Iulius_I_cps2, Monumenta genuina, 22HOME > '������������������������' in 'Iulius_I, Monumenta genuina, 22'
Iulius I, Monumenta genuina, XXI. Si reos illos putant, Romam conveniant, et ibi eos praesentes convincant. <<<     >>> EPISTOLA IULII AD ANTIOCHENOS.( Coust. p. 353.) Iulius Danio, Flacillo, Narcisso, Eusebio, Mari, Macedonio, Theodoro et sociis eorum, qui Antiochia nobis scripsere, dilectis fratribus in Domino salutem. hide dictionary links

(PL 8 0906A) XXII. - Iudicia non secundum Evangelium instituta. Alexandrinum antistitem Iulio inscio iudicari non debuisse.

(0905B)

O dilecti non iam Ecclesiae iudicia secundum Evangelium, sed ad exsilii ac mortis poenas decernendas instituuntur. Nam si omnino, ut dicitis, aliqua fuit eorum culpa, iudicium secundum ecclesiasticum canonem, nec eo pacto, fieri oportuit. Oportuit omnibus nobis scripsisse, ut ita ab omnibus quod iustum esset decerneretur; episcopi enim erant qui patiebantur nec vulgares ecclesiae quae vexabantur, sed quas ipsi Apostoli per se gubernarunt. Cur autem de Alexandrina potissimum ecclesia nihil nobis scriptum est? (0905C) An ignoratis hanc esse consuetudinem, ut primum nobis scribatur, et hinc quod iustum est decernatur? (0908A) Sane si qua huiusmodi suspicio in illius urbis episcopum cadebat, ad hanc ecclesiam scribendum fuit. Nunc autem illi, re nobis non indicata, postea quam quod libuit egere, nos quibus ea crimina explorata non sunt, sibi demum suffragatores esse volunt. Nequaquam talia sunt Pauli statuta, non haec patres tradiderunt: sed aliena est ista forma, novum hoc institutum. Obsecro, bono animo ferte; quae enim scribo ad publicum bonum conferunt. Nam quae accepimus a beato Petro apostolo, ea vobis significo; non scripturus tamen, quod nota apud omnes ea esse existimem, nisi quae gesta sunt nos conturbassent. (0907) Episcopi rapiuntur et e suis sedibus pelluntur, alii aliunde eorum loco substituuntur, et alii insidiis appetuntur: ita ut populi de abreptis doleant, ac submissos recipere cogantur; ut quos exoptant non requirant, quos autem nolunt, inviti recipiant. Rogo vos ne ultra huiusmodi res agantur: immo potius contra eos scribite qui talia moliuntur; ne deinceps ita vexentur ecclesiae, neve quis episcopus aut presbyter contumeliam patiatur, aut contra animi sui sententiam, ut nobis indicatum est, quis facere cogatur: ne apud ethnicos risum moveamus, ac in primis ne Deum ad iram concitemus. Unusquisque enim nostrum in die iudicii rationem suorum in hac vita operum est redditurus. Utinam omnes secundum Deum sentiant: ut et ecclesiae, episcopis suis receptis, perpetuo gaudeant in Christo Iesu Domino nostro, per quem gloria Patri in saecula saeculorum, Amen. Valere vos in Christo exopto, charissimi ac desideratissimi fratres. (0906A)

