Incertus_086_cps2, Sanctorale, p224, p225HOME > 'praetor' in 'Incertus_086, Sanctorale, p224, p225'
Incertus 086, Sanctorale, p224, . . . <<<    hide dictionary links

(PL 86 1274B) Hymnus.


 Germine nobilis Eulalia,
Mortis et indole nobilior,
Emeritam sacra virgo suam,
Cuius ab ubere progenita est,
Ossibus ornat, amoreque colit.


 Proximus Occiduo locus est,
Qui tulit hoc decus egregium,
Urbs potens, populis locuplex:
Sed mage sanguine martyrii,
Virgineoque potens titulo.


 Curriculis tribus atque novem
(1274C) Tres annos quater attigerat;
Cum crepitante pyra trepidos
Terruit aspera carnifices,
Supplicium subit dulce rata.


 Iam dederat prius indicium,
Tendere se Patris ad solium;
Et sua membra dicata thoro
Ipsa crepundia repulerat,
Ludere nescia pusilla.


 Spernere succina, flores, rosas,
Fulva monilia respuere:
Ore severa, modesta gradu,
Moribus et nimium teneris,
Caniciem meditata senum.


  (1274D) Ast ubi se furiata lues
Excitat in famulos Domini,
Christicolasque cruenta iubet
Thura cremare, iecur pecudis
Mortiferis adolere diis:


 Infremuit sacer Eulaliae
Spiritus, ingeniique ferox
Turbida frangere bella parat,
Et rude pectus, anhela Deo
Femina provocat arma virum.


 Sed pia cura parentis agit,
Virgo animosa domi ut lateat,
Abdita rure, et ab urbe procul;
Ne fera sanguinis in pretium
Mortis amore puella ruat.


  (1275A) Illa perosa quietis opem
Degeneri tolerare mora,
[CCCXL] Nocte fores sine teste movet,
Septaque claustra fugax aperit,
Inde per invia carpit iter.


 Ingreditur pedibus laceris
Per loca senta situ, et vepribus,
Angelico comitata choro:
Et licet horrida nox sileat,
Lucis habet tamen illa ducem.


 Sic habuit generosa Patrum
Turba columniferum radium:
Scindere qui tenebrosa potens
Nocte viam face perspicua
Praestitit, intereunte Chao.


  (1275B) Non aliter pia Virgo viam
Nocte secuta, diem meruit,
Nec tenebris adoperta fuit,
Regna Canopica cum fugeret,
Et super astra pararet iter.


 Illa gradu cita pervigili,
Millia multa prius peragit,
Quam plaga pandat Eoa polum:
Mane superba tribunalia adit,
Fascibus adstat et in mediis.


 Vociferans ita: Quis furor est,
Perdere praecipites animas;
Et male prodiga corda
Sternere rasilibus scopulis;
Omnipatremque negare Deum?


  (1275C) Quaeritis, o miseranda manus,
Christicolum genus? En! ego sum
Doemonicis inimica sacris:
Idola protero sub pedibus;
Pectore, et ore Deum fateor.


 Isis, Apollo, Venus nihil est,
Maximianus et ipse nihil:
Illa nihil, quia facta manu;
Hic, manuum quia facta colit:
Frivola utraque, et utraque nihil.


 Maximianus opum Dominus,
Et tamen ipse cliens lapidum,
Prostituat, voveatque suis
Numinibus caput ipse suum;
Pectora cur generosa quatit?


  (1275D) Dux bonus, arbiter egregius
Sanguine pascitur innocuo:
Corporibusque piis inhians,
Viscera sobria dilacerat,
Gaudet et excruciare fidem.


 Ergo age tortor adure, seca,
Divide membra coacta luto.
Solvere rem fragilem, facile est;
Non penetrabitur interior
Exagitante dolore animus.


 Talibus excitus in furias
Praetor, ait; Rape praecipitem
Lictor, et obrue suppliciis.
Sentiat esse deos patrios,
(1276A) Ne temneat Principis imperium;


 Quam cuperem tamen, ante necem,
Si potis es revocare tuam
Torva Puellula nequitiam!
Respice, gaudia quanta metas,
Quae tibi fert Genialis honor!


 Te lachrymis labefacta domus
Prosequitur, generisque tui
Ingerit anxia nobilitas
Flore quod occidis in tenero,
Proxima dotibus, et thalamo.


 Non movet aurea pompa thori?
Non pietas veneranda senum,
Quos temeraria debilitas?
Ecce parata ministeria
(1276B) Ex cruciabilibus exitiis.


 Aut gladio feriere caput;
Aut laniabere membra feris;
Aut facibus data fumificis,
Flebiliterque ululanda tuis
In cineres resoluta flues.


 Haec, rogo, quis labor est fugere?
Si modicum salis eminulis,
Thuris et exiguum digitis
Tangere Virgo benigna velis,
Poenam gravem proh aufugeris.


 Martyr ad ista, nihil: sed enim
Infremit, inque Tyranni oculos
Sputa iacit: simulachra dehinc
Dissipat, impositamque molam
(1276C) Thuribulis pede prosilivit.


 Nec mora, Carnifices gemini
Lancea pectora dilacerant;
Et latus ungula Virgineum
Pulsat utrumque, et ad ossa secat,
Eulalia numerante notas.


 Scriberis ecce mihi, Domine
Quam libet hos apices legere,
Qui tua, Christe, trophaea notant,
Nomen et ipsa sacrum loquitur
Purpura sanguinis eliciti.


 Haec sine fletibus et gemitu
Laeta canebat et intrepida:
Dirus abest dolor ex animo,
(1276D) Membraque tincta cruore novo,
Fonte cutem recalente lavant.


