Ioannes_Saresberiensis_cps2, Entheticus de dogmate philosophorum, p2HOME > 'praetor' in 'Ioannes_Saresberiensis, Entheticus de dogmate philosophorum, p2'
Ioannes Saresberiensis, Entheticus de dogmate philosophorum, De Aletheia et Phronesi. <<<     >>> De nugacibus mentientibus logicam. hide dictionary links

(PL 199 0965C) Quod logica sapientes et discretos facit.


Logica quid valeat, aut cur placeat sapienti,    25
 Dicturus, faciem philosophantis adi.
Qui sequitur sine mente sonum, qui verba capessit,
 Non sensum, iudex integer esse nequit.
Cum vim verborum dicendi causa ministret,
 Haec si nescitur, quid nisi ventus erunt?    30
Quae bonus auditor pensat de mente loquentis,
 Non quovis sensu, quem sibi verba ferunt,
Ut tamen assistat verbis lex recta loquendi,
 Qua sine non poterunt pondus habere suum! (0965D)
Aucupium verbi iampridem iussit ab aula    35
  Lex Romana, sed hoc praetor iniquus amat.

85w 0.66960000991821 s