Isidorus_Hispalensis_cps2, Etymologiae, 15, 2HOME > 'praetor' in 'Isidorus_Hispalensis, Etymologiae, 15, 2'
Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 15, CAPUT I. De civitatibus. <<<     >>> CAPUT III. De habitaculis. hide dictionary links

(PL 82 0536B) CAPUT II. De aedificiis publicis.

1. Civitas est hominum multitudo societatis vinculo adunata, dicta a civibus, id est, ab ipsis incolis urbis, pro eo quod plurimorum consciscat, et contineat (0536C) vitas. Nam urbs ipsa moenia sunt, civitas autem non saxa, sed habitatores vocantur.

2. Tres autem sunt societates: familiarum, urbium, gentium.

3. Urbs vocata ab orbe, quod antiquitus civitates in orbem fiebant, vel ab urbo parte aratri, quo muri designabantur, unde est illud:
Optavitque locum regno, et concludere sulco. Locus enim futurae civitatis sulco designabatur, id est, aratro. Cato: Qui urbem, inquit, novam condet, tauro et vacca aret, ubi araverit, murum faciat, ubi portam vult esse, aratrum sustollat, et portet, et portam vocet.

4. Ideo autem urbs aratro circumdabatur dispari (0537A) sexu iuvencorum propter commistionem familiarum, et imaginem serentis, fructumque reddentis. Urbs autem aratro conditur, aratro evertitur. Unde Horatius:
Imprimeretque muris hostile aratrum.

5. Oppidum quidam ab oppositione murorum dixerunt: alii ab opibus recondendis, eo quod sit munitum, alii quod sibi in eo conventus habitantium opem det mutuam contra hostem. Nam primum homines tanquam nudi et inermes, nec contra belluas praesidia habebant, nec receptacula frigoris et caloris, nec ipsi inter se homines ab hominibus satis erant tuti.

6. Tandem naturali solertia speluncis, silvestribusque tegumentis tuguria sibi et casas virgultis arundinibusque contexuerunt, quo esset vita tutior, (0537B) ne iis qui nocere possent, aditus esset. Haec est origo oppidorum, quae quod opem darent, idcirco oppida nominata dixerunt. Oppidum autem magnitudine et moenibus discrepat a vico, et castello, et pago.

7. Civitates autem, aut coloniae, aut municipia, aut vici, aut castella, aut pagi appellantur.

8. Civitas proprie dicitur quam non advenae, sed eodem innati solo condiderunt. Ideoque urbes a propriis civibus conditae civitates, non coloniae, nuncupantur.

9. Colonia vero est quae defectu indigenarum novis cultoribus adimpletur. Unde et colonia a cultu agri est dicta.

(0537C) 10. Municipium est quod, manente statu civitatis, ius aliquod minoris aut maioris officii a principe impetrat. Dictum autem municipium a muniis, id est, officiis, quod tantum munia, id est, tributa debita, vel munera reddant. Nam liberales et famosissimae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ibi non aguntur. Haec enim ad dignitatem civitatum pertinent.

11. Vici, et castella, et pagi, ii sunt quae nulla dignitate civitatis ornantur, sed vulgari hominum conventu incoluntur, et propter parvitatem sui maioribus civitatibus attribuuntur.

12. Vicus autem dictus a vicinis tantum habitatoribus, vel quod vias habeat tantum sine muris. Est autem sine munitione murorum; licet et vici dicantur ipsae (0537D) habitationes urbis. Dictus autem vicus, eo quod sit vice civitatis, vel quod vias habeat tantum sine muris.

13. Castrum antiqui dicebant oppidum loco altissimo situm, quasi casam altam, cuius pluralis numerus castra, diminutivum castellum est, sive quod (0538A) castrabatur licentia inibi habitantium, ne passim vaga hosti pateret.

14. Pagi sunt apta aedificiis loca, inter agros habitantibus. Haec et conciliabula dicta a conventu et societate multorum in unum.

15. Compita sunt ubi usus est conventus fieri rusticorum, et dicta compita, quia multa loca in agris eodem competunt, et quo convenitur a rusticis.

16. Suburbana sunt circumiecta civitatis aedificia, quasi sub urbe.

17. Moenia sunt muri civitatis, dicta ab eo quod muniant civitatem, quasi munimenta civitatis, id est, tutamenta.

18. Munium autem dictum, quasi manu factum; sic et muri a munitione dicti, quasi muniti, quod muniant (0538B) et tueantur interiora urbis. Moenia autem duplicem habent significationem. Nam interdum moenia abusive dici (solent) omnia aedificia publica civitatis, ut:
Dividimus muros, et moenia pandimus urbis. Proprie autem moenia sunt tantum muri.

19. Murus autem turribus, propugnaculisque ornatur.

Turres vocatae, quod teretes sint, et longae.

Teres enim est aliquid rotundum cum proceritate, ut columna. Nam quamvis quadratae, aut latae construantur, procul tamen videntibus rotundae existimantur; ideo quia omne cuiusque anguli simulacrum per longum aeris spatium evanescit, atque consumitur, et rotundum videtur.

20. Propugnacula pinnae murorum sunt, dicta quia (0538C) ex his propugnatur.

21. Promurale vero, eo quod sit pro munitione muri. Est enim muro proximum, id est, ante murum.

22. Porta dicitur, qua potest vel importari vel exportari aliquid. Proprie autem porta, aut urbis, aut castrorum vocatur, sicut superius dictum est. Vicus, ut praedictum est, ipsae habitationes urbis sunt, unde et vicini dicti. Viae, ipsa spatia angusta, quae inter vicos sunt.

23. Plateae, perpetuae ac latiores civitatum viae sunt, iuxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nuncupatae; πλάτος enim Graeci latum dicunt.

