Iulius_Obsequens_cps16, Prodigiorum Liber, 70HOME > 'praetor' in 'Iulius_Obsequens, Prodigiorum Liber, 70'
Iulius Obsequens, Prodigiorum Liber, LXIX GAIO PANSA A. HIRTIO COSS. <<<     >>> LXXI GAIO FVRNIO GAIO SILANO COSS. hide dictionary links

LXX M. LEPIDO MVNATIO PLANCO COSS.


Mula Romae ad duodecim portas peperit. Canis aeditui mortua a cane tracta. Lux ita nocte fulsit, ut tamquam die orto ad opus surgeretur. In Mutinensi victoriae Marianae signum meridiem spectans sua sponte conversum in septemtrionem hora quarta: cum haec victimis expiarentur, soles tres circiter hora tertia diei visi, mox in unum orbem contracti. Latinis in Albano monte cum sacrificaretur, ex umero ac pollice Iovis cruor manavit. Per Cassium et Brutum in provinciis direptionibus sociorum bella gesta. Notatum est prodigii loco fuisse, quod P. Titius praetor propter dissensiones collegae magistratum abrogavit, et ante annum est mortuus. Constat neminem qui magistratum collegae abstulerat annum vixisse. Abrogaverunt autem hi: Lucius Iunius Brutus consul Tarquinio Collatino, Tib. Gracchus M. Octavio, C. Cinna tr. pl. C. Marullo et L. Flavo. […]

Bruto et Cassio pugnam adversus Caesarem et Antonium molientibus, in castris Cassii examen apium consedit: locus aruspicum iussu interclusus interius ducto vallo; vulturum et aliarum alitum, quibus strages cadaverum pabulo est, ingens vis exercitum advolavit; puer in pompa Victoriae cultu cum ferretur, ferculo decidit; lustratione lictor perversis fascibus lauream imposuit; Brutianis in proelium egredientibus Aethiops in porta occurrit et a militibus confossus. Cassius et Brutus interierunt.


198w 1.3255670070648 s