Ioannes_Saresberiensis_cps2, Polycraticus, 6, 1HOME > 'praetor' in 'Ioannes_Saresberiensis, Polycraticus, 6, 1'
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, PROLOGUS. <<<     >>> CAP. II. Quod militia delectum exigit, scientiam et exercitationem. hide dictionary links

(PL 199 0589A) CAP. I. Quod manus reipublicae aut armata est, aut inermis; et quae sit inermis, et de officio eius.

Manus itaque reipublicae aut armata est, aut inermis. Armata quidem est, quae castrensem et cruentam exercet militiam. Inermis, quae iustitiam expedit, et ab armis feriendo iuris militiae servit. (0589B) Neque enim reipublicae militant soli illi, qui galeis thoracibusque muniti, in hostes exercent gladios, aut tela quaelibet, sed et patroni causarum, qui gloriosae vocis confisi munimine, lapsa erigunt, fatigata reparant; nec minus provident humano generi, quam si laborantium vitam, spem, posterosque, armorum praesidio ab hostibus tuerentur. Militant et publicani, apparitores, et officiales omnium iudicum. Sicut enim alia sunt officia pacis, alia belli, ita eadem necesse est per alios et alios expediri. Armata itaque manus in hostem duntaxat exercetur, at inermis extenditur et in civem. Porro utriusque necessaria est disciplina, quia utriusque solet insignis esse malitia. (0589C) Usus quoque manuum capitis sui protestatur imaginem, quia, ut ait Sapientia: Rex iniquus omnes ministros impios habet; et qualis rector est civitatis, tales sunt et inhabitantes in ea (Eccli. X) . « Oportet, inquit Pericles, collegam Sophoclem arguens, praetorem non modo manus, sed oculos habere continentes. » Est autem praesidentium continentia illa laudabilis, cum ab actionibus et iniuriis continent manus suas, et cohibent alienas. Manus tamen utriusque militiae, armatae videlicet et inermis; manus est principis; et nisi utramque cohibeat, parum continens est. Et quidem arctius compescenda est inermis, eo quod cum armati praecipiantur abstinere ab exactionibus et rapinis, inermis etiam a muneribus arceatur. (0589D) Si tamen poena alicui irrogatur legitima, si exigitur aut accipitur quod iure statutum est vel concessum, nequaquam punitur aut reprehenditur. Hoc enim quidquid sit, exactionis nomen non recipit; neque cadit in muneris rationem, quod officiales accipere prohibentur. Quia vero officialium licentia maior est, dum sub praetextu officii, spoliare possunt, aut vexare privatos, quod contra officium praesumunt, poena feriendum est graviori. Ait enim beatus Laurentius, Mediolanensis episcopus: Quid est publicanus? Nonne caput rapinae, et lex violentiae? Quid est publicanus? Praedo sine pudore, medicus exterminii. Nonne immanior est furibus publicanus? Fur namque vel timens furatur: hic autem delinquit confidenter. Fur laqueos legis timet, hic quidquid fecerit, legem putat. (0590A) Lex furem deterret ab illicitis; hic ad iniquum malitiae suae compendium, legem trahit. Quis eo iniquior, qui verbis iustitiae iustitiam damnat, et armis innocentiae, spoliat, vulnerat, occidit innocentes? Lege utique legem perimit, et dum alios urget ad legem, exlex est. Nam sicut praetor, etiam cum inique deceruit, ius dicit, habito tamen respectu non ad id quod facit, sed ad id quod facere debet: sic et publicanus etiam, cum delinquit, ius videtur implere, habita tamen officii, non malitiae ratione. Sed quid est officium publicani? Luca referente didicimus quia publicani venerunt ad Ioannem, ut baptizarentur ab eo: et dixerunt: Magister, quid faciemus? (0590B) Respondens autem dicebat illis: Nihil amplius quam quod constitutum est vobis exigatis (Luc. III) . Ecce officium publicani exigere et recipere quod statutum est. Quidquid autem amplius est, a malo exigentis est et accipientis, non