:
Liber, quietus, integer,
Exors dolorum tristium


 Hoc, quod laboras perdere
Tantis furoris viribus,
Vas est solutum, ac fictile,
Quovis frangendum modo.


 Quinimo nunc enitere
Illud secare, ac plectere:
Cum perstat intus, qui tuam,
(1076A) Calcat, Tyranne, insaniam.


 Hunc tu lacesse, hunc distorre
Invictum, insuperabilem,
Nullis procellis subditum,
Soli hunc subiectum Deo.


 Haec fatur, et stridentibus
Laniatur uncis denuo,
Cui Praetor ore subdolo
Anguinat verba et sibilat:


 [CCXII] Si tanta callidi pectoris
Praedurat obstinatio,
Pulvinar ut nostrum inane
Abomineris tangere:


 Saltem latentes paginas,
Librosque opertos deroga,
(1076B) Quibus sectam pravam seminas:
In istis crementur ignibus.


 His, Martyr, auditis, ait:
Quem tu maligne mysticis
Minaris ignem litteris,
Flagrabis ipse hoc iustius.


 Nonne scimea coelestis
Vindex erit voluntas,
Tanti veneni interpretem
Linguam perurens fulmine.


 Vides favillas indices
Gomorrhaeorum criminum:
Sodomitae cladis cinis
Testes perennis funeris.


 Exemplar hoc semper tuum est;
(1076C) Fuligo quem mox sulphuris,
Bitumen, et mista pice
Imo implicabunt tartaro.


 His persecutor saucius
Pallet, labescit, et statim
Insana torquens lumina,
Spumasque frendens egerit.


 Tunc deinde cunctatus diu,
Decernit extrema omnium:
Ignis, gravati, et luminis
Exerceatur quaestio,


 Haec ille sese ad munera
Gradu citato prorupit,
Ipsosque pernix gaudio,
(1076D) Poenae ministros praevenit.


 Ventum ad palaestram gloriae,
Spes certat, et crudelitas:
Luctamen anceps conserunt
Hic Martyr, illic carnifex.


 Serra lectulum regula
Dente frequenti exasperant,
Cum multa carbonum strues
Vivum vaporat halitum.


 Hunc sponte conscendit rogum.
Vir sanctus, ore interrito,
Coeli et coronae conscius,
Celsum tribunal scandere.


 Subter crepante aspergine
Scintillat excursus salis,
(1077A) Punctisque fervens stridulis
Sparsimque artus figitur.


 Arvina post hinc igneum
Impressa cratem lambit,
Vix unda foris fumida
In membra sensim liquitur.


 Hic interim immotus manet,
Tamquam dolorum nescius,
Tenditque in altum lumina:
Nam vincla palmas presserant:


 Sublatus inde fortior,
Lugubre in antrum truditur:
Ne liber ortus luminis
Animaret altum spiritum.


 Est intus imo ergastulo
(1077B) Locus tenebris nigrior,
Quem saxa mersi fornicis
Angusta clausu strangulant.


 Aeterna nox illic latet
Expers diurni sideris.
Hic carcer horrendus suos
Habere fertur inferos.


 In hoc barathrum coniecit
Truculentus hostis Martyrem,
Lignoque plantas inserit;
Divaricatis cruribus.


 Quin addit ad haec poenam novam,
Crucis pericli artificis,
Nulli tyranno cognitam,
(1077C) Nec fando compertam retro.


 Fragmenta testarum iubet
Hirta impolitis ungulis
Acuminata, informia,
Tergo iacentis sternere.


 Totum cubile spiculis
Armant dolore saxisque:
Insomne qui subter latus
Mucrone pulset obvio.


 Hac ille versatur umbra
Meditare artes, quas struxerat;
Sed Beelzebud callida
Commenta Christus destruxit.


 Nam carceralis caecitas
(1077D) Splendore lucis fulgurat,
Duplexque morsus stipitis
Ruptis cavernis dissilit.