κβ'. ἀγαπητοὶ, οὐκτι κατὰ τὸ εὐαγγέλιον, ἀλλὰ λοιπὸν ἐπὶ ἐξορισμῷ καὶ θανάτῳ αἰ κρίσεις τῆς ἐκκλησίας εἰσὶν. εἰ γὰρ καὶ ὃλως, ὣς φατε, γέγονέ τι εἰς αὐτοὺς ἁμάρτημα, ἒδει κατὰ τόν ἐκκλησιαστικὸν κανόνα, καὶ οὓτως γεγενῆσθαι τὴν κρίσιν. ἒδει γραφῆναι πᾶσιν ἡμῖν, ἳνα οὺτως παρὰ πάντων ὁρισθῇ τὸ δίκαιον· ἐπίσκοποι γὰρ ἦσαν οἱ πάσχοντες, καὶ οὐχ αἱ τυχοῦσαι ἐκκλησίαι αἱ πάσχουσαι, ἀλλ' ὧν αὐτοὶ οἱ ἀπόστολοι δι' ἑαυτῶν καθηγήσαντο. (0906B) διατί δὲ περὶ τῆς Ἀλεξανδρέων ἐκκλησίας μάλιστα οὐκ ἐγράφητο ἡμῖν; ἀγνοεῖτε ὅτι τοῦτο ἒθος ἦν, πρότερον γράφεσθαι ἡμῖν, καὶ οὓτως ἒνθεν ὁρίζεσθαι τὰ δίκαια. εἰ μὲν οὖν τι τοιοῦτον ἦν ὑποπτευθὲν εἰς τὸν ἐπίσκοπον τὸν ἐκεῖ, ἒδει πρὸς τὴν ἐνταῦθα ἐκκλησίαν γραφῆναι. νῦν δὲ οἱ ἡμᾶς μὴ πληροφορήσαντες, πράξαντες δὲ αὐτοὶ ὡς ἠθέλησαν, λοιπὸν καὶ ἡμᾶς οὐ καταγνόντας βούλονται συμψήφους εἶναι. οὐχ οὓτως αἱ Παύλου διατάξεις, οὐχ οὓτως οἱ πατέρες παραδεδώκασιν. ἄλλος τύπος ἐστὶν οὗτος, καὶ καινόν τὸ ἐπιτήδευμα. παρακαλῶ, μετὰ προθυμίας ἐνὲγκατε· ὑπὲρ τοῦ κοινῇ συμφέροντός ἐστι, γράφω. γὰρ παρειλήφαμεν παρὰ τοῦ μακαρίου Πέτρου τοῦ ἀποστόλου, ταῦτα καὶ ὑμῖν δηλῶ. καὶ οὐκ ἂν ἒγραψα, ψανερὰ ἡγούμενος εἶναι ταῦτα παρὰ πᾶσιν, εἰ μὴ τὰ γενόμενα ἡμᾶς ἐτάραξεν. ἐπίσκοποι ἁρπάζονται καὶ ἐκτοπίζονται, ἄλλοι δὲ ἀλλαχόθεν ἀντιτίθενται, καὶ ἄλλοι ἐπιβουλεύονται. (0906C) ὣστε ἐπὶ μὲν τοῖς ἁρπαθεῖσιν αὐτοὺς πενθεῖν, ἐπὶ δὲ τοῖς πεμπομένοις ἀναγκάζεσθαι. (0907A) ἵνα οὓς μὲν θέλουσι μὴ ἐπιζητῶσιν, οὖς δὲ μὴ βούλονται, δέχωνται. ἀξιῶ ἡμᾶς μηκέτι τοιαῦτα γίνεσθαι. γράψατε δὲ μᾶλλον κατὰ τῶν τὰ τοιαῦτα ἐπιχειρούντων, ἵνα μηκέτι τοιαῦτα τάσχωσιγ αἱ ἐκκλησίαι, μηδὲ τις ἐπίσκοπος πρεαβύτερος ὓβριν πάσχῃ, παρὰ γνώμην, ὥσπερ ἐδήλωσαν ἡμῖν, ἀναγκάζηταί τις ποιεῖν. ἵνα μὴ καὶ παρὰ τοῖς ἒθνεσι γέλωτα ὀφλήσωμεν, καὶ πρὸς γε πάντων, ἵνα μὴ τὸν θεὸν παροξύνωμεν. ἕκαστος γὰρ ἡμῶν ἀποδώσει λόγον ἐν ἡμέρᾳ κρίσεως, περὶ ὧν ἐνταῦθα ἔπραξε. γένοιτο δὲ πάντας κατὰ θεὸν φρονῆσαι, ἵνα καὶ αἱ ἐκκλησίαι, τοὺς ἐπισκόπους αὐτῶν ἀπολαβοῦσαι, χαίρωσι διαπαντὸς ἐν Χριστῷ Ιησοῦ κυρίῳ ἡμῶν, δι' οὗ τῷ πατρι δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. ἀμὴν. ἐῤῥῶσθαι ὑμᾶς ἐν κυρίῳ εὔχομαι, ἀγαπητοὶ καὶ ποθεινότατοι ἀδελφοί.


HOME > '������������������������' in 'Iulius_I, Monumenta genuina, 22'
661w 7.3724699020386 s