Isidorus_Hispalensis_cps4, Etymologiae, 15, 2HOME > 'praetor' in 'Isidorus_Hispalensis, Etymologiae, 15, 2'
Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 15, § 1 <<<     >>> § 3hide dictionary links

§ 2

De aedificiis publicis. Civitas est hominum multitudo societatis vinculo adunata, dicta a civibus, id est ab ipsis incolis urbis [pro eo quod plurimorum consciscat et contineat vitas]. Nam urbs ipsa moenia sunt, civitas autem non saxa, sed habitatores vocantur. [2] Tres autem sunt societates: familiarum, urbium, gentium. [3] Urbs vocata ab orbe, quod antiquae civitates in orbe fiebant; vel ab urbo parte aratri, quo muri designabantur; unde est illud*
Optavitque locum regno et concludere sulco.

Locus enim futurae civitatis sulco designabatur, id est aratro. Cato*'Qui urbem,' inquit, 'novam condit, tauro et vacca arat; ubi araverit, murum facit; ubi portam vult esse, aratrum substollit et portat, et portam vocat. ' [4] Ideo autem urbs aratro circumdabatur, dispari sexu iuvencorum, propter commixtionem familiarum, et imaginem serentis fructumque reddentis. Urbs autem aratro conditur, aratro vertitur. Unde Horatius*


Inprimeretque muris
hostile aratrum.
[5] Oppidum quidam ab oppositione murorum dixerunt; alii ab opibus recondendis, eo quod sit munitum; alii quod sibi in eo conventus habitantium opem det mutuam contra hostem. Nam primum homines tamquam nudi et inermes nec contra beluas praesidia habebant, nec receptacula frigoris et caloris, nec ipsi inter se homines ab hominibus satis erant tuti. [6] Tandem naturali sollertia speluncis silvestribusque tegumentis tuguria sibi et casas virgultis arundinibusque contexerunt, quo esset vita tutior, ne his, qui nocere possent, aditus esset. Haec est origo oppidorum, quae quod opem darent, idcirco oppida nominata dixerunt. Oppidum autem magnitudine et moenibus discrepare a vico et castello et pago. [7] Civitates autem aut coloniae, aut municipia, aut vici, aut castella, aut pagi appellantur. [8] Civitas proprie dicitur, quam non advenae, sed eodem innati solo condiderunt. Ideoque urbes a propriis civibus conditae civitates, non coloniae nuncupantur. [9] Colonia vero est quae defectu indigenarum novis cultoribus adimpletur. Unde et colonia a cultu agri est dicta. [10] Municipium est quo manente statu civitatis ius aliquod minoris aut maioris officii a principe inpetrat. Dictum autem municipium a muniis, id est officiis, quod tantum munia, id est tributa debita vel munera, reddant. Nam liberales et famosissimae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ibi non aguntur. Haec enim ad dignitatem civitatum pertinent. [11] Vici et castella et pagi hi sunt qui nulla dignitate civitatis ornantur, sed vulgari hominum conventu incoluntur, et propter parvitatem sui maioribus civitatibus adtribuuntur. [12] Vicus autem dictus ab ipsis tantum habitationibus, vel quod vias habeat tantum sine muris. Est autem sine munitione murorum; licet et vici dicantur ipsae habitationes urbis. Dictus autem vicus eo quod sit vice civitatis, vel quod vias habeat tantum sine muris. [13] Castrum antiqui dicebant oppidum loco altissimo situm, quasi casam altam; cuius pluralis numerus castra, diminutivum castellum est [sive quod castrabatur licentia inibi habitantium, ne passim vaga hosti pateret]. [14] Pagi sunt apta aedificiis loca inter agros habitantibus. Haec et conciliabula dicta, a conventu et societate multorum in unum. [15] Conpita sunt ubi usus est conventus fieri rusticorum; et dicta conpita quod loca multa in agris eodem conpetant; et quo convenitur a rusticis. [16] Suburbana sunt circumiecta civitatis aedificia, quasi sub urbe. [17] Moenia sunt muri civitatis, dicta ab eo quod muniant civitatem, quasi munimenta urbis, id est tutamenta. [18] Munium autem dictum, quasi manu factum: sic et munus. Muri a munitione dicti, quasi muniri, eo quod muniant et tueantur interiora urbis. Moenia autem duplicem habent significationem; nam interdum moenia abusive dici omnia aedificia publica civitatis, ut*
Dividimus muros, et moenia pandimus urbis;