 Agnoscit hic Vincentius
Adesse, quod speraverat,
Tanti laboris praemium,
Christum datorem luminis:


 Cernit deinde fragmina
Iam testularum, mollibus
Vestiri semet floribus,
Redolente nectar carcere.


 Quin et frequenter Angeli
Stant, et loquuntur cominus,
Quorum unus ore augustior
Compellat his dictis virum:


  (1078A) [CCXIII] Exurge Martyr inclyte,
Exurge securus tui,
Exurge, et almis coetibus
Noster sodalis adhaere.


 Praesta Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. Fol. CLXXXVII.

Capitula. Domine Clementissime Deus, tribue; ut fortissimus Vincentius martyr tuus, qui, pro te viriliterdimicans, tuo munere vicit, ita nobis in tuo nomine iugiter adsit, ut victor eculei, victor existat peccati: quotidianas abluat culpas, qui tot tantasque supergressus est poenas; ut, qui pro Domino mirificus extitit (1078B) triumphator, pro servis existat magnificus intercessor.

Pater noster. Liberati. fol. 2.

Lauda. Alleluia. Dilectio tua sicut. fol. CCV.

Benedictio. Dominus Iesus Christus, qui potenter vincenti martyri suo Vincenti matutinam stellam donavit in munere, et primae resurrectionis et futurae vos gaudiis ditet; R. Amen. Et qui eidem Vincenti manna dedit absconditum, obtentu eius glorioso vos immortalitatis vestiat indumento: R. Amen. Ut exemplo memorati martyris et carceres vincentes et flammas; educti e carcere saeculi, flammas evadatis aeterni supplicii. R. Amen.

Per misericordiam.

In nomine Domini.

In exeunte Vespera.

(1078C) Lauda. Speravit anima mea in Domino.

Sono. Spes mea tu es portio mea. fol. CCV.

Antiphona. Vincentius sanctus, ut solis radius splendet, et sicut lilia campi floret. P. Portans odorem suavitatis in conspectu Domini. V. Domine in virtute tua laetabitur Rex: et super salutare tuum exultabit vehementer. P. Portans. V. Gloria, et honor. P. Portans

Dominus sit. R. Et cum.

Lauda. Coronam splendidam sempiternam Alleluia. P. Vincenti dabo. Alleluia, alleluia. V. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. P. Vincenti. V. Gloria, et honor P. Vincenti.

Hymnus. Adest miranda passio.

(1078D) Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. CLXXXVII.

Capitula. Deus, qui Levitam tuum Vincentium tanto virtutum munere decorasti, ut ministerii sacri fretus officio, Filium tuum Dominum nostrum secuturus in passione, eiusdem Christi tui calicem ministraret prius credentibus in salutem: tu nos facitu coram te digne tractare suscepta ministeriorum officia, quorum gestandam suscepimus obsequelam, quo martyr tuus Vincentius divino auctus spiritu persequentem Datianum obiectibus duris adgreditur, cum contra Valerium Episcopum suum leviter musitasse conqueretur: meritis suis tribuat omnibus in hac vita feliciorem excursum, in futuro regnum beatitudinis infinitum: ut sicuti eum inter poenas suscepisti te confitentem; ita nunc iubeas exaudire pro (1079A) nobis orantem, cum ad te proclamaverimus e terris.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Deus, lumen aeternum, qui nova luce martyri suo Vincentio posito refulsit in carcere, inlucescat in cordibus vestris ad aeternam remunerationem: R. Amen. Et qui corpus eius in medio mari demersum marinis gurgitibus revocavit ad littus, revocet vitam vestram ab interitu, et noxiis actibus: R. Amen. Quique, corvo obsequente, dilatavit praedicti Martyris gloriam, devotionem vestram solita propitiatione suscipiat. R. Amen.

Per.

Lauda. Alleluia. Dilectio tua sicut fons vitae permanet.

Oratio. Deus qui mirabiliter. fol. CCVII.


HOME > 'praetor' in 'Incertus_086, Sanctorale, p25, p26'
Incertus 086, Sanctorale, p25, . . . <<<    
1438w 14.302402019501 s