praebentis. Hoc autem ad omnium magistratuum officiales porrigitur, ut ab eis nihil amplius exigatur. Apparitores itaque licenter exigunt quod eis debetur ex sportulis, et omnium stratilatum ordines, salarium constitutum iuste accipiunt. Concutere tamen et vexare non licet, ut extorqueantur et munera. Ignis, inquit beatus Iob, devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. (0590C) Concepit dolorem conventus eorum, et peperit iniquitatem, et uterus eius praeparat dolos (Iob XV) . Publicanorum omnium a maximo usque ad minimum coetus, concussioni nunc potius, quam iustitiae vacat, et ita in populum debacchatur, ut quod reliquit unus, alii non morentur auferre, ac si iuxta conquestionem propheticam ad hoc constituti sint, ut residuum locustae comedat bruchus. Et ut eis sit maior licentia nocendi, unus in se plura coacervat officia, ut quod ab uno non accepit officio, tollat ab alio. Tradunt physiologi quod ex locusta nascitur bruchus, qui ita vocatur quousque alas habeat. Exinde sucrescentibus alis, cum coeperit volitare, vocatur athelebus. Cum enim plenissime volare poterit, efficitur locusta. Iterum et multo gravior est bruchus, quam locusta, et athelebus, quia ei desunt alae, nec cito potest abscedere. Ideoque quocunque venerit, fruges omnino consumit. (0590D) Locusta tamen et athelebus quocunque venerint nocent, et forte in locis pluribus, sed tamen minus brucho, qui cum insederit non movetur, donec labores hominum omnino exhauriat. At in officialibus eumdem bruchum, athelebum invenies, et locustam, qui propinquis noceat et remotis, et illius cui semel insederit, fortunam devoret, nec ante abscedat, quam omnes eius auferat facultates. Quis numerare potest quot pupillos officiosissime circumscripserit, et quot venales iniuria fecerit agros, et quot apud nos licentia istorum suis nudatos bonis, sub imagine religionis aliove praetextu, non tam Romipetas et peregrinos, quam exsules fecerit? (0591A) Utique iam fiunt ista palam, nec eos praesides aut proconsules cohibent, quia (ut dici solet) operibus lupi congratulatur corvus, et ministro iniquitatis impius iudex applaudit.

Hoc autem omnibus his usu innotuit, principes quorum infideles sunt socii furum, quos cum in maleficio viderint, currunt cum eis, adiicientes iniquitatis partem, ut lucri quamcunque recipiant portionem. Si misertus fueris pauperis, si occasum iustitiae fleveris, si decreveris subvenire, si obmutire audes, ut ad singula quae dicunt, aut faciunt, non dixeris euge, euge, accusantibus Herodianis, laesae maiestatis reddes coram praeside rationem. Cui nisi in omnibus acquieveris, Caesari contradices, et quidquid dictet, nisi sic eat, et nisi sic stet, est in personam regis contraque coronam. (0591B) Consurget, ingeminabitur, et usque ad nubes invalescet officialium clamor, replicantium voce magna: Hunc invenimus subvertentem populum, et prohibentem tributa dari Caesari, negantemque Caesarem regem esse, et ministris eius universa de iure licere. Hunc invenimus evacuantem paternas leges, novas introducentem, et vetustissimae consuetudinis contemptorem. Huius rei testes sumus (Luc. XXIII) . Quod si tuam purgare volueris innocentiam, aut pro iustitia quidquam astruere, si Christum dixeris regem esse (Ioan. XIX) , cui magis oporteat quam hominibus obediri (Act. V) , si Ecclesiae eius, quoniam hoc odiosissimum est, aliquod protuleris privilegium, continuo vociferantes intonabunt: Quid amplius desideratis testes? Ecce vos ipsi audistis blasphemiam. (0591C) Quisquis asserit talia contradicit Caesari (Matth. XXVI) . Si vero iudex innocentiam videns, iustitiamque reveritus dissimulaverit, undique conclamabunt: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris (Ioan. XII) . Ut unius poena liberatio sit multorum, tolle et dele hunc, ut vivat et valeat Barrabas. Omnes enim sunt quasi corpus unum, quod sicut manifesta convincunt opera, ex patre diabolo est, cuius isti sunt membra. Egregie quidem de istis beatus Iob ait: Corpus illius quasi scuta fusilia et compactum squamis se prementibus. Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. (0591D) Una alteri cohaerebit et tenentes se, nequaquam separabuntur (Iob XLI) . Assistunt sibi, quia convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius, tantaque vigent auctoritate, ut quidquid dixerint ita obtineat, ac si inveniatur in actis. Attestatio eorum veritati praeiudicat. Non est praeter principem, cui liceat obviare eorum sententiis. Nisi eos princeps coerceat, licet omnes dicant quia pax est, non est utique pax, aut illa pax sola est, in qua est amaritudo amarissima. Nam cum alias habita moderatione inculpatae tutelae, vim vi repellere liceat, concutientibus, spoliantibus, torquentibus his, mutire non licet. Iuris etenim videntur esse ministri. Excusatur qui aliquid ob tutelam proprii corporis fecerit, si tamen quavis iniuria trahentibus his restiterit, dignus poena qualibet iudicatur. (0592A) Si crinem turbatum et turpatum protrahit, si barbam vellit, si aures quasi nimium breves producit, si dat alapam, aut percutit pugno impie, si alterum eruit oculum, sustine patienter, nisi utrumque mavis amittere; quia quidquid praesumunt, Caesaris dextra factum iactitant. Si telum manu gestas, si spontaneam detractas praebere cervicem, ventrem nudat, ostentat iugulum, cervicem extendit, et te provocat, ut si audes, Caesaris intestina telo rimeris, et quo libuerit modo, manum mittas in Caesarem. Se enim personam Caesaris gerere gloriantur. At si haec est dextera Caesaris, quaenam sinistra erit? Profecto factio istorum, non iustitiam exsequitur, sed illudit, et non implet, sed evacuat legem: licet nonnulli saeva praerogativa verborum, adversus mentem legis suum fraudulenter tueantur errorem. (0592B) Sapientes enim sunt, ut faciant mala. Cum vero provincialibus sit haec pestis perniciosa, nulli perniciosior potest esse quam principi. Bona siquidem provincialium principis sunt. Ad necessitatem et usum principis, omnia quae provincialium sunt, de iure exponuntur. Provincia tota quasi arca principis est, quam quisquis exhaurit, gravissime delinquit in principem, cuius extenuat facultates. Nam provinciales quasi quidam superficiarii sunt, et quoties usus exigit potestatis, rerum suarum non tam domini sunt, quam custodes. Si vero necessitatis non incumbit articulus, sua sint provincialium bona sua, quibus nec ipse princeps licenter abutitur. Si enim expedit reipublicae ne quis re sua male utatur, abuti aliena usquequaque non licet. (0592C) At cum per ministros iniquitatis et sceleris, et satellites Satanae, viros Herodianos, fuerit exhausta provincia, si necessitas imminet, quibus utetur princeps? Proinde si sapit, in camo et freno maxillas eorum confringet (Psal. XXXI) , ne videlicet more luporum, quos improba ventris agit ingluvies, vastare possint, et lacerare provinciam, et iniuriam principis, quasi vires totius reipublicae exhaurire. Alioquin et ipse in egestatem incidet, provincialibus omnibus odiosus, redditurus suo iudici rationem in districto examine, de operibus manuum suarum, et de laesione provincialium, quos iniuste, et quasi per fraudem sub umbra tuitionis manu spoliavit, et laceravit inermi.


HOME > 'praetor' in 'Ioannes_Saresberiensis, Polycraticus, 6, 1'
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, PROLOGUS. <<<     >>> CAP. II. Quod militia delectum exigit, scientiam et exercitationem.
1471w 7.4446790218353 s