proprie autem moenia sunt tantum muri. [19] Murus autem turribus propugnaculisque ornatur. Turres vocatae quod teretes sint et longae; teres est enim aliquid rotundum cum proceritate, ut columna. Nam et quamvis quadratae aut latae construantur, procul tamen videntibus rotundae existimantur; ideo quia omne cuiusque anguli simulacrum per longum aeris spatium evanescit atque consumitur, et rotundum videtur. [20] Propugnacula pinnae murorum sunt, dicta quia ex his propugnatur. [21] Promurale vero, eo quod sit pro munitione muri. Est enim murus proximus ante murum. [22] Porta dicitur qua potest vel inportari vel exportari aliquid. Proprie autem porta aut urbis aut castrorum vocatur, sicut superius dictum est. Vicus, ut praedictum est, ipsae habitationes urbis sunt; unde et vicini dicti. Viae ipsa spatia angusta quae inter vicos sunt. [23] Plateae perpetuae ac latiores civitatum viae sunt, iuxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nuncupatae; πλατύς enim Graeci latum dicunt. [24] Quintana pars plateae quinta est, qua carpentum progredi potest. Cloacae dictae quod his percolantur aquae. [25] Has primum Romae fecisse Tarquinium Priscum ut, quotiens pluviarum inundatio existeret, per eas aquae extra civitatem emitterentur, ne maximis perpetuisque tempestatibus planitiem vel fundamenta urbium strages aquarum subverteret. [26] Imboli, vel quia subvolumina sunt, vel quia sub his ambulant. Sunt enim portici hinc inde platearum. [27] Forus est exercendarum litium locus a fando dictus [sive a Phoroneo rege, qui primus Graecis legem dedit]. Haec loca et prorostra vocantur ideo quod ex bello Punico captis navibus Carthaginiensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa ut esset huius insigne victoriae. [28] Curia dicitur eo quod ibi cura per senatum de cunctis administretur. [29] Praetorium, quod ibi praetor resideat ad discutiendum. [30] Gymnasium generalis est exercitiorum locus. Tamen apud Athenas locus erat ubi discebatur philosophia et sapientiae exercebatur studium; nam γυμνάσιον Graece vocatur, quod Latine exercitium dicitur, hoc est meditatio. Sed et balnea et loca cursorum et athletarum gymnasia sunt, eo quod illic homines in suae artis studio exercitentur. [31] Capitolium Romae vocatum eo quod fuerit Romanae urbis et religionis caput summum. Alii aiunt, cum Tarquinius Priscus Capitolii fundamenta Romae aperiret, in loco fundamenti caput hominis litteris Tuscis notatum invenit, et proinde Capitolium appellavit. [32] Arces sunt partes urbis excelsae atque munitae. Nam quaecumque tutissima urbium sunt, ab arcendo hostem arces vocantur. Unde et arcus et arca. [33] Circum Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant. [34] Theatrum autem ab spectaculo nominatum, ἀπὸ τοῦ θεωρίας, quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos scenicos contemplaretur. [35] Amphitheatrum vero vocatum quod ex duobus sit theatris conpositum. Nam amphitheatrum rotundum est, theatrum vero ex medio amphitheatrum est, semicirculi figuram habens. [36] Labyrinthus est perplexis parietibus aedificium, qualis est apud Cretam a Daedalo factus, ubi fuit Minotaurus inclusus; in quo si quis introierit sine glomere lini, exitum invenire non valet. Cuius aedificii talis est situs ut aperientibus fores tonitruum intus terribile audiatur: descenditur centenis ultra gradibus; intus simulacra et monstrificae effigies, in partes diversas transitus innumeri per tenebras, et cetera ad errorem ingredientium facta, ita ut de tenebris eius ad lucem venire inpossibile videatur. Quattuor sunt [autem] labyrinthi; primus Aegyptius, secundus Creticus, tertius in Lemno, quartus in Italia; omnes ita constructi ut dissolvere eos nec saecula quidem possint. [37] Farum turris est maxima quam Graeci ac Latini in commune ex ipsius rei usu farum appellaverunt, eo quod flammarum indicio longe videatur a navigantibus, qualem Ptolomaeus iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Usus eius est nocturno navium cursu ignes ostendere, ad pronuntianda vada portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant; nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portubus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Nam φῶς lux est, ὁρος visio dicitur. Unde et Lucifer Graece Φωσφόρος appellatur. [38] Cocleae sunt altae et rotundae turres; et dictae cocleae quasi cycleae, quod in eis tamquam per circulum orbemque conscendatur; qualis est Romae centum septuaginta quinque pedibus. [39] Thermas appellatas quod caleant; Graeci enim θερμὸν calorem vocant. [40] Balneis vero nomen inditum a levatione maeroris; nam Graeci βαλανεῖον dixerunt, quod anxietatem animi tollat. Haec et gymnasia dicuntur, quia ibi athletae uncto corpore et perfricato manibus exercitantur; nam γυμνάσιον Graece, Latine exercitium dicitur. [41] Apodyterium, ubi lavantium vestimenta ponuntur, ab exuendo scilicet dictum; ἀποδύειν enim Graece exuere dicitur. [42] Propina Graecus sermo est, quae apud nos corrupte popina dicitur: est autem locus iuxta balnea publica, ubi post lavacrum a fame et siti reficiuntur. Unde et propina et propinare dicitur. Πείνα enim Graece famem significat, eo quod hic locus famem tollat. [43] Tabernae olim vocabantur aediculae plebeiorum parvae et simplices in vicis, axibus et tabulis clausae; unde et tabernariae, quod ibi solebant consedere. Dictae autem tabernae quod ex tabulis lignisque erant constructae, quae nunc et si non speciem, nomen tamen pristinum retinent. [44] Macellum dictum quod ibi mactentur pecora quae mercantibus venundantur. [45] Mercatum autem a conmercio nominatum. Ibi enim res vendere vel emere solitum est; sicut et teloneum dicitur ubi merces navium et nautarum emolumenta redduntur. Ibi enim vectigalis exactor sedet pretium rebus inpositurus, et voce a mercatoribus flagitans. [46] Carcer est a quo prohibemur exire, et dictus carcer a coercendo. [Hinc Fronto*'Et pergraecari potius amoenis locis quam coerceri carcere viderentur.']


HOME > 'praetor' in 'Isidorus_Hispalensis, Etymologiae, 15, 2'
Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 15, § 1 <<<     >>> § 3
1369w 11.188596963882 s