Iulius_Caesar_cps5, De Bello Civili, 1, 24HOME > 'praetor' in 'Iulius_Caesar, De Bello Civili, 1, 24'
Iulius Caesar, De Bello Civili, 1, CAPUT 23 <<<     >>> CAPUT 25hide dictionary links

CAPUT 24

[1] 

Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae, Luceria proficiscitur Canusium atque inde Brundisium. [2] copias undique omnes ex novis dilectibus ad se cogi iubet; servos, pastores armat atque iis equos attribuit; ex his circiter ccc equites conficit. [3] L. Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit, Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus; quae procul equitatum Caesaris conspicatae, cui praeerat Vibius Curius, relicto praetore signa ad Curium transferunt atque ad eum transeunt. [4] item reliquis itineribus nonnullae cohortes in agmen Caesaris, aliae in equites incidunt. reducitur ad eum deprensus ex itinere N. Magius Cremona, praefectus fabrum Cn. Pompei. [5] quem Caesar ad eum remittit cum mandatis: quoniam ad id tempus facultas colloquendi non fuerit atque ipse Brundisium sit venturus, interesse rei publicae et communis salutis se cum Pompeio colloqui; neque vero idem profici longo itineris spatio, cum per alios condiciones ferantur, ac si coram de omnibus condicionibus disceptetur.


146w 0.6885449886322 s