 Ultima carnificina dehinc,
Non laceratio vulnifica
Cratis genus, nec arata cutis;
Flamma, sed undique lampadibus
In latera, stomachumque furit.


 [CCCXLI] Crinis et odor ut in iugulos
Fluxerat, involitans humeris,
Quo pudibunda pudicitia,
Virgineusque lateat honos,
Tegmine verticis opposito.


 Flamma crepans volat in faciem,
Perque comas vegetata, caput
Occupat, exuperatque apicem:
(1277A) Virgo citum cupiens obitum,
Appetit et bibit ore rogum.


 Emicat inde Columba replens
Martyris os, nive candidior
Visa relinquere, et astra sequi:
Spiritus hic erat Eulaliae
Lacteolus, celer, innocuus.


 Colla fluunt, abeunte anima,
Et rogus igneus emoritur:
Pax datur artubus exanimis,
Flatus in aethera plaudit ovans,
Templaque celsa petit volucer.


 Vidit et ipse satelles Avem
Feminae ab ore meare palam:
Obstupefactus, et attonitus
(1277B) Prosilit, et sua gesta fugit;
Lictor et ipse fugit pavidus.


 Ecce nivem glacialis hyems
Ingerit, et tegit omne forum:
Membraque tegit simul Eulaliae,
Ossa iacent sub gelido,
Pallioli vice linteoli.


 Cedat amor lachrymantum hominum,
Qui celebrare suprema solent:
Flebile cedat et officium:
Ipsa elementa, iubente Deo,
Exequias tibi, Virgo, ferunt.


 Nunc locus Emerita est tumulo
Clara Colonia Vettoniae,
(1277C) Quam memorabilis amnis Ana
Praeterit, et viridante rapax
Gurgite moenia pulchra pluit.


 Hic, ubi marmore perspicuo
Atria luminant alma viator,
Et peregrinus, et indigena:
Reliquias, cineresque sacros
Servat humus veneranda sinu.


 Tecta corusca super rutilant
De laquearibus aureolis,
Saxaque caesa solum variant:
Floribus ut rorulenta putes
Prata rubescere multimodis.


 Carpite purpureas violas,
Sanguineosque crocos metite:
(1277D) Non caret his gemellis hyems,
Laxat et arctat tepens glacies,
Floribus ut cumulet calathos.


 Ista comantibus e foliis
Munera, virgo puerque date;
Ast ego serta choro et in medio
Texta feram pede Dactylico,
Vilia, marcida, festa tamen.


 Sic venerari ossa libet,
Ossibus Altare et impositum:
Illa Dei sita sub pedibus
Prospicit haec, populosque suos
Carmine propio tali foveat.


 Laudibus efferant eximiis
Astra, solum, mare, quicquid habet,
(1278A) Te, Genitor, Genitumque tuum,
Simplicem etiam et Spiritum
Perpetuis resonent modulis.


 Festi huius in laudibus, Domini
Vocibus intonet alma cohors,
Victricem qui fecit Eulaliam,
Secians aethereis civibus perpetim
Trinus, Unus Dominus.
 Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem, mutato nomine, fol. CLXXXVII.

Capitula. Iesu, Dei Filius, qui hortum Electorum ingrediens, inter lilia pasceris, quando in corpore tuo, quod est Ecclesia, Sanctarum Virginum coetibus decoraris, ubi beatissimam Eulaliam mirabiliter (1278B) introducens, ita mirificis eam floribus maluisti fulcire, ut odor virtutum eius tanquam floscula aromatum ad nos usque descenderet: te supplici intentione rogamus, ut, amotis figuris veteris Testamenti, quae, velut umbrae, in typicis observationibus praecesserunt, dies illa, Evangelica utique traditio, in nobis aspirando proficiat, qualiter ita exemplo virginis Eulaliae Evangelii lucem tota devotione sequamur, ut umbras praeteriti erroris, et criminis nesciamus.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Deus virtutum, per quem sancta Eulalia, dum ad passionem vadit, ad gloriam pervenit, det vobis, nec vitiorum passionibus adstringi, et a passionum vitiis liberari: R. Amen. Quae sua membra (1278C) non vitiis, sed pro Deo passionibus subdidit, obtineat vos numquam tentationum certaminibus vinci; R. Amen. Ut, sicut illa post passionem obtinuit coronam, ita vos per poenitentiam veniatis ad veniam. R. Amen.

Per misericordiam.

[CCCXLII] Lauda. Sicut palma exaltata sum in gaudio. Alleluia. Et sicut oliva speciosa in campis, Alleluia. P. Sicut vitis fructificavi suavitatem odoris. Alleluia, alleluia, alleluia. V. Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Domini, sperabo; et in misericordia Dei mei in aeternum, et in saeculum saeculi. P. Sicut vitis. V. Gloria, et honor. P. Sicut vitis.

Oratio. Domine Iesu Christe, qui beatam Eulaliam virginem in tenero aetatis statu, nec mundi inlecebris, (1278D) nec persecutorum permisisti superari tormentis: in qua munere tuo, nec sexus vincitur, nec affectus; cuius constantiam nec saevitia terruit, nec poena edomuit, nec ungula minuit, nec flamma compescuit: Huius ergo deprecatio pro nobis ita apud te praevaleat, ut mala a nobis praesentia, futuraque removeat. R. Amen.

Per misericordiam.


HOME > 'praetor' in 'Incertus_086, Sanctorale, p224, p225'
Incertus 086, Sanctorale, p224, . . . <<<    
1195w 2.5689017772675 s