Iulius_Paris_cps16, Epitoma, p4, 5HOME > 'praetor' in 'Iulius_Paris, Epitoma, p4, 5'
Iulius Paris, Epitoma, p4, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]hide dictionary links

[cap. 5]

QVI SIBI LICENTIVS QVAM MOS PATRIVS PERMISERAT INDVLSERVNT [1] 

Scipio filius Africani, is qui ab Antiocho captus est, cum esset praeturae petitor, candidam togam adeo turpibus maculis obsoletam in campum detulit ut nisi gratia Cicerei, qui patris eius scriba fuerat, adiutus esset, honorem a populo inpetraturus non fuerit. [2] 

Q. Fabii Maximi Allobrogis filius Q. Fabius adeo fuit luxuriosus ut ei praetor urbanus Q. Pompeius bonis paternis interdixerit. [4] 

Q. Hortensii oratoris nepos Hortensius corporis etiam dicitur infamia male audisse.


78w 0.21263408660889 s