24. Quintana pars plateae quinta est, qua carpentum progredi potest.

25. Cloacae dictae, quod iis percolantur aquae. Has primum Romae fecisse dicunt Tarquinium Priscum, (0538D) ut quotiens pluviarum inundatio existeret, per eas aquae extra civitatem omitterentur, ne maximis, perpetuisque tempestatibus planitiem, vel fundamenta urbium strages aquarum subverteret.

26. Imboli, vel quia subvolamina sunt, vel (0539A) quia sub iis ambulant: sunt enim porticus hinc inde platearum.

27. Forus est exercendarum litium locus, a fando dictus, sive a Phoroneo rege, qui primus Graecis leges dedit. Haec loca, et prorostris vocantur, ideo quod ex bello Punico, captis navibus Carthaginensium, rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa, ut esset huius insigne victoriae.

28. Curia dicitur, eo quod ibi cura per senatum de cunctis administretur.

29. Praetorium, eo quod ibi praetor sedeat ad discutiendum.

30. Gymnasium generalis est exercitiorum locus; tamen apud Athenas locus erat ubi discebatur philosophia, et sapientiae exercebatur studium. Nam γυμνάσιον (0539B) Graece vocatur, quod Latine exercitium dicitur, hoc est meditatio. Sed et balnea, et loca cursorum, et athletarum gymnasia sunt, eo quod illic omnes in suae artis studio exercitentur.

31. Capitolium Romae vocatum, eo quod fuerit Romanae urbis, et religionis caput summum. Alii aiunt: cum Tarquinius Priscus Capitolii fundamenta Romae aperiret, in loco fundamenti caput hominis litteris Tuscis notatum invenit, et proinde Capitolium appellavit.

32. Arces sunt partes urbis excelsae, atque munitae: nam quaecunque tutissima urbium sunt, ab arcendo hostem arces vocantur; unde et arcus, et arca.

33. Circum Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant.

34. Theatrum autem a spectaculo nominatum, ἁπὸ (0539C) τῆς θεωρίας, quod in eo populus stans desuper, atque spectans, ludos scenicos contemplaretur.

35. Amphitheatrum vero vocatum, quod ex duobus sit theatris compositum; nam amphitheatrum rotundum est, theatrum vero ex medio amphitheatri est, semicirculi figuram habens.

36. Labyrinthus est perplexis parietibus aedificium, qualis est apud Cretam a Daedalo factus, ubi fuit minotaurus inclusus, in quo si quis introierit sine glomere lini, exitum invenire non valet; cuius aedificii talis est situs, ut aperientibus fores tonitruum intus terribile audiatur. Descenditur centenis ultra gradibus, intus simulacra et monstrificae effigies, in partes (0540A) diversas transitus innumeri per tenebras, et caetera ad errorem ingredientium facta, ita ut de tenebris eius ad lucem venire impossibile videatur. Quatuor sunt autem labyrinthi: Primus Aegyptius, secundus Creticus, tertius in Lemno, quartus in Italia, omnes ita constructi, ut dissolvere eos nec saecula quidem possint.

37. Pharus turris est maxima, quam Graeci, et Latini in commune ex ipsius rei usu pharum appellaverunt, eo quod flammarum indicio longe videatur a navigantibus, qualem Ptolemaeus iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Usus eius est nocturno navium cursui ignes ostendere, ad praenuntianda vada, portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant; nam (0540B) Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas, pharos dicunt; nam φῶς lux est, ὅρασις visio dicitur; unde et Lucifer Graece φωσφόρος appellatur.

38. Cochleae sunt altae, et rotundae turres, et dictae cochleae, quasi cycleae, quod in eis tanquam per circulum orbemque conscendatur, qualis est Romae CLXXV ped.

39. Thermae appellatae, quod caleant, Graeci enim θερμὸν calorem vocant.

40. Balneis vero nomen inditum a levatione moeroris: nam Graeci βαλανεῖον dixerunt, quod anxietatem animi tollat. Haec et gymnasia dicuntur, quia ibi Athletae uncto corpore, et perfricato manibus (0540C) exercitantur; nam γυμνάσιον Graece, Latine exercitium dicitur, γυμνὸς enim nudus.

41. Apodyterium, ubi lavantium vestimenta ponuntur, ab exuendo dictum; ἀποδύειν enim Graece exuere dicitur.

42. Popina Graecus sermo est, qui apud nos corrupte propina dicitur. Est autem locus iuxta balnea publica, ubi post lavacrum a fame, et siti reficiuntur, unde et propina, et propinare dicitur; πεῖνα enim Graece famem significat, eo quod hic locus famem tollat.

43. Tabernae olim vocabantur, aediculae plebeiorum parvae, et simplices in vicis, asseribus et tabulis (0541A) clausae, unde et tabernariae, quod ibi solebant considere: dictae autem tabernae quod ex tabulis lignisque erant constructae; quae nunc, etsi non speciem, nomen tamen pristinum retinent.

44. Macellum dictum, quod ibi mactentur pecora, quae mercantibus venundantur.

45. Mercatum autem a commercio nominatum; ibi enim res vendere, vel emere solitum est, sicut et Telonium dicitur, ubi merces navium, et nautarum emolumenta redduntur. Ibi enim vectigalis exactor sedet, pretium rebus impositurus, et voce a mercatoribus flagitans.

46. Carcer est a quo prohibemur exire, et dictos carcer a coercendo. Hinc Fronto: Ut pergraecari potius amoenis locis, quam coerceri carcere viderentur.


HOME > 'praetor' in 'Isidorus_Hispalensis, Etymologiae, 15, 2'
Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 15, CAPUT I. De civitatibus. <<<     >>> CAPUT III. De habitaculis.
1371w 7.3917989730835 s